CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(i) Quantum ad tertiam viam, quae sumitur ex propria ratione ipsius constitutivi, arguitur quatuor mediis, quorum primum est: Quidquid constituit formaliter, etc. Exemplum, si ralionale primo constituit, etc. repugnat distinctioni specificae. Patet, quia rationali ut rationali, repugnat dividi in plura specie, et similiter homini constituto. Sed, per te, paternitas constituit Patrem in esse personali et incommunicabili ; ergo paternitati ex sua ratione primo repugnat communicabilitas.
(k) Sed hoc videtur falsum, etc. Circumscripta Deitate patet quod paternitas non est de se haec, et si non est de se haec, nec multo magis erit de se incommunicabilis. Et probat, quia paternitas non est de se formaliter infinita, etc. Haec littera declaratur sic, ista est consequentia: Paternitas non est de se formaliter infinita ; ergo non est de se haec. Probat hanc consequentiam ibi: Continens per identitatem aliquid, id est, haecceitatem, est quodammodo illimitatum ; sed continens illam formaliter est simpliciter illimitatum et infinitum. Cum ergo paternitas non sit formaliter infinita, sequitur quod non erit de se formaliter haec.
Sed hoc videtur repugnare dictis Doctoris, supra dist. 2. ubi ait primam causam ex hoc quod continet virtualiter causalitatem secundarum causarum dici perfectiorem, quam si formaliter contineret. Hoc idem ex intentione dist. 8. q. ult.
Dico, quod aliqua est continentia virtualis, quae est perfectior formali, sicut causa aequivoca dicitur perfectior ex hoc quod continet effectum virtualiter, quam si contineret formaliter, ut patet. Et similiter dicitur causa prima perfectior ex hoc, quod virtualiter continet caliditatem Solis, quam si illam haberet formaliter. Aliqua vero est continentia formalis.
quae dicitur perfectior virtuali, ut patet de perfectionibus simpliciter, nam perfectius est in Deo habere formaliter sapientiam quam virtualiter. Et similiter perfectius est in se habere formaliter et ex sua ratione formali haecceitatem, qua dicitur hic Deus, quam habere illam virtualiter, et hoc modo loquitur Doctor, et sic non est contradictio. Multa alia de continentia virtuali et formali causa brevitatis transeo.
(1) Praeterea, essentia non dat. Sensus est quod essentia non dat communicabilitatem Patri, ut essentia est, quia tunc ipsa esset ratio formalis incommunicabilitatis Patri, qui est impossibile, quia quod est ex sua ratione formali communicabile, non potest esse ratio formalis incommunicabilitatis ; ergo erit ratio ut virtualiter, id est, ipsa essentia habet in virtute sua, vel habet virtutem aliquam tribuendi incommunicabilitatem Patri, et hoc falsum est.
(m) Respondetur negando minorem. Vult dicere Doctor quod ex quo fiunt multa problemata de generatione sive de productione in commui, puta an productio sit actio transiens an mutatio, an sit causa et hujusmodi. Et ista problemata solvuntur per media generalia antequam deveniatur et quaeratur de productionibus in speciali; cum ergo problemata ista de productione non fiant tantum de voce, sed de conceptu, sequitur quod intellectus certus de isto conceptu, puta quod productio Filii in divinis sit productio, et dubius sit an sit generatio vel spiratio, an per modum naturae vel per modum libertatis ; ergo habet illum conceptum de productione in communi, alium ab illis conceptibus dubiis.
(n) Item, tertio principaliter. Hic Doctor intendit deducere ad inconveniens, scilicet quod si persona divina esset constituta per relationem et per essentiam, non esset unum ens per se, sed magis esset unum per accidens, quia non videtur esse unus conceptus per se constitutus ex absoluto et relatione. Sicut etiam in nobis patet, quod res diversorum praedicamentorum non possunt facere unum per se, etiamsi illae res sint absolutae, ut patet de Substantia, Quantitate et Qualitate, multo minus quando constituentium unum est absolutum, et reliquum relativum; cum ergo persona divina sit unum ens per se, videtur quod constituatur per aliquid aliud quam per relationem.
(o) Confirmatur ratio sic: prima identitas videtur esse primae naturae ad proprium suppositum, ergo omnino per se ; si sic, ergo suppositum non includit aliquid quasfalterius generis, a natura patet in nobis.
(p) Confirmatur secundo, quia si suppositum divinum includat naturam et relationem, suppositum vero creatum tantum includat substantiam; ergo major erit identitas naturae creatae ad suppositum proprium quam naturae divinae ad suppositum divinum.
(q) Contra istud arguitur sic, etc. Et cum hoc additur unum impossibile, quod relatio posset causare illam realitalem absolutam.
Si enim, per te, habet vim constituendi primam substantiam, et prima substantia dicit entitatem realiter absolutam, si ergo effective habet vim constituendi, sequitur quod relatio habet vim efficiendi realitatem absolutam.