CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
In favorem illius sententiae, quae ponit personas constitui per absoluta, solvit Doctor auctoritates pro opinione communi contra eam aliatas, supra num. 4. et certe ingenio humano altiores solutiones videntur impossibiles.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad illas auctoritates et rationes, quae contra eam vel pro secunda opinione superius sunt inductae.
Ad primum de Evangelio videtur jam supra responsum.
Ad auctoritates Augustini 5. de Trin. respondet per distinctionem positam in principio opinionis, quod Augustinus loquitur de his quae sunt ad se, ita quod nec sunt relativa nec referibilia, sed etiam opposita relationi, sicut patet per exempla sua. Videtur enim ipsemet dicere ibi quod aliquid est ad se, licet sit referibile ad aliud, sicut expresse vult Augustinus 7. de Trin. c. 4. ubi tractans quomodo Graeci dicunt tres esse substantias, vult quod subsistere secundum quod competit substantiae, illo modo sumptae, sit ad se. Subdit enim ibi : Si aliud est Deo esse et aliud subsistere, sicut aliud est Deum esse et aliud Patrem esse, relative igitur subsistit, sicut relative gignit, et ex hoc infert : Ita jam substantia non erit substantia, quia relativum erit, et infra : Absurdum est autem ut substantia relative dicatur, omnis enim substantia ad se subsistit, quanto magis
Deus ? Quid expressius quam quod substantia, secundum quod Graeci accipiunt eam, scilicet pro persona, et quidem substantia prima non secunda sit ad se, et ad se subsistat illo subsistere, quod competit substantiae sic dictae ?
Et si objiciatur (c) quod ista verba Augustini de substantia et persona non debent magis accipi de personali quam de essentiali, quia dicit quod eodem dicitur Deus et persona:
Respondeo, eodem, id est, aliquo dicto ad se, distinguendo illud quod est ad se, contra illud quod est ad aliud, eo quod Pater non est persona Filii, sicut nec est Deus Filii, quemadmodum Socrates non est Socrates alicujus, sicut nec homo alicujus, scilicet intelligendo ut correlativum. Sed non oportet quod omnino eodem sit Deus et persona, ita quod persona omnino ad se dicatur, sicut Deus dicitur ad se vel Deitas, quia tunc sicut non sunt tres Deitates, et per hoc nec tres magnitudines secundum eum, quia magnitudo dicitur omnino ad se, sicut Deitas, sic nec essent tres personae, quod ipse negaret. Quae igitur omnino sunt ad se non numerantur, quae omnino ad alterum non sunt communia tribus, quae autem ad se, sed non omnino ad se, sed referibilia, quia non repugnat eis referri, sunt communia, sed numerantur, aut possunt dici propria a quibus potest abstrahi aliquod commune numeratum.
(d) Ad Augustinum ii. de Civit. Dei, c. 10. concedo quod Pater est quidquid habet, excepto relativo quod habet, et non est ipsum. Habet quidem correlativum sicut Pater habet Filium, et ideo concedo, quod prima persona est quidquid habet ad quod non refertur, non est autem secunda persona quam habet ut correlativum, licet ista relatione non primo constitueretur.
Ad Boetium (e) quando dicit quod relatio multiplicat Trinitatem, etc. E dico, quod Doctor ille accipit relationem pro origine, et sic intelligendo accipitur multiplicare, non pro formaliter distinguere, sed quasi principiative, correspondenter principio effectivo, et hoc quidem non est extorquere verba ; multiplicare enim est multa facere, sicut Christus vere multiplicavit panes Evangelicos, et tamen ipse non fuit forma illa qua formaliter multiplicabantur panes illi; et Deus creans multiplicat animas, non tamen est ipse forma, qua formaliter animae ipsae distinguuntur.
Ad Joannem Damascenum dico (f) quod una ejus auctoritas solvit aliam, quia cap. 8. praecise ponit ingenerationem, etinlib. 3. c. 5. ponit paternalem proprietatem. Istae autem duae proprietates distinguuntur secundum Augustinum 5. de Trin. c. 6. igitur excludendo omnia alia in Patre, in cap. I . praeter ingenerationem ; intelligit per ingenerationem omne personale Patris, et ita ubicumque excludit ab aliqua proprietate alicujus suppositi omne aliud, praeter illam proprietatem inclusam, includit omne aliud personale, et ita includeretur ibi realitas absoluta si qua esset, et maxime includeretur, ut videtur, quia in creaturis, incluso accidente, non excluditur subjectum, et ita inclusa relatione in persona divina, non excluditur illud quod refertur ea, sicut si diceretur, quod sola paternitas est, non propter hoc excluderetur Pater, qui paternitate esset Pater.
Ad Richardum dico (g), quod modus existentiae alius est, et hoc pertinet ad originem ; sed ex hoc non sequitur, quod originatum non sit aliquid subsistens ad se, distinctum aliqua realitate personali absoluta alia ab originante.
Ad Anselmum similiter dico quod omnia sunt unum et eadem, ubi non obviat relationis oppositio, vel formaliter, sicut relatio obviat alicui relativo, vel sicut natum referri relatione opposita, et isto modo personae, si essent absolutae, distinguerentur, quia in eis sunt relationes principiantes.