In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ad primum, admittit remissionem culpae esse mutationem rationis (de quo obscure locutus est n. 15.) quatenus peccator transit a nunc, in quo est obligatus ad poenam, ad nunc, in quo caret illa obligatione. Ad secundum, gratiam prius intentione dari, sed prius executione culpam tolli.
Ad rationes (o) in oppositum. Ad primam dico, quod sicut reatus, vel planius obligatio ad poenam, quae sola manet post transitum actus interioris et exterioris in peccato, est ens, quia rationis, et sic est ens positivum, et per consequens non reatus, vel non obligatio, vel non debitum, est privatio entis rationis: et ita si esset alicubi transitus rationis ab obligatione ad non obligationem, illa esset mutatio rationis privativa, vel deperditiva ; sed illa nusquam est, in actu voluntatis divinae, nec in objecto, ut objectum est, nec in objecto, ut extra, nisi dicatur, quod pro tanto est in objecto extra, pro quanto illud objectum est in illo nunc, pro quo actus voluntatis divinae respicit illud objectum ; et tunc objectum extra transire a non esse in isto nunc, ad esse in illo nunc, est concomitanter mutari mutatione rationis ab obligatione ad non obligationem ; cum ergo arguis, quod non sit mutatio deperditiva, quia terminus ejus a quo non est aliquid positivum, nego. Nec tamen culpa est aliquid positivum, nec illa manet, sed obligatio sequens commissionem culpae est aliquid positivum, et illa remanet.
Secundum argumentum de priori et posteriori ponderatur ab aliquibus in ista materia, quia ponendo distinctionem istorum tanquam mutationum, quaerunt ordinem inter ea. Breviter dico, quod secundum Philosophum 5. Metaph. cap. de Priori, et 9. Metaph. cap. 7. aliqua sunt priora generatione, aliqua perfectione; et istae priorilates communiter e converso se habent; in via enim generationis imperfectiora sunt priora. Hoc modo dico, quod si expulsio culpae esset aliquod ens, et infusio gratiae; via generationis prior esset expulsio culpae. Sed e converso, via perfectionis prior esset infusio gratiae, quia immediatior ipsi fini, quod est simpliciter perfectum in jsto ordine. Similiter de prioritate consequentiae patet, quod imperfectius est prius, sicut animal est prius secundum consequentiam, quam homo, et universaliter consequens est imperfectius quam antecedens ; sic eo modo, quo esset consequentia inter ista, expulsio sequeretur ad infusionem gratiae, non e converso. Non enim sunt opposita immediata simpliciter ex naturaextremorum, sed ex institutione divina ; et non sequitur inductio uni. us ad amotionem alterius, nisi in oppositis immediatis secundum se.
Sed an gratiam sequatur expulsio culpae, dubium est, cum non sint formaliter opposita, ut probatum est in tertia ratione et prima conclusione solutionis. Sed posset dici negando illud, quia contradictio est esse amicum Deo, et non amicum: per gratiam est amicus, per culpam vero inimicus; ergo, etc.
Sed hoc non cogit, quia amicitia per gratiam est ordinari ad vitam aeternam; inimicitia per culpam est ordinari ad poenam condignam. Haec possunt simul stare, licet non pro eodem nunc, saltem quomodocumque sint opposita, magis videtur formalis consequentia ad inesse gratiam non inesse culpam, quam e converso, quia in secundo antecedens nullo modo ponit consequens.
Sed si quaeratur de prioritate causalitatis inter ista, respondeo, non est quaestio ; nec enim ista negatio obligationis, quae non est nisi negatio entis rationis, causa est gratiae, nec e converso, quia sola voluntas divina ex sua justitia determinat illa mobligationem, sed ex misericordia non obligationem.
Si quaeras, quem ordinem habent ista, scilicet gratia et non culpa, ut sunt objecta secundaria divinae voluntatis? respondeo, sicut dictum est lib. 1. dist. 41. quaest, de Praedestinatione, eo modo quo est ordo volitionis divinae ad objecta secundaria. Prius enim vult propinquius fini, et ita simpliciter prius vult isti pro A, postquam scilicet peccavit, gratiam, quam non vindicare, loquendo de prioritate intentionis ; sed exequendo vult e converso ; sicut enim prius vult istum habere merita quam gloriam, ita vult prius ordine executionis isti non inesse culpam, quam inesse gratiam.
Vel si dicatur, quod per inesse, vel non inesse nihil ponitur in isto extra, sed tantum, ut est objectum voluntatis divinae, potest dici consequenter, quod haec objecta secundum perfectionem habent ordinem quemdam, ut in ea tendit voluntas divina, sed secundum causalitatem vel generationem nullum ordinem habent.