Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
4. Audite quod est mirabilius, Librorum veterum sacramenta occultata atque velata, nonnulla ex parte a Libris veteribus revelari. Nam Michaeas propheta ita loquitur: «Prout dies,» inquit, «profectionis eorum ex Aegypto, ostendam mirabilia illis. Videbunt nationes, et confundentur ab omni vigore eorum: manibus ora sua obstruent, aures illis obsurdabuntur, delingentes terram, velut serpentes trahentes terram; conturbabuntur de conclusionibus eorum, in Domino Deo nostro excident mente, et terrebuntur a te. Quis Deo tuo similis, auferens iniquitatem, et transgrediens impietatem residuis haereditatis tuae? Et non continuit in testimonium iram suam, quoniam voluntarius et misericors est; ipse convertet et miserebitur nostri, demerget delicta nostra, demerget in maris profundum omnes culpas nostras» (Mich. VII, 15-19) . Nempe advertitis, fratres, manifestius hic aperiri sacrosancta mysteria. In hoc ergo psalmo quamvis futura intueatur mirabilis prophetiae Spiritus, tamen videtur velut transacta narrare. Facta est, inquit, Judaea sanctificatio ejus: mare vidit et fugit: 1478 et facta est, et fugit, praeteriti temporis verba sunt; et conversus est Jordanis, et gestierunt montes, et commota est terra, eodem modo praeteritum sonant; sine praejudicio tamen intelligendi futura. Alioquin contra Evangelicum testimonium cogimur etiam illa non de futuro praenuntiata, sed de praeterito commemorata, intelligere: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Psal. XXI, 19) . Quae quamvis verbis praeteriti temporis dicta sint, id tamen praenuntiabant quod tanto post futurum in passione Domini compleretur. Sed tamen, dilectissimi, propheta iste quem commemoravi, etiam grossa corda limavit, et ad intelligenda de praeteritis rebus gestis futura incunctanter extendit; ut non solum apostolica auctoritate figuras nostras illas fuisse credamus, sed nec ab ipsis Prophetis hoc praetermissum esse, ut etiam eorum eloquio pandente , videntes atque gaudentes, certi ac securi, de thesauro Dei et nova et vetera concorditer sibimet cohaerentia proferamus. Cum enim tanto post egressum populi illius ex Aegypto, et tanto ante ista Ecclesiae tempora haec quae commemoravi, cecinerit; tamen se futura praedicere sine ulla dubitatione testatur. Secundum dies, inquit, profectionis eorum ex Aegypto, ostendam mirabilia illis. Videbunt nationes, et confundentur. Hoc est quod hic dictum est, Mare vidit, et fugit: si enim hic per verba praeteriti temporis, sicut est, vidit et fugit, occulte futura praedicantur; Videbunt certe et confundentur, quando futuri temporis verba sunt, quis audeat de rebus praeteritis cogitare? Et paulo post, ipsos hostes nostros, qui nos fugientes ut interimerent sequebantur, id est delicta nostra, sicut Aegyptios in mari obrutos, ita in Baptismo demersa et exstincta luce clarius intimat, dicens: «Quoniam voluntarius et misericors est, ipse convertet et miserebitur nostri; demerget delicta nostra, demerget in maris profundum omnes culpas nostras.»