First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
EPISTOLA ENCYCLICA 735
parere eadem facultas in eo debet, cui pascendi agnos et oves assignatum est, Deo auctore, munus : Non solum Pastorem (Pe- trum), sed pastorum pastorem (Christus) constituit: pascit igitur Petrus agnos, pascit et oves, pa sed filios, pascit et matres: regit subditos, regit et praelatos quia praeter agnos et oves in Ecclesia nihil est (1). Hinc illae de beato Petro singulares ve- terum locutiones, quae in summo dignitatis potestatisque gra- du locatum luculenter praedicant. Appellant passim principem coetus discipulorum : sanctorum Apostolorum principem : cho- ri illius coryphaeum : os Apostolorum omnium : caput illius familiae : orbis totius praepositum : inter Apostolos primum : Ecclesiae columen. Quae omnia concludere Bernardus iis ver- bis videtur ad Eugenium Papam : Quis es ? Sacerdos magnus, summus pontifex. Tu princeps episcoporum, tu heres Aposto- lorum.... Tu es, ad claves traditae, cui oves creditae sunt. Sunt quidem et alii caeli ianitores et gregum pastores ; sed tu tanto gloriosius, quanto et differentius utrumque prae ceteris nomen hereditasti. Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos, tibi universi crediti, uni unus, nec modo ovium, sed et pastorum, tu unus omnium pastor. Unde id probem quae- ris. Ex verbo Domini. Cui enim, non dico episcoporum, sed etiam Apostolorum, sic absolute et indiscrete totae commissae sunt oves ? Si me amas, Petre, pasce oves meas. Quas ? illius vel illius populos civitatis aut regionis, aut certi regni? Oves meas, inquit : cui non planum, non designasse aliquas, sed as- signasse omnes ì Nihil excipitur, ubi distinguitur nihil (2).
Illud vero abhorret a veritate, et aperte repugnat constitu- tioni divinae, iurisdictioni romanorum Pontificum episcopos subesse singulos, ius esse; universos, ius non esse. Haec enim omnis est caussa ratioque fundamenti, ut unitatem stabilitatem- que toti potius aedificio, quam partibus eius singtdis tueatur. Quod est in caussa, de qua loquimur, multo verius, quia Chri- stus Dominus fundamenti virtute confieri voluit, ut portae in- feri non praevaleant adversus Ecclesiam. Quod promissum di- vinum constat inter omnes de Ecclesia universa intelligi opor- tere, non de singulis eius partibus, quippe quae utique vinci inferorum impetu possunt, nonnullisque earum, ut vincerentur,
(1) S. Brunonis Episcopi Signiensis Comment, in Ioann. part. III, cap. 21, n. 55.
(2) De Consideratione, lib. II, cap. 8.