In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
In hac distinctione agit Magister de confessione. Eamdem materiam comprehendit Doctor unica quaestione; in qua necessitatem confessionis, et modum explicat.
(a) In ista quaestione tria videnda sunt, etc. Agit primo de praecepto confessionis. Secundo quid includat. Tertio de praecepto Ecclesiastico. Supposita itaque divisione praecepti in naturale et positivum, docet legem naturalem in triplici acceptione sumi, videlicet pro primis principiis. Secundo pro conclusionibus necessario sequentibus. Tertio pro consono his atque illis. Praeterea docet confessionem non esse in praecepto legis naturae, quia in lege veteri non fuit, in qua tantum fiebant confessiones generales, non vero sacramentales, et illae fiebant humilitatis, non informationis gratia, aut tanquam actus judicio subordinatus, ut se habet confessio sacramentalis.