CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Consequenter solvit argumenta contra communem opinionem, quod personae sint relativae, adducta supr. n. 13. ex secunda via, id est, ex comparatione relationis ad originem; item prosequitur solvendo argumenta ex tertia via contra eamdem sententiam allata, num. 15.
Ad primum et secundum (g) de secunda via simul dico, quod Patrem originare Filium, est Patrem habere Filium pro correlativo, non quocumque, sed tali correlativo ; et quia talis correlalio, est relatio originis, ideo unum extremum potest esse prius origine altero, licet sint simul natura. Haec responsio similiter est ad secundum de prioritate suppositi ad actionem, sicut declarabitur dist. 28.
Ad tertium dico (h), quod falsa est illa propositio, quod relatio non potest esse terminus formalis generationis vel originis, sive actionis vel mutationis, sicut patebit in materia de Incarnatione; et quidquid sit de termino formali, saltem relativum potest esse terminus productus, ita quod essentia, quae est ad se in relativo, sit per se formalis terminus ; et hoc modo positum est in dist. 5. in productione personae. Cum igitur dicit, relatio non originatur nisi absolutum originetur ; si intelligas originari, sicut primus terminus generationis vel productionis, posset concedi de relatione, non de relativo. Si autem intelligas de originari, sicut formalis terminus, posset similiter concedi, et neutro modo est contra propositum, quia nec ponitur, relationem primo originari, sed suppositum ; nec ponitur relationem esse terminum formalem productionis, sed essentiam simpliciter absolutam.
Ad quartum dicitur (b), quod est generatio, quia ista relatio habet vim constituendi secundam personam vel primam substantiam in natura divina, saltem oportet dicere, tenendo istam viam, quod relatio ista potest esse proprietas personalis subsistentis in natura divina, sicut si esset aliqua proprietas personalis absoluta, et ita ejus productio erit productio subsistentis in natura substantiae, et ideo generatio ; quia generatio est generatio ex formali termino, qui est natura communicata producto, non autem ex individuali sive incommunicabili proprietate producti, sive universaliter omnis motus recipit speciem a formali termino motus.
Ad quintum videtur (j) eis difficile respondere, qui dicunt personas esse relativas, et cum hoc relationes esse principia agendi, quia tunc nec ex parte agentis nec ex parte principii agendi, potest esse Ubertas. Sed licet teneatur opinio secunda quantum ad primum dictum, secundum tamen negavi dist. 7.
Ad primum tertiae viae dico (k), quod paternitas est de se formaliter incommunicabilis, non tamen iste conceptus, qui secundum dicta alias, potest abstrahi a paternitate divina et creata. Sed ista reali tas, quae est in divinis, quae non est formaliter essentia ipsa, est formaliter incommunicabilis, et non quasi per determinationem extrinsecam, puta quia divina. Ratio enim incommunicabilitatis ejus est ista : quia sicut essentia est actus ultimus, et ideo non potest per aliquid determinari respectu cujus sit ipsa quasi potentiale ; ita quidquid est in ea, est ultimum in ultima actualitate sibi possibili, ita quod in illo instanti naturae in quo sapientia pullulat in essentia, ipsa pullulat secundum ultimam determinationem, quam potest habere, unde et ista realitas, quae est sapientia formaliter, est non determinabilis. Et similiter quidquid potest esse incommunicabile in primo instanti naturae in quo pullulat in natura, pullulat ut incommunicabile, et non prius ut communicabile, quia tunc esset determinabile per aliquod per quod fieret incommunicabile.
Et si dicas, quia tunc paternitas non est incommunicabilis, nisi quia est in essentia divina, haec enim realitas non habet ut ex se sit ultimate determinata, nisi quia est in essentia divina.
Dico, quod quasi originaliter vel fundamentaliter quidquid est intrinsecum in divinis, est ab essentia, quia secundum Damascenum lib. I. cap. 12. Est pelagus quoddam infinitae substantiae. Sed tamen illa alia habent formaliter rationes suas, et se ipsis sunt primo talia formaliter, ita quod sapientia, licet ab essentia quasi fundanien taliter et originaliter habeat quod sit perfectio simpliciter, est tamen formaliter perfectio simpliciter et in se formaliter infinita ; ita quod in eodem instanti naturae in quo sapientia jam actu est in essentia, si circumscribatur per impossibile ipsa essentia et remaneat intellectus sapientiae, erit intellectus perfectionis simpliciter infinitae; ita in illo instanti naturae in quo intelligitur paternitas in essentia, ipsa se ipsa est communicabilis formaliter, circumscripta tunc, per impossibile, ipsa essentia. Nec videtur esse contradictio quod aliquid quasi originaliter vel causaliter habeat ab aliquo hoc quod sibi convenit formaliter, sicut calidum formaliter contrariatur frigido, licet causaliter sit ab igne, cui ignis non contrariatur formaliter. Ita est in aliis, quod illa entitas, qua constituitur aliquid in esse specifico, ex se formaliter est indivisibilis in plures species, etiam dato per impossibile, quod esset incausata, licet modo istam indivisionem habeat causaliter, unde est causaliter.
Et si objicias, quare aliqua entitas originatur in essentia communicabilis et aliqua incommunicabilis ?
Respondeo, quod hujus non est ratio formalis alia, nisi quia haec entitas est haec, et illa entitas est illa ; et haec entitas, quia haec est communicabilis, et illa, quia illa est incommunicabilis, ita quod ista originari non posset, nisi incommunicabilis formaliter oriretur, nec illa nisi formaliter communicabilis oriretur. Ratio autem istius extrinseca, quasi fundamentalis vel originalis est, quia essentia est radicaliter infinita ex qua oriri possunt intrinsece, non tantum perfectiones simpliciter et communicabiles, sed etiam proprietates personales incommunicabiles, quaelibet tamen quando originatur, originatur in summa determinatione sibi possibili.
Et per hoc patet (I) ad omnes alias probationes, quae ostendunt paternitatem ex se non esse communicabilem. Cum enim dicis, quod non est de se haec, falsum est, intelligendo formaliter de realitate illa quae est paternitas, non de conceptu communi huic paternitati et illi, qui, sicut expositum est dist. 8. et dist. 23. potest esse conceptus aliquis communis absque ordine realitatum intra, quarum una sit contractiva vel determinativa alterius. Paternitas tamen haec, id est, illa realitas, non est de se haec fundamenlaliter, sed ab essentia, et ab ipsa eadem essentia est paternitas incommunicabilis, quia non prius haec et quasi communicabilis, et postea quasi facta incommunicabilis per aliud determinans, sed sine omni ordine singularitatis ad incommunicabilitatem in ista realitate, oritur realitas summe determinata in primo instanti naturae, in quo oritur.
Nec illa propositio est vera (m) quod omnis quidditas est communicabilis, sed tantum quidditas, quae est perfectio simpliciter aut divisibilis. Prima enim communicatur in unitate naturae, secunda communicatur cum sui divisione. Haec quidditas non est perfectio simpliciter nec divisibilis, quia est in natura perfecta simpliciter.
Nec illa propositio est vera, quod relationes oppositae sunt aeque incommunicabiles ex se, imo spiratio activa oritur communicabilis duobus, nec unquam potest fieri incommunicabilis per aliquod determinans. Spiratio autem passiva ex se formaliter in eodem instanti in quo est in divinis, est incommunicabilis.
Quod etiam dicis ad quintam probationem, quod quacumque positione facta possibili vel impossibili, stante ratione sua, ipsum remanet incommunicabile. Concedo, stante ratione ejus, et non posito aliquo repugnante rationi suae. Quod si ponatur rationem ejus manere et aliquid repugnare, tunc ex oppositis in antecedente sequuntur opposita, scilicet quod ipsum sit incommunicabile ex se formaliter et possit communicari ; et ita in proposito, si ponatur spirationem praecedere generationem activam, ponitur aliquid incompossibile paternitati Patris, et tamen rationem paternitatis manere, et ita sequitur paternitatem esse communicabilem ex primo, et tamen incommunicabilem ex secundo ; unde formaliter contradictio est, generationem esse secundam productionem in divinis. Paternitas igitur in divinis, quia divina, est incommunicabilis, ita quod ly quia, sit circumstantia principii originalis sive fundamentalis, non autem contrahentis sive determinantis, eo modo quo contrahitur album, cum dicitur homo albus, etc. vel albedo humana. Haec enim albedo praeintelligitur in se existens, et ut sic esset indeterminata et determinabilis, ut sit hominis ; et ad hoc determinatur, cum dicitur albedo humana, non autem quod albedo oriatur ex natura hominis, et in illo instanti ipsa de se sit determinata. Ita per oppositum in proposito, quia sicut causa non causaret effectum nisi daret sibi esse conveniens effectui, nec produceret istum effectum nisi produceret aliquid quod natum esset habere talem effectum, puta nulla causa causaret triangulum formaliter, nisi produceret aliquid, quod necessario haberet tres, etc. et si posset producere aliquid quod non necessario haberet tres, non produceret istum effectum, sed alium. Nec est alia ratio hujus, nisi quia formalis ratio trianguli est quod sit triangulus, ita dico quod Deitas non esset ratio fundamentalis alicujus realilalis intrinsecae, nisi ipsa oriretur talis, ut in primo instanti in quo est, sit determinata ultima determinatione. Si igitur produceret aliquid determinabile per aliquam realitatem quasi sibi advenientem, jam productio non esset ad intrinsecum in divinis. Si etiam produceret aliquid communicabile, non produceret proprietatem personalem, sed aliquid aliquo modo aliud ab illa.
Ad aliud dico (n) quod licet aliquis conceptus communis possit haberi, qui dicatur in quid de generatione divina et spiratione divina, imo forte qui dicatur in quid de paternitate divina et creata ; tamen nulla realitas potest esse in divinis aliquo modo distincta ex parte rei, a qua sumatur iste conceptus dictus in quid, quae realitas sit determinas bilis per aliam realitatem, sicut conceptus communis est determinabilis in intellectu per alium conceptum, et impossibilitas hujus et ratio satis tacta est.
Dico igitur (o) quod paternitas et filiatio non sunt duo primo diversa quantum ad intellectum, quin possit intellectus abstrahere ab eis aliquem conceptum realem communem, sed sunt primo diversa quantum ad realitatem et realitatem, ita quod nullum unum gradum realitatis includunt, qui sit quasi potentialis et determinabilis per proprias differentias vel quasi per proprias, sicut albedo et nigredo includunt realitatem aliquam ejusdem rationis delerminabilem per proprias differentias specificas earum sive realitates a quibus sumuntur earum differentiae specificae, et tunc illa propositio major quod primo distinctiva sunt primo diversa, tantum debet intelligi de ipsis realitatibus, quae primo constituunt, quantum ad non convenientiam in aliqua realitate una formali, quam formaliter includant ambo.
Ad aliud de supposito (p) per accidens, dicendum quod alio modo de per accidens loquitur Metaphysicus et aliter Logicus. Metaphysicus enim dicit esse ens per accidens quod includit in se res duorum generum, sicut patet 3. Metaph. cap. de ente et uno. Logicus vero dicit propositionem esse per accidens, cujus subjectum non includit rationem inhaerentiae praedicati ; et si ex duobus talibus fiat unus conceptus, quorum neuter est per se determinalivus alterius, dicit conceptum esse unum conceptum per accidens. Exemplum, non est in creaturis de conceptu uno per accidens Logico, nisi cui correspondet unum per accidens Metaphysicum, quia etsi haec sit per accidens : rationale est
animal, tamen jungendo unum conceptum alteri, unus est per se determinafivus alterius, et ideo tolus conceptus non est unus per accidens, sed tantum aliquis aggregans conceptus duorum generum est unus per accidens, et ei semper correspondet unum per accidens apud Metaphysicum.
Ad propositum, haec potest concedi per accidens : paternitas est Deitas, quia subjectum ut subjicitur, non includit rationem inhaerentiae praedicati ut praedicati, quia subjectum non est formaliter praedicatum ; jungendo etiam conceptum subjecti conceptui praedicati, sicut Deus Pater, unus conceptus non per se determinat alterum, quia secundum Damascenum : proprietates determinant hypostases, non naturam. Iste igitur conceptus non est in se et per se unus, et ita non dicit conceptum per se suppositi respectu alicujus ; quod enim non est in se et per se unum, non est alicujus per se suppositum, et sicut nec in rebus, sic nec in conceptibus. Sic igitur Logice loquendo posset concedi, quod Pater non est per se suppositum Dei.
Sed contra hoc arguo, quia prima identitas non potest esse per accidens, et sicut nec in rebus, sic nec in conceptibus, prima autem identitas in praedicatione videtur esse per se naturae ad suum suppositum ; igitur illa non est per accidens, sed per se.
Respondeo, prima identitas praedicationis est cujuscumque ad se, ut homo est homo, Deus est Deus, sed comparando hunc Deum ad suppositum et quaerendo identitatem, dico quod realiter loquendo secundum Metaphysicum, cum hic non sint genera, nec aliquid alicujus generis, ex dist. 8. nihil erit hic ens per accidens, nec sequitur, est suppositum per accidens Logice ; ergo est suppositum per accidens Metaphysico, quia esse suppositum Logice, dicit habitudinem alicujus, ut subjecti ad aliquid ut ad praedicatum, et ita potest dici suppositum per accidens propter accidentalitatem ex parte inhaerentiae, non extremorum.
Et si objicitur, quod hic concedi- tur esse res quasi duorum generum, . scilicet substantiae et accidentis vel relationis ; respondeo, propria ratio rerum quantum ad genera vel quasi genera, non facit totum esse ens per accidens, sed habitudo rei ad rem, puta non identitas simpliciter. Nunc autem quamquam propria ratio relationis, quae manet ibi, non includat formaliter rationem essentiae, tamen unum in re verissime est idem alii, propter quam identitatem non est habitudo realitatis ad realitatem, qualis requiritur eorum, quae constituunt ens per accidens.
Si objiciatur contra primum membrum (q), cum in creaturis possit esse per se suppositum naturae, quare non hic ?
Posset dici, quod absolutum imperfectum potest esse incommunicabile, et universaliter aliquid contrahens per se in aliquo genere potest esse incommunicabile, sicut aliquid communicabile, et ita in quocumque creato quod pertinet ad genus aliquod, potest esse aliquid illius generis constituens incommunicabile. Simpliciter autem perfectum non potest esse incommunicabile, neque aliquid ejusdem rationis, quale secundum istam viam est omne absolutum in divinis, et ideo nihil quasi ejusdem generis cum essentia potest constituere suppositum ibi, sed tantum aliquid quod sit quasi alterius generis.
Exemplum, si quodlibet degenere Substantiae, usque ad ultimum inclusive quo constituitur haec substantia, esset perfectio simpliciter, et per consequens communicabile, non posset haec substantia ulterius per aliquid contrahi in se, quia quod est hoc, non est ulterius determinabile in se. Si tamen posset aliquid de genere Qualitatis vel Quantitatis constituere in hac substantia aliquid incommunicabile, puta quia quantitas vel qualitas non esset perfectio simpliciter, tunc illud constitutum ex substantia et quantitate necessario esset suppositum per accidens, et etiam esset ens peraccidens, si una illarum realitatum non esset perfecte eadem alteri. Ita ponitur in proposito, quod essentia est perfectio simpliciter, et quidquid est ejusdem rationis cum essentia, quidquid scilicet est ad se, et ideo quodlibet tale est communicabile ; et de se hoc et ex hoc ultra, illud quod est de se hoc, non potest contrahi ulterius, sed tamen potest in eo quod est hoc, constitui aliquod incommunicabile per aliquid, quod non est perfectio simpliciter, et ideo hec ejusdem generis cum essentia, sed quasi alterius.
Per istud potest dici ad aliam confirmationem qua infertur, quod verior esset identitas substantiae creatae ad suum suppositum quam naturae divinae ad suum, hoc non sequitur, si intelligatur ex parte rei, quia licet entitas individualis in creaturis per se determinet naturam, et faciat per se unum cum ea, tamen illud unum est compositum aliqua compositione etiam reali. Relatio autem licet non per se determinet naturam divinam, tamen ita vere est idem ei, quod nulla fiat ibi compositio, et ideo realiter sive Metaphysica loquendo, multo est verior identitas suppositi divini, et in se et ad naturam quam suppositi creati in se vel ad suam naturam. Logice tamen loquendo, bene potest concedi, quod substantia creata formaliter dicitur de suo supposito, quia per se primo modo, non sic Deus de Patre, quia Pater non habet ita per se unum conceptum in intellectu sicut Socrates.
Si inferas, igitur praedicatio haec verior est quam illa, negari potest consequentia, quia aliqua praedicatio non formalis vel non per se, potest esse verior quam illa formalis et per se, si quidem major est identitas extremorum in re, in quorum conceptu est minus formalis inclusio vel inhaerentia.
Ad ultimam confirmationem potest concedi quod Logice loquendo, neutrius quidditatis est per se suppositum ; realiter autem est suppositum naturae, non relationis, quia relatio est ibi proprietas incommunicabilis, natura non. Similiter relatio transit in essentiam, non e converso propter infinitatem essentiae. Ad quartum dicitur (r) quod prima substantia in creaturis aliquid habet perfectionis, scilicet ultimam unitatem, ideo est indivisibilis, et hoc consequitur ultimam actualitatem propter quam competit sibi per se esse, et duo opposita his conveniunt substantiae secundae, quae et est divisibilis et non habet esse nisi in prima substantia. Istas conditiones primae substantiae habet essentia divina ex se et non per relationem ;. formaliter est enim de se haec, et ex se subsistit, id est, per se est vel saltem est totaliter ratio subsistendi, ideo secundum Augustinum 7. de Trinit. c. 4. Pater non eo est quo est Pater, sed quo est Deus. Ultra hoc, prima substantia creata, quia est limitata, non habet communicabilitatem, quia idem numero limitatum, non est communicabile ; haec proprietas primae substantiae non convenit essentiae divinae.
Per hoc patet ad primum ibi tactum, quia concedo quod prima substantia in divinis quoad hoc quod est. maxime esse substantiam et per se subsistere, non constituitur formaliter relatione, sed Deitate.
Similiter ad secundum, quod prima substantia non includit non substantiam, verum est propter conditiones perfectionis convenientes ei, et ideo ubicumque salvantur istae conditiones non erunt per non substantiam. Sed in qua natura non potest esse per substantiam illa conditio, quae est imperfectionis in prima substantia creata, scilicet incommunicabilitas, sicut ponitur in Deo, ubi quodlibet ad se ponitur simpliciter perfectum, et ita communicabile, ibi verum est, primam substantiam quantum ad illam conditionem habendam includere non substantiam. Ad tertium ibi tactum respondeo,
quod paternitas et haec paternitas incommunicabilis, quidquid sit de istis in conceptu, in re tamen omnino sunt idem, ita quod nulla est ibi distinctio realis nec formalis, et ideo res illa in primo instanti in quo est, sive pullulat in essentia, est ibi sub ratione ultimae determinationis sibi possibilis, alioquin in illo instanti esset potentialis ad determinationem. Quia igitur relationi non re-, pugnat determinatio ad incommunicabilitatem, ideo ipsa non tantum est quidditas et haec, sed incommunicabilis, et ideo prius non est in re haec quam incommunicabilis ; sed Deitas est communicabilis, ita quod repugnat sibi per aliquid quasi sui generis, secundum istam opinionem, esse incommunicabilem. Nego igitur consequentiam, in relatione est quidditas, et haec est incommunicabilis inquantum est relatio ; igitur haec possunt inveniri in eo quod est ad se, quia ultimum repugnat cuilibet ad se in Deo, secundum istam opinionem non relationi, et ideo statim relatio habet eam.
Ad quartum ibi tactum dico, quod per se esse convenit huic essentiae vel Deo, unde Deus, sed non posse esse quo formaliter aliquid per se sit, hoc convenit naturae creatae ex limitatione, propter quam est incommunicabilis et ut quod et ut quo, de qua duplici incommunicabilitate dictum est dist. 23. Verum est igitur, quod substantia creata habet per se esse, non autem accidens, et hoc competit substantia ex perfectione. Sedquod non possit illud per se esse communicare alicui in quo sit, hoc est limitationis. Hic igitur concedo essentiam determinari ex se ad per se esse, sive ut quod sive ut quo, sed tamen cum hoc esse communicabilem personae relativae, ut quo ipsa persona relativa habeat idem per se esse.