First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
738 EPISTOLA ENCYCLICA
His quae dicta sunt, Ecclesiae quidem imaginem atque for- mam ex divina constitutione fideliter expressimus. Plura per- secuti de unitate sumus; cuiusmodi hanc esse, et quo conser- vandam principio divinus auctor voluerit, satis explicavimus. Quotquot divino munere beneficioque contigit, ut in sinu Ec- clesiae catholicae tamquam ex ea nati vivant, eos vocem No- stram apostolicam audituros, non est cur dubitamus : Oves meae vocem meam audiunt (1). Atque hinc facile sumpserint quo et erudiantur plenius, et voluntate propensiore cum pastoribus quisque suis et per eos cum pastore summo cohaereant, ut tu- tius queant intra ovile unicum permanere, fructuumque ex eo salutarium maiorem ubertatem capere. Verum aspicientibus No- bis in auctorem fidei, et consummatorem Iesum (2), cuius vi- caria potestate, tametsi impares dignitati et muneri, fungimur, caritate eius inflammatur animus ; illudque de se a Christo di- ctum, de Nobismetipsis non sine caussa usurpemus : Alias oves habeo , quae non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient (3). Nos igitur audire et ca- ritati Nostrae paternae obsequi ne recusent, quotquot sunt qui impietatem tam late fusam oderunt, et Iesum Christum Filium Dei eumdemque servatorem generis humani agnoscunt et fa- tentur, sed tamen vagantur ab eius Sponsa longius. Qui Chri- stum sumunt, totum sumant necesse est: Totus Christus ca- put et corpus est: caput unigenitus Filius Dei, corpus eius Ecclesia : sponsus et sponsa, duo in carne una. Quicumque de ipso capite a Scripturis sanctis dissentiunt, etiamsi in omnibus locis inveniantur in quibus Ecclesia designata est, non sunt in Ecclesia. Et rursus, quicumque de ipso capite Scripturis sanctis consentiunt, et unitali Ecclesiae non communicant, non sunt in Ecclesia (4). Ac pari studio ad eos provolat animus Noster, quos impietatis non funditus corrupit pestilens afflatus, quique hoc saltem expetunt, sibi patris esse loco Deum verum, terrae cae- lique opificem. Hi quidem apud se reputent ac plane intelligant, numerari se in filiis Dei nequaquam posse , nisi fratrem sibi Iesum Christum simulque Ecclesiam matrem adsciverint. Omnes igitur peramanter, sumpta ex Augustino ipso sententia, compel-
li) Ioan. X, 27.
(2) Hebr. XII, 2.
(3) 'oan. X, 16.
(4) S. Augustinus, Contra Donatistas, Epistola, sive De Unit. Eccl. cap. IV, n. 7.