Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Verbum creatum sit intellectio actualis ?
D. Tllom. 1. part. quaest. 27. art. 1. et quaest. 34. Alensis 1. part, quaest. 42. membr. 2. Capriol. hic quaest. 2. Durand. quaest. 4. et dist. 26. quaest. 2. Scotus etiam supra dist. 2. quaest, ult. seu quarta 2. part. et quodlib. 2. Suarez 1. part. tract. 3. lib 1. cap. 6. et 7. Gabr. Vasq. 1. part. dist. 142. cap. 4. et dist. 112. cap. 23. Gabriel. supra dist. 7. quaest. 2. Mayron. A ic. Baccon. hic.
Circa istam distinctionem vigesimam septimam quaero tria de verbo. Et primo de verbo intellectus creati : Utrum verbum creatum sit intellectio actualis ? Quod non, Augustinus 8. de Trinitate, cap. 6. Phantasia Carthaginis in memoria mea, est verbum ejus. Phantasia illa ibi sumitur proprie pro specie, non pro actuali imaginatione ; ergo eodem modo verbum intellectuale est species intelligibilis, et non intellectio actualis.
Item Augustinus 15. de Trinit. cap. II. Proinde verbum quod foris sonat, signum est ejus verbi quod intus latet. Verbum autem exterius est signum rei et non intellectionis, alioquin quaelibet affirmativa esset falsa, in qua non praedicatur idem de se, quia intellectio subjecti non est intellectio praedicati, licet res sit res ; ergo verbum est objectum et non actualis intellectio.
Praeterea, Augustinus 9. de Trinit. cap. ult. verbum est proles et genitum a memoria. Actio autem non gignitur, sed est quo aliud gignitur ; ergo verbum est aliquid formatum, praeter actum intelligendi, et non ipse actus.
Contra, ibidem vocat Augustinus verbum notitiam, et 15. de Trinit. cap. 15. est visio de visione et scientia de scientia.