Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Verbum divinum dicat respectum ad creaturam ?
D. Tliom. 1. part, quaest. 34 art. 3. Richard. hic art. 2. quaest. 3. D. Bonavent. art. 2. quaest. 2. Henric. in Sum. art. 54. quaest. 10. Vasquez 1. part. disp. 142. cap. 2. 3. Suar.1 .part. tract. 3. lib. 9. cap. 1. fin.
Tertio quaeritur : Utrum Verbum divinum dicat respectum ad creaturam ? Quod sic, Augustinus O. de Trinit. cap. ult. Verbum est ars omnipotentis Dei, plena omnium rationum viventium. Ars dicit respectum ad artificiatum ; ergo et Verbum ad creaturas. Oppositum Augustinus 7. de Trinit. cap. 4. per idem, quod Patris Filius, non dicit respectum ad creaturas ; ergo nec Verbum, quia eo Verbum quo Filius.