CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Senlentia Henrici quoad primam quaestionem est, verbum creatum esse notitiam conversivam factam ab intellectu jam informato notitia simplici, ut late explicatum est dist 2. part. 2.
quaest, ult. num. 13. Consequenter ad hoc, resolvit secundam quaestionem de Verbo divino, ut ibidem est recitatum. Hanc refutat Scotus quoad primam quaestionem. Primo, quia si intellectus est tantum passivus respectu notitiae, idem dicendum erit respectu notitiae declarativae. Secundo, notitia simplex non est ratio gignendi verbum quando desiitnec etiam quando est, quia si est ejusdem rationis cum verbo, erunt duae notitiae ejusdem rationis simul ; si diversae rationis, imperfectius erit ratio gignendi perfectius. Item non erit trinitas in mente, quia intellectus nihil agit. Tertio, gionere verbum est memoriae, non intelligentiae, de quo supra dist. 2. part.2 quaest. 3. anum. 18. ubi hae et aliae rationes contra Henricum tractatae sunt.
Ad primam quaestionem (a) dicitur, quod verbum est intellectio actualis, et non quaecumque, sed declarativa.
Ad quod intelligendum ponitur sic : Intellectus primo recipit intellectionem simplicem ab objecto, qua impressione recepta intellectus ut activus est, convertit se supra se et. super actum suum et objectum, intelligendo se intelligere. Secundo sequitur impressio notitiae declarativae in intellectum nudum conversum, et lioc ab intellectu informato notitia simplici, ita quod intellectus informatus tali notitia est ratio imprimendi notitiam declarativum, et intellectus nudus conversus est proprium receptivum. Et inter has duas intellectiones, primam scilicet quae est ratio imprimendi, et secundam quae est impressa, est habitudo media quae est actio de genere Actionis, quae notatur per hoc quod est dicere ; est enim dicere illud, exprimere vel imprimere notitiam declarativum notitiae simplicis, et ista notitia declarativa impressa in intellectum nudum conversum, et lerminans illum actum dicendi est verbum. Non igitur quaecumque intellectio actualis est verbum, sed illa quae est declarativa, quae praesupponit intellectionem actualem simplicem et conversionem actualem super illam ; et gignitur actu dicendi, cujus principium activum est notitia simplex, et receptivum est intellectus nudus conversus.
Hinc conformiter respondetur (b) ad secundam quaestionem, quod intellectus Patris primo informatur quasi notitia simplici essentiae, ad quam fuit quasi mere in potentia passiva, et factus in actu isto notitiae simplicis ut nudus, convertitur supra seipsum sic informatum ; et in ipsum conversum, quasi in passivum dispositum, sic imprimitur notitia declarativa virtute notitiae actualis simplicis, quae notitia declarativa est terminus actus dicendi et Verbum. Et secundum hoc patet quod Verbum est terminus generationis, sicut et Filius, et ita erit proprium secundae personae ; ista opinio recitata est supra dist. 2. quaest. de duabus productionibus.
Contra istam opinionem (c). Quantum ad primam quaestionem arguitur primo, quia irrationabile videtur ponere eamdem potentiam esse activam respectu unius actus sui, et passivam respectu actus alterius, quia ex hoc videtur quod non est potentia ejusdem rationis. Quaecumque enim potentia unius rationis importat similem habitudinem potentiae ad objectum ; visus enim non est activus respectu unius actus videndi, et passivus respectu alterius. Unde quicumque actus unius potentiae, habet similem habitudinem potentiae ad objectum ; igitur si intellectus est tantum passivus respectu notitiae simplicis lapidis, et perfecte activus respectu conversionis, quae est actus secundus quo intelligit se intelligere lapidem, non erit, ut videtur, una potentia. Videtur etiam inconveniens, quod non possit habere aliquam activitatem respectu actus imperfectioris, et tamen possit esse totale activum respectu actus perfectioris. Ponitur autem a quibusdam quod conversio illa est actus perfectior intellectione simplici.
Quod postea (d) additur, quod intellectio actualis est ratio gignendi notitiam declarativam, hoc videtur esse inconveniens in nobis, quia forma imperfectior non potest esse ratio perfecta gignendi perfectam, illa autem prima notitia in nobis confusa est, et imperfectior notitia distincta ; ergo, etc.
Praeterea, si notitia prima est ratio gignendi secundam, aut hoc est quando prima non est, et tunc non ens erit ratio agendi ; aut quando est, et tunc aut sunt ejusdem rationis aut alterius. Si secundo modo, et prima est imperfectior secunda, non igitur est principium gignendi secundam, quia imperfectius non est principium producendi perfectum, unde in productione aequivoca semper causa est perfectior effectu. Si primo modo, tunc duo actus intelligendi ejusdem speciei sunt simul in eodem, sive in eadem potentia, quia memoria et intelligentia sunt una potentia, et respectu ejusdem objecti, et in eodem instanti.
Item, tunc non poneretur trinitas in mente secundum quod mens est,
quia mens non habet aliquam activitatem propriam secundum quod mens est, sed praecise per accidens ejus, per accidens quod est notitia simplex, sicut nec lignum habet aliquam activitatem respectu calefactionis, quae attribuitur sibi per calorem, qui est accidens ejus per accidens. Et ita videtur Augustinus frustra quaesivisse in mente, secundum quod mens est, parentem et prolem, quia ratio parentis non videbitur competere animae secundum aliquid sibi essentiale, sed secundum aliquod accidens, praecise per accidens quod imprimitur ei ab objecto. Praeterea, gignere verbum non . est actus intelligentiae, sed memoriae, secundum Augustinum: omnis autem intellectio actualis est intelligentiae, non memoriae, secundum eum 14. de Trinit. cap. 17. ergo nulla actualis intellectio est ratio gignendi verbum. Item, sicut intellectio confusa ad objectum confuse praesentatum, sic distincta ad distinctum, quare nec erit verbum objecti, sed actus. Praeterea, quod dicit de conversione, quod illa sit necessario praevia gignitioni verbi, videtur esse contra Augustinum 13. de Trinit. cap. 10. ubi videtur dicere, quod verbum perfectissimum nostrum erit in patria respectu objecti beatifici. Et tamen ibi ille actus non erit conversurus, quia visio beatifica non habet aliquid creatum pro objecto immediato, omnis autem actus conversivo in nobis, habet aliquid creatum pro objecto immediato. Nec illa visio praesupponit conversionem, quia si illa visio est effectus solius essentiae divinae aut intellectus cooperantis divinae essentiae, praecedit naturaliter conversionem intellectus super suum intelligere. Quod etiam dicit, quod ut convertitur est mere activus, et tamen ut conversus est mere passivus respectu notitiae genitae, quae est verbum, videtur valde irrationale, quod idem sub ratione qua est activum sit tanium passivum respectu actus ejusdem rationis, et inquantum est mere passivum sit activum respectu actus ejusdem rationis. Intellectus autem inquantum recipiens notitiam simplicem est tantum passivus, et inquantum est se convertens, est tantum activus ; igitur videtur quod inconveniens sit, quod inquantum conversus sit passivus respectu generationis verbi, et inquantum habens notitiam simplicem sit activus respectu ejusdem generationis.
Praeterea, omni actu reflexivo potest haberi aliquis actus rectus perfectior, quia actus rectus intellectus quo intelligit quidditatem, estper--fectior eo actu quo intelligit intellectum intelligere, quia habet objectum nobilius ; ergo cum verbum sit notitia perfecta rei, non includit actum quo sciat se scire.
Contra etiam illud (c), quod dicit ad secundam quaestionem, videtur posse objici per idem, quia intellectus Patris ut convertitur est mere activus, et ut habens notitiam simplicem est mere passivus secundum eum ; igitur videtur inconveniens quod ut conversus sit illud de quo gignitur verbum, et ut noscens notitia simplici sit ratio gignendi verbum quasi active.
Praeterea, aliqui dicunt conversionem istam intellectus paterni esse quasi dispositionem materiae, quod videtur inconveniens, quia materiae dispositio non est perfectior neque aeque perfecta cum forma activa agentis ; haec autem conversio est actus aeque perfectus cum notitia simplici vel perfectior, ergo.
Praeterea ista conversio est respectu primi actus ut objecti ; igitur est notitia declarativa illius actus, sicut omnis notitia declarat objectum cujus est ; igitur ante gignitionem Verbi, quae sequitur istam conversionem secundum eum, habetur notitia declarativa primi actus, et ita verbum ante verbum.
Item, ista opinio quantum ad hoc quod ponit intellectionem Patris esse rationem gignendi Verbum, improbata est supra dist. 2. quaest. de productionibus, et quantum ad hoc quod ponitur intellectum Patris esse illud de quo gignitur verbum, improbata est ibidem, et etiam dist. Si Et repeto unum argumentum ibi tactum, quia intellectus ut conversus, est alicujus suppositi. Conversio enim ista, secundum eum, est quaedam actio intelligendi, actus autem sunt suppositorum ; ergo conversio ista est alicujus sup-
positi. Quaero cujus suppositi est ut convertitur ? Si Verbi, et ut convertitur, praecedit gignitionem Verbi secundum eum ; igitur praecedit Verbum, et ita Verbum est aute Verbum, si Patris est ista conversio.
Et cujus est ut convertitur, ejus est ut de quo generatur Filius per impressionem, et cujus est ut de quo generatur aliquid per impressionem, ejus est ut illud impressum sit in illo, et per consequens ejus est ut habet illud impressum ; ergo a primo ad ultimum, sequitur quod intellectus Patris ut Patris, habet formaliter notitiam genitam impressam sibi, et ita Pater formaliter intelliget notitia genita, quod est contra Augustinum 7. de Trinit. cap. 3.
Respondetur, quod sicut in generatione (f) in creaturis, est distinguere tria signa naturae. Primum instans est, in quo materia est sub forma corrumpenda. Secundum instans est, in quo est materia sub nulla forma, sed quasi nuda et in proxima potentia ad formam generandam. Et tertium instans, in quo est sub forma geniti. Ita correspondenter potest dici in divinis, quod intellectus in primo signo, ut est in Patre, sic convertitur super se, et ista conversio est quasi digestio materiae ad generationem. Et in secundo signo, in quo est quasi nullius personae, tunc est in potentia proxima ad terminum generationis. Et in tertio signo, in quo est sub proprietate personae genitae, est tunc illius personae.
Exemplum ponitur, si vinum sit in proxima potentia ad acetum, ita quod forma vini praeexigitur ordine naturali in materia, ad hoc quod sit in potentia proxima respectu aceti, et cum hoc materia vini esset illimitata ad istas duas formas, et per consequens neutra inducta expelleret aliam ; et si cum hoc utraque esset hypostatica dans esse personale, tunc acetum generaretur de materia ut fuit vini, quasi de materia disposita dispositione praevia necessario praecedente formam istam. Sed si quaereretur, cujus est illa materia,
ut immediate acetum generatur de ea? Respondetur, nullius, sed generatur de ea immediate, ut materia est sub neutra forma hypostatica.
Per hoc ad formam argumenti, hic in proposito conceditur quod est Patris, sicut materia est vini ut est disposita ad formam aceti. Et cum arguitur : ut igitur est Patris, recipit notitiam genitam, negatur consequentia. Imo per hoc quod recipit . notitiam genitam, est alterius subsistentiae, et est de quo immediate generatur Verbum, non ut Patris, sed ut conversus est.
Et si contra hoc objicitur (g), quod non magis generatur de intellectu ut est Patris, quam de intellectu ut est Filii vel Spiritus sancti, negatur consequentia, quia est ibi duplex ut ; unum quod notat rationem immediati principii de quo, et sic generatur de eo Verbum ut nullius, quasi de immediato principio susceptivo. Aliud ut est quod notat rationem immediati principii dispositi ad formam illam, quae est terminus, licet non sit ratio immediati receptivi. Absolute igitur verbum generatur de intellectu ut nullius, ut tamen praefuit Patris et prius existens in Patre, ita quod neutra reduplicatio est praecise sine altera ; et tamen per hoc quod Verbum generatur de eo, non est in subsistentia Verbi, neque Patris neque ullius.
Additur autem quod decipiuntur aliqui, arguentes contra istam opinionem de quo quasi de materia vel quasi materia, quasi imaginantes ibi esse distinctionem quasi potentiae passivae ab actu, quod non est verum, sicut tenetur generaliter a quibusdam de attributis. Sed tantum sicut est ibi sapientia formaliter, et bonitas formaliter sine distinctione, ita ponitur ibi, quod est vere impressio et vere imprimens, et omnia quae dicuntur ibi esse sine distinctione ; distinctio autem istorum non est nisi per actum intellectus negotianlis circa idem unum quod est in re.
Contra ista, generatio (h) in creaturis videtur esse formaliter mutatio, pro eo quod materia ut nullius prius, postea intelligitur sub forma geniti. -Per hoc enim intelligitur transmutari a privatione ad formam, quae transmutatio est format liter generatio ; igitur si sub hac ratione ponatur potentia passiva in divinis, erit tunc in divinis vera mutatio, saltem in intellectu negotiante, et ita necessario imperfectio. Vel si tantum per actum intellectus negotiantis fiat ista conversio et gignitio Verbi, Verbum non erit persona realis, sed tantum rationis et intentionalis.
Confirmatur ratio in eorum (i) exemplo, quia si vinum non corrumperetur in generatione aceti, vere tamen illa generatio erit mutatio a privatione ad formam, licet non concurrat ibi alia mutatio a forma ad privationem, sicut accidit modo communiter, quando unum generatur et aliud corrumpitur. Tunc enim concurrunt ibi commuinter duae mutationes et quatuor termini, duae formae et duae privationes, sed circumscripta altera mutatione et terminis ejus, nihil minus esset reliqua mutatio ; ergo ita erit in proposito, quod illud inquantum est prius nullius, et ita sui) privatione termini ad quem, et post sub illo termino mutatur.
Praetereat, si primo est Patris, secundo nullius, tertio est Filii per hoc quod recipit notitiam illam impressam ; ergo per hoc quod est Filii, est quasi potentiale recipiens formale Filii, et est Filii ut est terminus formalis communicatus Filio per generationem, sicut ostensum est dist. 5. Ergo Filius(j) quasi duplici modo habendi habebit intellectum, ita quod utrolibet istorum duorum modorum circumscripto nihil minus haberet alio modo habendi, sicut modo in creaturis, compositum habet materiam aliquid sui et vere habet, licet non sit terminus formalis generationis ; idem etiam compositum habet formam ut aliquid sui et vere habet, licet non sit subjectum generationis. Consequens autem illatum, scilicet quod Filius duplici modo habendi habeat essentiam sive intellectum, videtur impossibile tam in re quam in consideratione intellectus negoliantis. Probatur etiam per hoc, quia quod est materiale generationis, est in potentia ad formalem terminum ejus, idem enim sub eadem ratione nec in re nec in mente est iu potentia ad se; ergo nec intellectus erit sic simul potentia receptiva et terminus formalis ejusdem generationis.
Et quod additur de duplici ut, ex parte materiae, quod ad illud ut, quod est ratio proximi susceptivi, necessario praeexigitur illud ut, quod est ejusdem, ut sub forma ordinata ad formam generandam, videtur non esse per se requisitum in creaturis, quia si poneretur materia illa, quae est sub forma viiii absque omni forma, et agens creatum posset agere in illud sic a forma denudatum, ipsum esset proximum susceptivum cujuscumque formae natae imprimi in materiam puram, et ab agente sufficiente quocumque a quo posset talis forma induci; igitur secundum ut sufficit praecise in creaturis ad potentiam proximam, licet frequenter modo concomitetur ille ordo illud ut, quia: nunquam materia est sine forma, et ut est sub forma non transmutatur indifferenter a quacumque ad quamcumque per agens creatum, sed a determinata in determinatam. Istud probatur, quia quando intelligitur ut nullius, tunc non est sub forma priori, quae ponitur quasi dispositio ad formam generandi; tunc igitur ordo ejus ad formam illam priorem non est nisi relatio posterioris ad prius, quae forte non est relatio positiva, quia terminus ad quem, tunc non est ex natura rei; aut si est relatio realis, non videtur esse ratio propria in materia recipiendi formam inducendam. Ex his ad propositum videtur, quod licet oporteat intellectum esse prius origine in Patre quam in Filio, tamen si ponatur receptivus notitiae genitae, poneretur talis non essentialiter propter aliquem talem ordinem ad essentiam in Patre, sed secundum quod nullius est praecise, et secundum quod ipsi dicunt quasi nullius.
Quod autem additur ad excludendum deceptionem, videtur esse dictum decepti, quia illud dictum videtur in se absurdum et seipsum interimere. Primum probatur per hoc, quia tunc ita vere ex natura rei intellectus est potentia passiva, et ita vere recipit, sicut Deus ex natura rei vere est actus purus et sapiens et bonus ; quod videtur absurdum, quod illud quod in creaturis necessario habet imperfectionem annexam, vel est imperfectio, sicut ratio potentiae passivae, quia semper dicit imperfectionem, prout dividit ens contra potentiam activam, quod ponatur ita veraciter in Deo, sicut illud quod est perfectum simpliciter.
Et si dicas, imo potentia passiva dicit perfectionem licet non distinctam ab actu ; etiam hoc videtur esse fictio, quia nihil perfectionis est in creaturis inferius ratione potentiae passivae inquantum passiva est. Haec enim ratio vere competit materiae primae, quae ponitur infimum entium ; ergo verius potest dici, quod sit formaliter lapis quam potentia passiva, si propter perfectionem aliquam in ratione potentiae passivae, debet ibi poni formaliter potentia passiva.
Secundum, scilicet quod hoc dictum interimat seipsum, probo, quia non videtur intelligibile quod ibi sint relationes oppositae, quin sicut sunt relationes oppositae, ita sint relationes distinctae ; si reales, realiter ; si rationis, ratione distinguuntur. Ergo si ibi est ex natura rei imprimens, et quod imprimitur et illud cui imprimitur, quae non possunt intelligi sine relatione, erit ibi distinctio ex natura rei, quia ponere ibi ista ex natura rei sine omni distinctione, est contradictio, si sunt ex natura rei; si non ex natura rei, qualiter debent poni ?