CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad primam quaestionem. Hic ponitur primo opinio Henrici, et stat in hoc quod verbum creatum est notitia actualis, non quaecumque, sed solum illa quae est declarativa, et haec causatur a notitia simplici ; et vult quod talis notitia declarativa praesupponat ipsam notitiam simplicem et conversionem actualem super illam, ita quod primo ponit intellectum informatum simplici notitia objecti. Secundo, ponit ipsum intellectum converti super notitiam simplicem, et habita hujusmodi conversione gignitur notitia declarativa ab ipso intellectu informato notitia simplici, ita quod talis notitia declarativa est actus conversivus sive intellectio conversiva, qua mediante ipse intellectus convertitur super notitiam simplicem, et objectum cognitum cognitione simplici, et super seipsum cognoscentem cognitione simplici ; et sic tali cognitione conversiva proprie intellectus scit se cognoscere, et ideo ipsa est declarativa notitiae simplicis, et objecti cogniti cognitione simplici, et ipsius intellectus informati tali notitia simplici. Et hoc est quod dicit in sententia, quae etiam littera prolixius supra exposita est, dist. 2. parte 2. quaest, alt. vide ibi.
(b) Hunc conformiter respondetur ad secundam quaestionem etc. Hic ponitur opinio Henrici ubi supra, qui vult quod intellectus Patris primo informetur quasi notitia simplici essentiae. Sed hoc vide supra distinctionem. 2.
(c) Contra istam opinionem. Quantum ad primam quaestionem. Hic Doctor arguit contra Henricum ex hoc quod Henricus vult, quod intellectussit mere passivus respectu notitiae simplicis, et mere activus respectu notitiae conversivae, et argumentum clarum est, quia non videtur quod eadem potentia sit activa respectu unius actus sui et passiva respectu actus alterius. Quod enim potentia visiva dicatur tantum passiva respectu unius visionis, et activa respectu alterius, videtur impossibile, nisi ipsa ponatur duplex potentia.
(d) Quod postea additur, etc. Haec argumenta patent in littera et exposita sunt supra distinctione tertia, quaestione septima, vide ibi. Haec etiam opinio clare improbata est supra dist. 2. part. 2. quaest, ult. Et sic patet improbatio positionis Henrici, quoad ea quae dicit respondendo ad primam quaestionem.
(e) Contra etiam illud. Hic Doctor improbat positionem Henrici quoad secundam quaestionem, quae etiam positio clare improbata est supra d. 2. parte 2. q. ult.
(f) Respondetur, quod sicut in generatione. Hic ponitur responsio Henrici, qui ad evitandum argumentum Doctoris de intellectu Patris, ut converso, etc. dicit quod intellectus sive essentia divina potest tripliciter considerari, scilicet primo, ut est Patris ; secundo nude ; tertio ut notitia genita, etexemplificat de generatione naturali. Et quod Verbum est de intellectu nude considerato, ut de principio quo, sive quasi materiali per impressionem ; et sic non sequitur quod ipsum Verbum sit formaliter in Patre ; et littera clara est.
(g) Et si contra hoc objicitur, etc. Vult dicere Henricus, quod ad hoc quod intellectus sive essentia divina dicatur respectu Verbi requiritur duplex ut, ut scilicet primo ipsa essentia sit sub proprietate Patris ; secundo consideretur nude, ita quod ipsa nude considerata non esset id de quo Verbum generaretur per impressionem, nisi prius consideretur ut sit sub proprietate Patris ; sicut materia aceti, non potest esse id de quo acetum generatur, nisi prius fuerit sub forma vini, et deinde consideratur ut nuda, et tunc de ipsa generatur acetum. Non enim acetum potest immediate generari ex qualibet materia prius existente sub alia et alia forma, puta sub forma lapidis vel ligni, nisi fierent multae transmutationes. Sic est in proposito, quod Filius in divinis non potest immediate generari de essentia divina sive de intellectu divino, tanquam de principio quo per impressionem, nisi ipsa essentia divina prius fuerit sub proprietate Patris, et hoc est quod dicit, etc.
(h) Contra ista, generatio in creaturis. Hic Doctor arguit contra responsionem Henrici. Et deducit ad aliqua inconvenientia. Primo, quod si notitia genita est de essentia nude ut de quasi materia, sequitur quod ibi erit mutatio, saltem secundum rationem. Per hoc enim ponitur in creaturis generatio mutatio, quia materia ut nullius prius, postea intelligitur sub forma geniti, et tunc in divinis erit mutatio saltem in intellectu negotiante ; patet, quia si essentia consideratur prius ut nuda et ut quasi materia, et postea consideratur ut est sub notitia genita per impressionem notitiae genitae, erit quasi mutatio. Si vero dicatur, quod ista conversio et gignitio Verbi est tantum per actum intellectus negotiantis, sequitur quod Verbum non erit persona realis, patet, quia productum reale non potest esse nisi mediante productione reali.
(i) Confirmatur ratio in eorum exemplo, et patet littera ; posito enim quod vinum non corrumperetur in generatione aceti, et quod generetur acetum ex tali vino, adhuc erit vera mutatio, quia a privatione aceti ad formam aceti, licet non concurrat ibi alia mutatio, scilicet a forma vini ad privationem ejusdem formae ; ergo ita erit in proposito, quod illud inquantum est prius nullius, et ita sub privatione termini ad quem, et post sub illo termino mutatur.
(j) Praeterea si primo est Patris, etc. Ergo Filius quasi duplici modo habendi habebit essentiam, et sic Filius erit bis Deus, ut supra expositum est, dist. 5. quaest. 2. probando quod si essentia divina est terminus formalis generationis, quod non possit esse materia nec quasi materia respectu generationis, vide ibi.