CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Scotus, quia ratio verbi nostri desumenda est ex Augustino, ut illud describat, varia loca Augustini de eo profert, ex quibus hanc descriptionem verbi format: Verbum est actus intelligentiae productus a memoria perfecta, non habens esse sine actuali intellectione, repraesentans verbum divinum. Prima particula actus intelligentiae, sumitur ex 9. Trinit. cap. ult. et lib. 11. c. 10. Secunda particula, productas a memoria, ex lo. Trinit. c. 10. et 14. et 24. et lib. 15. c. 15. de quo Scot. supra d. 2. q. 7. sig. contra ista instatur, num. 24. Tertia particula, non habens esse, etc. ex lo. Trinit, c. lo. Quarta, repraesentans Verbum divinum, ex 9. Trinit. c. ult. Ex prima particula colligit verbum non esse aliquid voluntatis vel memoriae, et sic non est habitus vel species ; oportet ergo dicere esse aliquid in intelligentia, et circa hoc sunt variae sententiae, et Doctor numerat 3. Prima, quod est actualis intellectio. Secunda, quod est objectum terminans hanc intellectionem. Tertia, quod species genita in intelligentia de specie in memoria, quae species praecedit intellectionem. Quarta, quod aliquid per actum intelligendi formatum. Quinta, quod ipsamet intellectio, ut passio quasi causata a seipsa, ut actio. Refutatis caeteris, tenet primam opinionem, scilicet verbum esse actualem intellectionem, et probat ex Augustino et ratione.
(k) Ad quaestiones istas igitur aliter respondeo. Ad primam, quia ratio verbi praecipue accipitur ab Augustino lib. de Trinit, supponenda sunt quaedam certa, quae secundum ipsum conveniunt verbo, et ex illis investigandum est qui est in intellectu, cui potissime illa conveniant, et id ponendum est verbum.
Et secundo, per divisionem sunt illa removenda ab omni eo quod non est verbum, sicut facit Philosophus 2. Ethic. ad inquirendum genus virtutis, ubi dividit illa quae sunt in anima ut potentias et passiones et habitum. Tertio, illis remotis, quae non conveniunt illi, de quo quaeritur.
Verbum igitur, secundum ipsum, est actus intelligentiae, ut patet comparando Trinitatem, quam ponit 9. de Trinit. cap. ult. Trinitati, quam ponit cap. 11. lib. 10. notitia enim correspondet intelligentiae ; verbum etiam non est sine actuali cogitatione, sicut patet 15. de Trinit. cap. 15. verbum etiam genitum est de memoria vel de scientia in memoria, vel de objecto relucente in memoria sive inscientia sicut patet per ipsum 13. de Trinit cap. 10. Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est, et cap. 14. Verbum nostrum de nostra scientia nascitur, et, Verbum Dei de Patris scientia natum est. Et ista omnia sunt eadem, quia secundum ipsum 9. de Trinit. cap. ultimo, a cognoscente et cognito paritur notitia. Quae duo sunt una causa integralis respectu notitiae genitae, sicut dictum est dist. 3. quaest. 7 . Verbum etiam ab eo inquiritur propter imaginem in mente, et ponitur secunda pars imaginis, scilicet proles, sicut patet per ipsum, 9. de Trinit. cap. ultimo, est igitur quaedam imago Trinitatis ipsa mens et notitia ejus, quae est proles ejus, ac de seipsa verbum ejus et amor tertius.
Posset igitur describi verbum, quod verbum est actus intelligentiae productus a memoria perfecta non habens esse sine actuali intellectione, repraesentans verbum divinum: propter illud enim Augustinus inquisivit de verbo nostro. Ex his apparet (1) quod verbum nihil est pertinens ad voluntatem neque ad memoriam, quia est secunda pars imaginis, nec prima, nec tertia, et per consequens non est species intelligibilis nec habitus nec aliquid pertinens ad memoriam ; est igitur aliquid pertinens ad intelligentiam. In intelligentia autem non videtur esse, nisi vel actualis intellectio vel objectum terminans illam intellectionem. Vel secundum alios, species genita in intelligentia de specie in memoria, quae species in intelligentia praecedit actum intelligendi. Vel secundum aliquos, est aliquid per actum intelligendi formatum. Vel secundum alios, ipsamet intellectio, ut passio quasi causata a se, ut actio: et secundum haec quinque possunt esse quinque opiniones de verbo.
Non est autem (m) verbum species in intelligentia prior actu intelligendi, quia talem speciem superfluum est ponere. Ipsa enim non repraesentat perfectius objectum quam species in memoria, et sufficit habere unum perfecte repraesentans objectum ante actum intelligendi. Quod autem non perfectius, probatur per Augustinum 15. de Trinit. c. 13. nihil plus in prole quam in parente. Tunc etiam duae essent species (n) ejusdem rationis in eadem potentia, quia istae duae species sunt ejusdem rationis, et ipse intellectus ut memoria et ut intelligentia, est una potentia, quia idem est actus primus, et quo habens operatur, sive quo habens actum primum, est in actu secundo. Tunc etiam habitus (o) non esset immediatum principium actus, nec habens habitum (p) esset in potentia accidentali ad agendum secundum illum habitum, quia requireretur forma prior ipsa operatione alia ab habitu. Nec ista species (q) in intelligentia posset poni gigni naturaliter, si nunquam posset esse sine actuali intellectione, quia actualis intellectio subest imperio voluntatis. Nec etiam posset dici gigni libere, vel ejus gignitionem subesse imperio voluntatis, ut videtur, si ponatur forma prior ipsa operatione, quia videtur quod primum pertinens ad intellectum quod est in potestate nostra, est actualis intellectio.
Nec ipsum objectum (r) potest poni verbum, sicut dicit alia opinio, quia objectum secundum se non est aliquid productum virtute memoriae sive alicujus in mente, quale est verbum, nec ipsum objectum,
ut in memoria producitur virtute memoriae, ut patet ; ipsum autem objectum, ut in intelligentia non gignitur, nisi quia aliquid prius gignitur in quo objectum habet esse. Quia sicut dictum est dist, 3. istae actiones et passiones intentionales non conveniunt objecto, nisi per aliquam actionem vel passionem realem, quae convenit ei in quo objectum habet esse intentionale. Nec etiam est (s) terminus aliquis productus per intellectionem, quia intellectio non est actio productiva alicujus termini. Tunc enim impossibile esset eam intelligere et non esset termini, sicut impossibile est intelligere calefactionem esse, et non esse calorem ad quem sit calefactio ; non est autem impossibile intelligere intellectionem in se, non intelligendo quod sit alicujus termini ut producti per ipsam.
Confirmatur etiam, quia operationes tales dicuntur esse actus ultimi, ex 1. Ethic. et 9. Metaph. i de hac materia dictum est supra dist. 3, qualiter est quaedam actio de genere Actionis, et alia quae est qualitatis ejusmodi est intellectio.
Improbatur etiam haec via (t) et sequens de intellectione passione per idem medium, quia tunc intelligentia gigneret verbum, et non memoria, quod est contra Augustinum. Intelligentia enim produceret illum terminum actionis intelligendi si quis esset, et intelligentia produceret intellectionem passionem, si qua esset.
Ista etiam via intellectione actione et passione non videtur rationabilis, quia intellectio est forma una, quae licet posset comparari ad agens a quo est, et ad subjectum in quo recipitur ; tamen ipsa ex hoc non habet talem distinctionem, ut possit esse quasi causa sui, vel esse terminus actionis secundum hoc, et non secundum illud, quia si est terminus actionis, hoc est secundum se, nec secundum istum respectum, nec secundum illum, sed eam concomitantur isti respectus.
Sequitur igitur per viam divisionis, quod verbum est actualis intellectio, et hoc confirmatur per Augustinum 15. de Trinit, cap. 13. Cogitatio quippe nostra perveniens ad illud quod scimus, atque inde formata verbum nostrum est. Idem etiam habetur ab eodem 15. de Trinit. cap. 10. formata quippe cogitatio, etc. verbum est, sicut supra dictum est. Et confirmatur istud per simile de verbo vocali et imaginabili. Formatur enim verbum vocale ad significandum et declarandum illud quod intelligitur, sed quod vox non statim formatur ab intelligente inquantum intelligens, sed per aliquam potentiam mediam, puta motivam, hoc est imperfectionis in intellectu. Si igitur statim gigneretur vel formaretur, ut expressivum illius, quod latet in intellectu, et hoc virtute intellectus intelligentis, non minus esset verbum ; objectum autem habitualiter cognitum latet in memoria. Si igitur virtute ejus statim causaretur aliqua intellectio actualis, quae genita exprimat et declaret illud objectum ibi latens, vere est ibi verbum, quia expressivum latentis, et genitum virtute ejus ad exprimendum ipsum.
Sed restat dubitatio (u) ulterius, utrum quaelibet intellectio actualis sit verbum. Ad hoc dicitur quod non, sed oportet addere quasi differentiam specificam, quae est declarati va.
Contra hoc arguitur (x), quia in Patre est notitia declarativa formaliter, nam intellectio, quae est Patris inquantum est intelligentia, est declarativa Patris inquantum est memoria ita perfecte, sicut actualis intellectio, ut in Filio, declarat habitualem, ut in memoria Filii ; in Patre tamen non est verbum formaliter, sicut dicetur in solutione quaestionis.
Similiter verbum (y) declarat se secundum Augustinum 7. de Trinit. c. 3. Si, inquit, hoc verbum, quod nos pro ferimus temporale, et seipsum ostendit, et ipsum de quo loquimur, quanto magis verbum Dei, per quod facta sunt omnia ? etc. (supple seipsum ostendit.) Declarare igitur non dicit relationem realem, nec per consequens relationem geniti ; verbum autem non est nisi intellectio genita, alioquin posset poni in Patre formaliter.