CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(k) Ad quaestiones istas igitur aliter respondeo. Hic Doctor primo respondet ad primam quaestionem de verbo creato. Et primo describit quid sit verbum creatum, et debet intelligi per constructionem intransitivam, id est, quod verbum in nobis est actualis intellectio producta a memoria perfecta, repraesentans Verbum divinum, non quoad omnia, sed quoad aliqua, scilicet quoad haec. Primo, quod sicut
Verbum divinum est productivum a memoria fecunda Patris ut aprincipio formali productivo, et ab ipso Patre ut a principio quod producente, sic verbum nostrum producitur a supposito ut a principio quod, et a memoria perfecta existente in tali supposito ut a principio quo formali productivo. Secundo, quod sicut Verbum divinum est declarativum memoriae perfectae, ut supra exposui d. 2. parte 2. q. ult. sic et verbum nostrum est declarativum objecti relucentis in intellectu, quod est pars memoriae. Est autem dissimile, primo, quia Verbum divinum est in se subsistens, nostrum vero est tantum qualitas inhaerens, quia actualis intellectio. Secundo, quia Verbum divinum non est intellectio actualis, nam illa est communis tribus suppositis, nostrum autem est intellectio actualis. Tertio, quia Verbum divinum est perfectissime simile et aequale Patri producenti secundum omnem perfectionem, verbum autem nostrum non, patet.
(I) Ex his apparet, etc. Hic Doctor ponit quinque opiniones de verbo nostro. Prima, quod verbum nostrum est actualis intellectio objecti, et haec est opinio Doctoris. Secunda, quod objectum intellectum dicitur verbum, et haec est opinio Petri Aureoli et Nicolai Boneti. Tertia, quod est species intelligibilis genita in intelligentia, id est, in intellectu, sive recepta in intellectu: species, dico, intelligibilis genita de alia specie intelligibili in memoria, id est, pertinet ad memoriam, et haec est opinio Aegidii, qui ponit duplicem speciem intelligibilem. Prima pertinet ad memoriam, id est, quod ipsa una cum intellectu dicitur memoria. Secunda est causata a specie intelligibili quae est pars memoriae, ut supra patuit dist. 3. quaest. 7. et haec secunda est in intelligentia, sive recipitur in intellectu, et haec vocatur verbum. Quarta est, quod verbum est aliquid formatum sive causatum abactu intelligendi sive ab intellectione, et haec est opinio S. Thomae. Quinta est, quod ipsa eadem intellectio ut passio, dicitur verbum, quae causatur a seipsa ut actio, quae opinio est Thomae ubi supra, et vult dicere quod intellectio, ut est ab agente dicitur actio, et sic non est verbum, ut autem recipitur in intellectu dicitur passio, et sic est verbum. (m) Non est autem verbum species. Hic Doctor improbat opinionem aegidii quia dicit quod verbum est species in intelligentia prior actu intelligendi. Dicit Doctor quod est superfluum ponere talem speciem, quia ipsa non repraesentat perfectius objectum quam species in memoria, et sufficit habere unum perfecte repraesentans objectum per actum intelligendi. Quod autem non perfectius, probatur per Augustinum 15. de Trin. Nihil plus in prole quam in parente, id est, quod parens, quae est memoria, non plus repraesentat objectum quam proles. Si accipiatur proles pro specie intelligibili secunda, et parens pro specie intelligibili prima, quaeestpars memoriae, argumentum concludit contra Aegidium, quia una illarum superfluit. Si vero accipiatur proles pro intellectione objecti, et parens pro specie repraesentante objectum, tunc vadit contra Doctorem, qui supra dixit d. 3. q quod actus intelligendi perfectius repraesentat quam species intelligibilis, hoc autem non. Dico, quod haec auctoritas bene concludit contra Aegidium, sed non contra Doctorem, qui posuit supra d. 3. q. 6. speciem intelligibilem requiri ante actum intelligendi, utper ipsam habeatur praesentia objecti in ratione objecti intelligibilis, licet intellectio actualis sit perfectior inrepraesentando, non tamen per ipsam habetur objectum in ratione objecti intelligibilis, sed magis in ratione cogniti.
(n) Tunc etiam duae essent species intelligibiles. Hoc est contra Aegidium, quia secundum ipsum duo accidentia solo numero differentia non possunt esse in eodem subjecto. Modo istae species solum numero differunt, et sunt in eadem potentia, quia est idem intellectus ut memoria, id est, ut habens speciem intelligibilem ut partem memoriae, et ut in intelligentia, id est, ut habens speciem intelligibilem causatam a priori, quae species intelligibilis causata pertinet ad intelligentiam, ut patet supra secundum opinionem Aegidii d. 3. q. 7.
(o) Tum etiam habitus. Si ponitur habitus causatus ex frequentatis actibus esse principium immediatum actus sequentis, est expresse contra Aegidium, quia tunc actus intelligendi non posset tunc secundum ipsum esse ab habitu, sed a specie intelligibili, et tunc certum est quod actus intelligendi sequens habitum, est perfectior, et sic perfectius verbum, ut patet supra dist 17.
(p) Nec habens habitum. Nam certum est, quod potentia habituata est magis in potentia accidentali sive propinqua ad agendum, et si potentia habens habitum non posset in actum per illum habitum, non diceretur magis in potentia propinqua, quam prius. Si ergo secundum Aegidium requiritur forma prior ipsa operatione, puta species intelligibilis alia ab habitu, tunc per habitum potentia non esset in potentia accidentali sive propinqua ad agendum, quod est falsum.
(q) Nec ista species in intelligentia, Quia Aegidius alibi ponit quod actualis intellectio nihil aliud est nisi species intelligibilis, vel causata ab objecto praesente intellectui, vel ab alia specie intelligibili repraesentante objectum, ut patet sup. d. 3. q. 7. in sexta opinione. Sequitur quod cum actualis intellectio saltem secunda, subsit imperio voluntatis, quod talis species intelligibilis non posset poni gigni naturaliter, nec etiam libere, patet; quia si hic Aegidius ponit formam priorem ipsa operatione, patet quod illud quod subest imperio voluntatis est tantum actualis intellectio.
(r) Nec ipsum objectum. Hic tanguntur tria. Primum, quod objectum in se non est aliquid productum virtute memoriae. Secundum, quod etiam nec ipsum objectum, ut habet esse in memoria, id est, ut relucet in specie intelligibili, non producitur virtute memoriae, hoc est, virtute intellectus et speciei intelligibilis, ut patet. Tertium, nec etiam objectum ut habet esse in intelligentia, id est, ut actu intelligitur, non gignitur in se; et si dicitur gigni in esse cognito sive in esse secundum quid, hoc erit per aliquid prius genitum vere et realiter in quo habet me tale ; hoc est, si objectum dicitur gigni in esse cognito, hoc erit per cognitionem actualem vere genitam a qua denominatur denominatione extrinseca habere esse cognitum. Cum ergo de ratione verbi sit quod sit vere genitum virtute memoriae, objectum non erit verbum sed magis intellectio actualis.
(s) Nec etiam est terminus aliquis productus per intellectionem. Doctor dicit hic, quod intellectio non est actio productiva alicujus termini, tunc enim impossibile esset, etc.
Pondera dictum Doctoris. Nam supra dixit d. 3. q. ult. in solutione ult. argumenti et d. 17. quod intellectio potest esse principium formale productivum habitus. Hic autem dicit, quod non potest esse productiva alicujus termini.
Dico, non est contradictio, quia Doctor hic dicit quod intellectio non est actio de genere Actionis productivi, etc. et hoc verum est, ut supra patuit dist. 3. q. praeallegata, et tunc sequitur quod dicit. Non autem negat, quin ista sit principium formale productivum habitus.
Si dicatur, saltem una intellectio producere aliam, et alia producta dicitur verbum.
Hoc nihil est, quia tunc non esset major ratio de una quam de alia, ut diceretur verbum. Et ultra, aut produceret intellectionem ejusdem rationis aut alterius; sed nec hoc nec illud, ut alias videbitur.
(t) Improbatur etiam haec via. Istae improbationes clarae sunt. Nam quinta et quarta via concordant, quod verbum est productum per intellectionem, contra quas arguit Doctor, quia tunc intelligentia gigneret verbum et non memoria; accipitur hic intelligentia pro intellectione actuali.
(n) Sed restat dubitatio, etc. Hic dicit Henricus quod intellectio illa actualis (ut declarat) dicitur verbum, ut patuit supra, quia voluit ipse quod intellectio conversiva super intellectionem simplicem, super objectum intellectum intellectione simplici, et super intelle ctum intelligentem notitia simplici; et sic ista notitia, ut declarativa notitiae simplicis, et objecti et intellectus dicatur verbum.
(x) Contra hoc arguitur. Dando instantiam contra ipsum, quia intellectio Patris in divinis est declarativa objecti et potentiae, et tamen non dicitur proprie verbum, patet, quia ipsa est communis tribus. Verbum autem in divinis proprie sumptum est proprium secundae personae.
(y) Similiter verbum declarat se.Hic Doctor supponit, quod Verbum divinum non tantum dicat relationem rationis, puta declarantis ad declaratum, sed dicit relationem realem ipsius geniti sive verbati ad ipsum generantem sive verbantem sive exprimentem, ut patebit quaest. 2. et tamen relatio declarantis ad rem declaratam in divinis est relatio rationis, maxime quando illud declarat seipsum. Cum ergo Verbum in divinis per Augustinum, sit declarativum sui: ergo si talis notitia, ut declarativa diceretur verbum, tunc Verbum non diceret relationem realem ad personam exprimentem, quod est inconveniens. Et ultra, si ad rationem verbi sufficeret hoc, quod esset notitia declarativa, cum talis notitia sit formaliter in Patre, tunc Verbum proprie esset formaliter in Patre, quod est falsum.