Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Aliter dicitur quantum ad istum articulum. Ista opinio dicit, quod verbum est notitia actualis, non quaecumque, sed illa quae est terminus inquisitionis notitiae inquisitivae, ita quod est necesse primo intellectum habere notitiam inquisitivum, qui quodammodo sit causa notitiae inquisitivae, et illa inquisita diciturverbum. Et probat per Augustinum. Sed ista probatio nulla est, ut patet infra, quia etsi Augustinus ad habendum verbum perfectum, id est, notitiam quidditativam rei, ponat prius intellectum inquisitivum, ut scilicet prius cognoscat communiora, deinde dividendo ultimate cognoscat sub ratione propria,hoc ponit propter imperfectionem intellectus, et vultipsequod quot sunt cognitiones tot sint verba ; si imperfectae imperfecta verba ; si perfectae perfecta verba, etnon vult quod inquisitio sit de ratione verbi.
(b) Contra istud arguitur sic. Ista quatuor argumenta contra istam opinionem sunt clara, et probant quod potest fieri perfectum verbum actualiter absque hoc quod praecedat talis inquisitio, ut patet intuenti.