CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Declarando opinionem propriam dicit primo non omnem actualem notitiam esse verbum, quia essentialis notitia in Deo non est verbum. Secundo, omnem notitiam genitam verbum esse ; si est perfecta notitia, erit perfectum verbum ; si imperfecta, imperfectum. Ad perfectam notitiam quae est definitiva in nobis, seeundum Philosophum, requiritur inquisitio, et consequenter ad perfectum verbum nostrum, illa tamen inquisitio non est verbi generatio, sed praevia ejus dispositio: et ponit ordinem intellectionum praecedentium verbum perfectum, de quo supra d. 3. q. 1. 2. 6. et dictum est late. Deinde docet voluntatem concurrere ad verbum nostrum perfectum, quatenus applicat intellectum ad inquirendum, et continet in actuali intellectione, non divertendo ab ea, de quo supra d. 3. q. 6. 7. 8. et sic solvit primam quaestionem, et consequenter ejus argumenta diluit.
Ideo istis (c) opinionibus omissis, quoad istum articulum dico quod non quaelibet intellectio actualis est verbum, sicut probatur contra istam viam, quae ponit declarativum esse proprium verbi, Sed tantum notitia genita, ideo in Patre non est verbum formaliter. Quaelibet autem notitia genita, quam Augustinus vocat prolem, est verbum, non tamen eo modo quo Augustinus ponit verbum perfectum, quod scilicet repraesentet verbum divinum.
Primum istorum declaro, quia quaelibet intellectio actualis gignitur de memoria, imperfecta autem de imperfecta, sicut perfecta de perfecla; igitur quaelibet notitia est proles et expressiva parentis, et genita ad exprimendum parentem. Et istud confirmatur per Augustinum 9. de Trinit. cap. 10. Omne quod notum est, verbum dicitur, animo impressum, quamdiu de memoria definiri et proferri potest. Item 15. de Trin. cap. 12. Igitur nec interest quando illud didicerit, qui quod scit loquitur ; aliquando enim statim ut discit, hoc dicit. Et breviter (d), quaecumque differentia inveniatur inter notitiam primam genitam imperfectam et illam quae sequitur inquisitionem, non est differentia formalis propter quam haec possit dici verbum, et ista non, ut videtur.
Secundum declaro sic, scilicet quod intellectus noster non statim habet perfectam notitiam objecti.
Quia secundum Philosophum I.Physicorum, innata est nobis via procedendi a confuso ad distinctum ; et ideo prius ordine originis imprimitur nobis notitia objecti confusa quam distincta ; et ideo necessaria est inquisitio ad hoc ut intellectus noster veniat ad distinctam notitiam ; et ideo necessaria est inquisitio praevia verbo perfecto, quia non est verbum perfectum, nisi sit notitia actualis perfecta. Sic igitur intelligendum est quod cognito aliquo objecto confuse, sequitur inquisitio per viam divisionis differentiarum convenientium illi. Et inventis omnibus illis differentiis, cognitio definitiva illius objecti, est actualis cognitio perfecta, et perfecte declarativa illius habitualis notitiae, quae primo erat in memoria, et ista distincta notitia perfecte declarativa est perfectum verbum. Hoc dicit Augustinus 9. de Trin. cap. 10. Nam placet mihi quod novi, et definitio quid sit intemperantia, et hoc est verbum ejus. Et ibidem praemisit in eodem capite Augustinus quod jam superius positum est, quamdiu de memoria proferri et definiri potest, id est, distincte et definite actualiter cognosci virtute ejus, quod est in memoria.
Non igitur de ratione verbi est gigni post inquisitionem, sed necessarium est intellectui imperfecto, quia non potest statim habere notitiam definitivam objecti ; habet enim notitiam talem post inquisitionem, et ideo verbum perfectum non est in nobis sine inquisitione. Et tamen quando verbum perfectum sequitur talem inquisitionem, illa inquisitio non est generatio ipsius verbi formaliter, sed quasi praevia ad hoc ut generetur verbum, quod bene innuit Augustinus in auctoritate praeallegata lib. 15. de Trin. c. 15. Hac atque illac volubili quadam motione jactamus, cum a nobis nunc hoc, nunc illud, sicut inventum fuerit vel occurrerit, cogitatur, et tunc fit verum verbum quando ad illude quod scimus, pervenit, atque inde formatur verbum ejus, etc. innuens quod illa jactatio, id est, inquisitio: non est gignitio verbi formaliter, sed eam sequitur gignitio verbi de eo quod scimus, id est, de objecto in memoria habitualiter cognito.
Et tunc si objiciatur, (e) ad quid tunc inquisitio esset necessaria ? Posset dici ad istud, quod motus est necessarius ad hoc ut inducatur forma perfecta, quae non posset statim in principio motus induci ; velinductio multarum formarum ordi-11 alarum ad inductionem ahiman formae, et absque illo ordine formarum non posset ultima forma induci statim, et sic secundum hoc ponitur iste ordo, ita quod primo est habitualis notitia confusa. Secundo, actualis intellectio confusa. Tertio, inquisitio, et in inquisitione multa verba de multis notitiis habitualibus virtualiter contentis in memoria, quam inquisitionem sequitur distinc-La et actualis notitia primi objecti, cujus cognitio inquiritur ; quae notitia actualis distincta imprimit habitualem in memoria perfecta, et tunc est primo memoria perfecta et assimilalur memoriae in Patre. Ullimo. ex memoria perfecta gignitur verbum perfectum sine inquisitione mediante inter ipsam et verbum, et illa gignitio assimilatur gignilioni verbi divini perfecti ex memoria paterna perfecta. Nullum igitur verbum est perfecte repraesentans Verbum divinum, quod potissime investigat Augustinus, nisi illud quod gignitur de memoria perfecta sine inquisitione media inter talem memoriam et tale verbum, licet nec illa memoria possit haberi in nobis propter imperfectionem intellectus nostri, nisi praecedat inquisitio.
Ultimum dubium istius (f) quaestionis est: Utrum ad rationem verbi concurrat voluntas, puta utrum de ratione ejus sit, quod sit notitia voluntate genita, vel voluntate agente, vel copulante eam memoriae, secundum Augustinum in multis locis. Istam quaestionem movet Augustinus 9. de Trinit. cap. 10. Recte ergo, inquit, quaeritur, utrum omnis notitia sit verbum, an tantum amata notitia. Novimus enim et ea quae odimus, sed non concepta, nec parta dicenda sunt animo. Et respondet (g), non omnia, quae quoquo modo tangunt, concipiuntur, sed aliqua, ut tantum nota sint, non tamen verba dicantur, sicut illa de quibus nunc agimus. Aliter enim dicuntur verba, quae spatia temporum syllabis tenent, aliter omne quod notum est verbum dicitur, quamdiu de memoria proferri vel definiri potest, quamvis res ipsa displiceat : et subdit postea : Verumtamen cum illa (h) quae odimus recte displicent
recteque improbantur, approbatur eorum improbatio, et placet, et verbum est, et neque vitiorum notitia nobis displicet, sed ipsa vilia. Ita quod de ratione verbi non est gigni amore objecti cogniti, sed nec etiam gigni amore notitiae quae est verbum,
tamen concomitatur perfectum verbum duplex actus voluntatis ; unus praevius, quo imperatur actus ille et inquisitio praevia sine qua non perveniretur ad verbum perfectum, sicut patet 9. de Trinit. cap. ult. et alius quo intellectus quiescit in intellectuali notitia jam habita, sine quo non permaneret intellectus in notitia jam habita. Non igitur actus voluntatis est de essentia verbi nec formaliter nec ut causa, sed concomitatur necessario ad generationem ejus in nobis propter inquisitionem ejus praeviam et ad continuationem ejus similiter, propter hoc quod si intellectio voluntati non complaceret in ista notitia, intellectus non permaneret in ea, et ita ista notitia non haberet rationem verbi permanentis ; ista tamen permanentia non est de ratione perfecti verbi intensive, quia non minus perfecta est albedo unius diei quam unius anni. Voluntas autem respiciens objectum cujus est verbum non pertinet ad rationem verbi, nisi stricte sumendo verbum, quo modo Augustinus pertractat capite praeallegato : Nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Hoc dicere includit acceptationem objecti dicti, et addit aliquid ultra rationem verbi absolute.
Ad argu menta (i) hujus quaestionis. Ad primum patet, quod illa auctoritas indiget expositione, dicit enim ibi : Ipsa phantasia ejus, scilicet Carthaginis, in memoria mea, verbum est. Patet autem secundum ipsum, 15. de Trin. c. 15. quod verbum non est formaliter in memoria, ergo oportet quod intelligatur causaliter, non formaliter.
Ad secundum (j), licet magna altardetio fiat de voce, utrum sit signum rei vel conceptus, tamen breviter concedendo quod illud quod significatur per vocem proprie est res, sunt tamen signa multa ordinata ejusdem significati, littera, vox et conceptus, sicut sunt multi effectus ordinati ejusdem causae, quorum nullus est causa alterius, ut patet de Sole illuminante plures partes medii. Et ubi est talis ordo causatorum, absque hoc quod unum sit causa alterius, ibi est iramediatio cujuslibet respectu ejusdem causae, quorum nullus est causa alterius, excludendo aliud in ratione causae, non autem excludendo aliud in ratione effectus immediatioris. Et tunc posset concedi aliquo modo effectum propinquiorem esse causam respectu effectus remotioris, non proprie, sed propter prioritatem illam, quae est inter tales effectus ad causam. Ita potest concedi de multis signis ejusdem significati ordinatis, quod unum aliquo modo est signum alterius, quia dat intelligere ipsum, quia remotius non significaret nisi prius aliquo modo immediatius significaret, et tamen propter hoc unum proprie non est signum alterius, sicut ex alia parte de causa et causatis.
Ad tertium concedo, quod notitia (k) est proles et vere genita, sed productio illa non est actualis intellectio, quia (ut dictum est supra) actualis intellectio non est actio de genere Actionis, sed est qualitas nata terminare talem actionem, quae significatur per hoc quod est dicere, vel in communi per hoc quod est elicere. Non igitur verbum est aliquid productum actione, quae est intellectio, quia ipsa intellectio non est productiva alicujus, sed ipsa est producta actione, quae est de genere Actionis, sicut dictum est supra.