CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(c) Ideo istis opinionibus omissis. Hic Doctor dicit tria. Primum, quod non quaelibet intellectio actualis est verbum. Hoc tantum est verum in divinis, loquendo de Verbo proprie sumpto, prout scilicet dicit relationem realem ad personam exprimentem per intellectum ; in creaturis vero omnis intellectio actualis est verbum, quia omnis talis est genita a memoria. Secundum, quod notitia actualis genita in creatura, quae est cognitio imperfecta seu confusa objecti, dicitur verbum imperfectum. Tertium, quod notitia actualis objecti perfecta et distincta, dicitur verbum perfectum.
Et cum dicit Doctor infra ibi: Primum istorum, quod primo declarat debet referri ad secundum dictum, et secundum quod secundo declarat debet referri ad tertium dictum ibi: Imperfecta autem de imperfecta.
Nota hic, quod memoria est duplex. Prima est intellectus et objectum praesens in propria existentia, vel eminenter contentum in alio objecto perfecte praesente in propria existentia, ut patuit supra d. 8. q. penultim. Et quanto objectum est perfectius praesens modo praeexposito, tanto memoria perfectior, et a tali memoria in creaturis paritur nolilia intuitiva, quae dicitur verbum perfectum. Secunda est intellsctus et praesentia objecti non in se, sed in specie intelligibili ; et ex tali memoria paritur notitia abstractiva, quae dicitur verbum, et haec memoria habet gradus. Aut enim species intelligibilis repraesentat objectum distinctum et sub ratione propria, et tunc est memoria perfecta, et ab illa paritur notitia perfecta, quae dicitur verbum perfectum. Aut repraesentat objectum confuse, et quanto magis confuse tanto imperfectior, et quanto minus confuse tanto perfectior ; et sic secundum perfectionem memoriae causatur verbum perfectum vel minus perfectum, et hoc est quod dicit hic. Probat ergo Doctor, quod notitia genita a rriemoria imperfecta, dicitur verbum, ibi: Omne quod notum est verbum dicitur, id est, omnis notitia objecti dicitur verbum impressum animo. Sequitur: Quamdiu de memoria definiri, hoc debet referri ad notitiam distinctam, ut patet infra, ibi: Igitur nec interest quando illud didicerit, id est, non interest an intellectus sciat aliquid inquisitive aut non inquisitive, quod patet. Sequitur: Aliquando enim statim ut discit hoc dicit, id est, quod intellectus aliquando exprimit illud quod cognoscit de objecto, et hoc statim sive cognoscat confuse sive distincte.
(d) Et breviter quaecumque differentia. Dicit Doctor, quod quamvis una notitia sit imperfectior, puta confusa, quae statim habetur sine inquisitione, et alia sit perfectior, puta distincta, quae habetur communiter perinquisitionem ut exponit infra, non tamen inter istas cognitiones est differentia formalis, sic quod una dicatur verbum et non alia, imo utraque est verbum. Sed una dicitur perfectius verbum.
(e) Et tunc si objiciatur. Hic Doctor notat aliqua. Primum, quod motus est necessarius ad hoc ut inducatur forma imperfecta, et tamen non erit causa formae perfectae, ut patet de se. Et simpliciter ad hoc, ut ignis inducat formam substantialem ignis in materia ligni, oportet prius inducere dispositiones contrarias dispositionibus ligni, puta inducere caliditatem, siccitatem et hujusmodi, et tamen istae formae inductae non sunt causa productiva formae ignis in materia ligni, ut patet in 4. dist. 11. vel 12. sic est de inquisitione. Secundum ibi: Et sic secundum hoc ponitur iste ordo. Et hic ordo satis clarus est, maxime ex praehabitis supra distinctione tertia, quaestione 1. 2.6. et7.
(f) Ultimum dubium istius quaestionis. Dicit Doctor hic quaerendo: an ad hoc quod aliqua notitia dicatur verbum, requiratur necessario quod sitimperata a voluntate, vel requiratur quod voluntas complaceat in illa, puta detinendo intellectum in cognitione talis objecti: et hoc est quod dicit, vel voluntate agente, id est, imperante, vel copulante eam, supple notitiam memoriae, id est, detinente intellectum in cognitione objecti relucentis in memoria, et hoc est voluntate complacere in tali notitia.
(g) Et respondet non omnia, quae quoquomodo tangunt, id est, quod non omnia quae quoquomodo tangunt, id est, movent intellectum, concipiuntur, id est, dicuntur concepta sive verba. Sed aliqua ut tantum nola sint, supple, movent, non tamen verba dicuntur, sicut illa de quibus nunc agimus, supple verba, et probat quod non omnia quae movent, dicantur verba, de quibus hic agit. Sequitur: aliter enim dicuntur verba, quae spatia temporum syllabis tenent, ut verba grammaticalia, etc.
(h) Verumtamen cum illa quae odimus. Hoc totum clarum est, et vult Doctor quod non est de ratione notitiae ad hoc ut dicatur verbum quod sit imperata a voluntate, vel quod voluntas complaceat in illa, detinendo intellectum in cognitione talis objecti. Imo si intellectus cognosceret aliquid voluntate non imperante nec copulante (ut supra dixi) talis cognitio diceretur verbum. Verumtamen, quia intellectus noster est imperfectus pro statu
- isto, et diversa phantasmata diversimode excitant species intelligibiles, vel causando illas partialiter, ut patuit supra dist. 3. quaest, petiuit, vel quodammodo excitando, et sic illae species diversimode movent, modo una, modo alia, secundum quod phantasmata magis vel minus excitant vel imprimuntur, ut satis diximus supra dist. 3. quaest. 6. et 7. Ideo requiritur voluntas, quae imperet intellectui, ut inquirat perfectam cognitionem objecti, detinendo illum intellectum in tali inquisitione, et habita cognitione perfecta requiritur voluntas, quae complaceat cognitioni tali et objecto cognito; requiritur, dico, ut detineat intellectum in tali cognitione, et hoc est quod dicit Paulus: Nemo potest dicere, Dominus Jesus,nisi in Spiritu sancto, id est, ex amore.
(i) Ad argumenta hujus quaestionis. Ad primum. Cum dicit, quod species Carthaginis est verbum, si accipit speciem intelligibilem, quae est pars memoriae esse verbum, tunc debet intelligi causaliter, id est. quod talis species una cum intellectu est causa productiva ipsius verbi, ut satis patuit supra d. 3. q. 6. 7. et 8. et d. 17. Si vero accipitur species Carthaginis pro similitudine Carthaginis, quae similitudo potest esse actualia intellectio ;
tunc cum dicit, species Carthaginis est verbum, id est, intellectio Carthaginis, quae est perfecta similitudo Carthaginis, dicitur verbum, nam actus intelligendi est similitudo objecti, ut patet supra d. 3. q. ult. et alibi.
(j) Ad secundum. Clarum est. Et vult inferre, quod licet conceptus, vox et scriptura significent eamdem rem ordine quodam, tamen ipsa vox licet non significet conceptum sive verbum, tamen primo repraesentat ipsum conceptum quam significet rem, et sic debet intelligi Augustinus.
(k) Adtertium, patet ex superioribus, et ex glossa facta d. 3. q. ult. in solut, ult. argum.