Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(1) Ad secundam quaestionem dico. Vult dicere in sententia, quod Verbum in divinis proprie sumptum significat relationem ipsius terminatam ad Patrem terminantem ipsum Verbum per modum intellectus, quia principium formale productivum Verbi est memoria fecunda, et hoc modo Verbum est proprium filii. Et quod dicit, quod si Filius accipiatur denominative significat filiationem per modum denominantis suppositum relativum, et tunc adjective Filius idem erit quod genitus, sicut Pater adjective accipitur pro gcnerante. Si vero accipiatur substantive, ut puta pro persona illa, tunc significat relationem cum tali subsistente, et non per modum denominantis, ut satis patet supra dist 5. quaest. I . Hoc idem dico de Verbo, et in re simpliciter idem sint verbatio passiva sive expressio passiva per modum intellectus, generatio passiva et filiatio, et sic verbum, Filius et genitum sunt idem, sed differunt quoad connotata, nam ista tria significant simpliciter idem, scilicet relationem realem ad personam producentem. Sed filius connotat naturam viventem, quia proprie filius est viventis a vivente. Verbum connotat notitiam actualem, cujus est talis expressio. Caetera patent ex superius habitis, distinctione secunda et quinta.
(m) Ad argumenta, cum primo, etc. Bene concludit in nobis, quod verbum est nolitia cum amore, quia communiter ut in nobis non potest haberi perfecta notitia et distincta objecti, nisi voluntas imperet intellectui ut inquirat hujusmodi notitiam, et ut ultimate eliciat. Et hoc est imperfectionis intellectui nostro, quod statim non possit haberi notitia genita, ut glossavi supra ; voluntas autem divina non habet notitiam genitam ut imperatam, ut patet supra dist. 6.
(n) Ad aliud, 15. de Trin. Hic Doctor dicit duo. Primum, quod ex quo verbum perfectum est notitia genita, intellectio Patris, quae est formaliter in ipso, non est verbum, cum non sit notitia genita. Secundum, quod accipiendo verbum improprie, ut est notitia declarativa et quasi genita, sic notitia quae est formaliter in Patre et in Filio et in Spiritu sancto, potest dici verbum.