Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis ?
Mensis 1. part. quaest. 68. membr. 3. D. Thom. 1. part. quaest. 32. art. 2. D. Bonavent. hic quaest. 2. et dist. 27. quaest. 2. Richard. hic art. 2. quaest. 1. et 2.
Secundo quaeritur : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis ? Quod sic. Damascenus lib. I. cap. 2. omnia sunt unum praeter ingenerationem, generationem et processionem. Constat quod non excludit omnes proprietates personales, quia tunc in Patre non esset aliqua proprietas, nisi innascibilitas ; igitur excludit omnia alia in ratione proprietatis personalis constitutivae ; ergo vult omnes istas et solas esse tales relationes ; igitur ingeneratio est proprietas constitutiva personae.
Oppositum, sicut secunda persona se habet ad filiationem, sic prima persona ad paternitatem ; sed filiatione constituitur secunda persona ; erge et paternitate prima.
Ad primam quaestionem dico, quod duo suntvidenda. Primo, qualiter ingenitum soli Patri conveniat ; et secundo, quomodo possit esse proprietas, cum videatur tantum negationem importare.