Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
8. Quapropter quia et in carne sumus, et in carne non sumus (in carne enim sumus eo vinculo quod nondum solutum est, quod dissolvi et esse cum Christo multo magis optimum ((Philipp. I, 23)) : non autem sumus in carne ex eo quod spiritus primitias dedimus Deo, si tamen possimus dicere quia conversatio nostra in coelis est ((Id. III, 20)) , et tanquam capite placeamus Deo, pedibus autem tanquam extremis animae partibus adhuc lubricum sentiamus), audi quemadmodum ad spem pertineat quod ita canitur velut jam sit effectum, Exemit, inquit, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu: et tamen non ait, Placeo; sed, Placebo in conspectu Domini, in regione vivorum; satis ostendens ab ea parte nondum se placere in conspectu Domini, quae est in regione mortuorum, id est in carne mortali. Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt. Unde quod sequitur, et dicit idem apostolus, Vos autem non estis in carne; secundum id dicit, quod corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam: secundum quem placebant Domino, quia secundum ipsum in carne non erant. Quis autem placeat Deo vivo, in corpore mortuo? Sed quid ait? «Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum qui habitat in vobis» (Rom. VIII, 8-11) , Tunc erimus in regione vivorum, ex omni parte placentes in conspectu Domini, ex nulla ab eo parte peregrini. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino nostro; et in quantum inde peregrinamur, in tantum non sumus in regione vivorum. «Confidimus autem et bene arbitramur magis peregrinari a corpore, et immanere ad Dominum; et ideo ambimus, sive immanentes, sive peregrinantes, placentes illi esse» (II Cor. V, 6-9) . Ambimus quidem nunc, qui exspectamus adhuc redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23) : sed cum absorpta fuerit mors in victoriam, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54) ; tunc nullus erit fletus, quia nullus lapsus; et nullus lapsus, quia nulla corruptio. Et ideo jam non ambiemus placere, sed omnino placebimus in conspectu Domini, in regione vivorum.