CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
AD ADDITIONEM SEQUENTEM.
Additio sequens ponens modum, quo posset dici quod essentia divina produceret Patrem, non quatenus essentia praecise, sed quatenus hic Deus, ne incideretur in errorem dicentem essentiam generare, ut ipse auctor advertit, est phantasia satis dissona dictis Sanctorum, et sufficienter impugnatur per primum principium, quod nihil possit producere seipsum, aut aliquid sibi realiter identifitum; ergo cum essentia divina, etiam quatenus hic Deus identificetur realiter Patri et paternitati, non potest producere Patrem aut paternitatem. Quod si etiam admitteretur Patrem posse produci ab essentia divina, ut hic Deus, tum nihil impediret quo minus etiam produceret Filium et Spiritum sanctum. Deinde non tollit hic modus loquendi difficultatem ob quam excogitatus est, nam si essentia ut hic Deus producit ex se Patrem, ergo ubicumque est producit Patrem. Aliis multis rationibus et auctoritatibus posset impugnari hic chimaericus loquendi modus, sed haec breviter advertisse sufficit, ne quis moveatur iis quae hic dicuntur, etc.
Praeterea tertio, si determinatur ex se, quaero rationem cujus principii habet essentia in determinando se ad proprietatem primam, non materiae, ex dist. 5.onn formae, quia principialio formae praeexigit princip lationem producentis, sicut de causa formali et efficiente;ergo essentia quasi productione se determinat, et ita prima persona erit aliquo modo producta. Nec potest dici quod proprietas ex se determinatur, quia impossibile est qualitercumque duo esse omnino prima. Sed omnis multitudo stat ad omnino primum et unum, illud hic non est nisi essentia, ut est pelagus ; ergo ipsi attribuetur ratio principii aliqualis respectu cujuscumque secundi.
Si quis vellet dicere quod essentia, ut haec per se est, et sic per se agit, juxta primum argumentum foetum dist. 7.
contra Thomam, posset dicere quod haec essentia communicat quasi produclive se personae primae, et in prima communicat se secundae, et in prima et secunda tertiae, et sic tres productiones secundum triplex principium, scilicet essentia, ut essentia, ut intellectus, ut voluntas.
Contra, nihil producit se, igitur est distinctio inter personam primam et essentiam. Confirmatur ratio per auctoritatem Magistri distinct. 5. propter quam negat essentiam gignere vel gigni, pari ratione negandum est ab ipsa producere. Item, haec productio non est generatio, quia Pater est ingenitus, nec spiratio, patet, nec sunt aliae in divinis. Item, actio est suppositi ;ergo essentia est quartum suppositum.
Potest dici ad primum, quod aliquid producti bene potest producere totum, quando illud aliquid est prius per se ens et habens in virtute reliquum quod concurrit cum ipso in composito. Exemplum, non est in creaturis in productione substantiali, quia ibi non praeest nisi materia, quae non habet virtualiter formam, sed bene est exemplum in productione accidentali, ubicumque subjectum habet active accidens, ipsum subjectum producit compositum illud, sicut aqua prius calefacta, et postea sibi derelicta producit aquam frigidam. Ita diceretur hic, quod essentia per se ens in illo primo signo quando relatio pullulat, producit se in persona relativa vel magis proprie communicat se illi. Ad formam conceditur antecedens, prout se refert praecise idem, et sic consequens, quod est distinctio, hic non est omnimoda identitas essentiae ad personam relativam, quia ipsa includit aliquid praeter essentiam.
Ad secundum, hic potest dici, quod productio illa est generatio, et productio verbi, dictio, sicut si ignis esset intelligibilis ut intelligens, igneitate gigneret, intellectu diceret.
Ad tertium, forma per se ens, id est, non inhaerens ut accidens, vel forma ut substantialis, vel quidditas suppositi, potest esse agens ;nec tamen est suppositum, quia non est incommunicabilis, et sic videntur evadi tres rationes.
Sed restant insolutae duae auctoritates, prima confirmans rationem primam Magistri, alia est in secunda ratione, quia Augustinus dicit Patrem esse ingenitum.
Propter primam posset dici, quod in omnino primo signo non tantum est Deitas per se ens, sed hic Deus, et ille producit se Patrem, et tunc evaditur hic ista locutio : essentia producit, licet ille producat, in quo nihil est nisi essentia. Sic corrigitur dicta via quantum ad sermonem. Ad secundam posset dici, quod Sancti supponebant proprietatem primam esse in essentia, undecumque . pullulaverit primum suppositum, et non loquebantur nisi de productione suppositi a supposito, ideo dixerunt illam personam esse improductam, quae non producitur a supposito. Consimiliter dixerunt relationes oppositas non posse esse nisi in distinctis suppositis, quod verum est, si utraque sit suppositi, sed non, si una sit alicujus per se entis singularis et non suppositi, puta hujus Dei. Et ratio est, quia singulare non suppositum potest se communicare, et ita non distinguitur a producto, quia enim est singulare per se ens, ideo potest agere, quia non suppositum, ideo potest communicari ; suppositum autem nunquam se communicat, et ideo si producit suppositum, distinctum producit, cujus ipsumnihil est. Qualiter
autem improbabitur haec phantasia tam dissona dictis Sanctorum ? Aliter ponitur (f) tenendo conclusionem oppositam istis tribus opinionibus, scilicet quod prima persona non constituitur relatione aliqua ad secundam personam, et hoc loquendo de primo constitutivo illius personae in esse personali, sed aliqua realitate absoluta, non quidditativa, sicut tactum est in opin. 3. dist. 26.
Pro hac opinione arguitur specialiter de prima persona sic : Ingenitum praeintelligitur paternitati, et ingenito videtur praeintelligi aliqua, realitas propria primae personae; igitur cum illa non possit esse retentiva, erit aliqua absoluta propria illi personae. Probatio primi assumpti ; tum per Augustinum 5 de Trin. cap. 6. Si Pater non genuisset, nihil prohiberet eum dici ingenilum; tum, quia fecunditas ad aliquam productionem in divinis, non intelligitur quasi potentia proxima, nisi ut est in non habente illam fecunditatem per actum illius fecunditatis. Sicut voluntas non intelligitur fecunda ad spirandum, ut in aliqua persona, nisi ut in qua sit ut non communicata per fecunditatem voluntatis, et ideo videtur communiter concedi quod vis spirativa in Patre et Filio, praeintelligitur non habere voluntatem per spirationem ; ergo a simili, huic fecunditati generandi ut quasi potentia propinqua videtur praeintelligi innascibilitas, quae notat eam non haberi per actum fecunditatis intellectus, scilicet generationis. Probatio secundi sequitur ex improbatione opinionis inl quaestione praecedente.
Praeterea, nulla relativa primo referuntur ad invicem, ita quod relatum ut relatum primo terminet relationem. Patet in creaturis, quia relatum ut relatum, requirit illud ad quod refertur ad sui esse et ad sui definitionem ; ergo illud ad quod refertur, est aliquo modo prius relato ut relatum. Si igitur e converso ipsum ut terminans refertur, ergo pari ratione requirit illud ad quod refertur, propter sui esse et sui definitionem ; ergo circulus esset in necessario coexigendo, et hoc ita, quod utrumque exigeret alterum sicut prius essentialiter se ut definiens se ; sed circulum esse in prioritate essentiali, est impossibile ; ergo impossibile est relativum ut relativum, sive secundum illud esse, quo dependet a correlativo, ut ad terminum, esse terminum dependentiae alterius correlativi. Et a simili videtur in proposito, quod relativum non refertur primo ad relativum, ut ad terminum hujus relationis ; ergo secunda persona si referatur ad personam primam, oportet ponere aliquod absolutum ut terminum hujus relationis. Non est autem illud absolutum essentia, quia illa sicut non refertur, ita non determinat relationem, quia non distinguitur ; ergo est absolutum personale, quod potest distingui a secunda persona.
Contra istam opinionem arguitur quod sit haeretica, sed quia tacta sunt argumenta et solutiones dist. 26. ideo modo transeo.