CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Doctor supponendo communem opinionem (de quo late supra d. 26.) scilicet personas non constitui per absoluta, resolvit primam personam constitui per relationem positivam actualem ad secundam. Et probat ratione ad oppositum, n. 1. quia non Deitate nec spiratione activa, quia communes sunt, nec innascibilitate ; ergo paternitate, quia nihil aliud est in Patre. Explicat simultatem correlativorum in hoc quod alterum sine altero esse repugnat, cum quo stat alterum esse prius origine altero, quia etiam in creatis correlativum disquiparantise est prius perfectione correlativo. Addit etiam secundum Avicennam prioritatem naturae causae ad causatum stare cum simultate correlativorum.
Ad quaestionem istam (g), cui non placet ultima opinio de personis absolutis, potest dici, tenendo communem viam, supponendo scilicet personas esse relativas, et quod prima persona constituitur relatione positiva ad secundam personam, quia nec aliquo alio, sicut argutum est ad oppositum per viam divisionis, nec oportet distinguere qualiter illa relatio consideretur, ut est constitutivum. Quocumque enim varietur secundum considerationem, eadem tamen est in re, et secundum quod est in re constituit personam realem.
Nec est difficultas alia, nisi quomodo requirit secundam personam simul secum, cum tamen praecedat, ubi tamen breviter dico quod simultas relativorum, qua dicuntur esse simul natura, est ista, scilicet non posse esse sine se invicem sine contradictione, si sint relativa mutua.
Nam una relatio non potest esse sine termino, quia si posset esse sine eo, esset ens ad se, pari ratione nec relatio alia sibi correspondens potest esse sine isto termino, quia tunc esset ad se ; igitur istae istae relationes quando sunt mutuae, non possunt esse sine se invicem absque contradictione. Omne autem prius natura potest esse sine contradictione, sine posteriori, ita quod si ponatur hoc esse sine illo, non est contradictio, sicut patet per Philosophum 5. Metaph. cap. dePriore. Isto modo concedo personam primam et secundam non posse sine se invicem absque contradictione ; et non est contradictio ex aliquo extrinseco, sed ex formali ratione istarum personarum, et tamen cum hoc stat prioritas originis quod una sit ab altera. Quod declaratur primo, quia si Socrates sit Pater Platonis, Socrates non intellectus ut subjectum paternitatis, sed ut sub paternitate, et Plato intellectus ut sub filiatione, ista sunt simul natura, quia sic intelliguntur ut correlativa, et tamen ut sic Socrates est prius origine quam Plato, quia sic intelligitur sub paternitate, quae est formaliter prioritas ; ergo videtur quod eodem quo aliquid est prius origine in creaturis, est simul natura cum eodem, eo modo quo simultas naturae requiritur ad correlativa.
Hoc secundo sic persuadetur, quia prioritas naturae uno modo est prioritas secundum perfectionem, ita quod priora dicuntur esse perfectiora secundum naturam. 9. Met. cap. 7. Nunc autem cum simultate correlativorum secundum naturam, videtur posse stare prioritas secundum perfectionem in uno respectu alterius. Quia si genus relationis dividatur per proprias differentias oppositas sicut alia genera, una differentia divisiva erit dignior et alia indignior, quia duae species non sunt aequales 8. Metaphys. et per consequens species constituta minus nobili differentia, erit minus nobilis, et tamen duae species constitutae ex duabus differentiis oppositis possunt referri sibi invicem, quia omnis relatio disquiparantiae est ad aliquid alterius speciei ; igitur relationum sibi correspondentium altera potest esse prior, id est, perfectior alia, et tamen simul natura quantum ad hoc, quod est non posse esse sine se invicem ; ergo multo magis videtur etiam quod prioritas originis, secundum quam, scilicet unum extremum in natura non excedit aliud extremum, sed est a quo aliud est, possit stare cum ista simultate relativorum.
Confirmatur per illud Augustini de quantitate animae cap. 7. aequalitatem inaequalitati jure praeponis, et loquitur non ratione fundamenti, quia ex nobilitate aequalitatis concludit fundamentum esse nobilius cui convenit, quam illud cui non convenit. Patet ibi de circulo et aliis figuris ;igitur relatio habet propriam nobilitatem in suo genere, et sic una nobilior alia, et tamen inter duas species correlativorum est quandoque relatio disquiparantiae.
Ad hoc etiam adducitur Avicenn 6. Metaph. ubi videtur velle quod causa inquantum causa, prior sit natura causato inquantum causatum, et tamen causa inquantum causa est simul causato simultate requisita ad correlativa. Ista autem prioritas naturae quae est causae ad causatum, videtur magis repugnare simultati naturae correlativorum quam prioritas originis tantum. Tunc breviter prima persona constituitur in esse personali per relationem positivam ad secundam, et e converso, et impossibile est esse sine se invicem, et tamen ipsa persona prima constituta in tali esse, est prior origine persona secunda, ita quod prima persona constituta in tali esse, est a qua originata est secunda, et ita prioritas originis non repugnat simultati relativorum.