Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. (( vers. 10.)) Dicat ergo iste bonus servus cantans Alleluia, id est, sacrificans Domino sacrificium laudis, a quo auditurus est, Intra in gaudium Domini tui; exsultet, et dicat, Credidi, propter quod locutus sum: 1492 hoc est, perfecte credidi. Non enim perfecte credunt qui quod credunt loqui nolunt: ad ipsam enim fidem pertinet etiam illud credere quod dictum est, Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor eum coram Angelis Dei (Matth. X, 32) . Ex hoc enim est appellatus fidelis ille servus, non tantum quia accepit, sed quia impendit atque lucratus est. Ita et hoc loco non ait, Credidi, et locutus sum; sed propter hoc dicit se locutum esse, quia credidit. Simul enim credidit, et quod praemium loquendo sperare, et quam poenam tacendo timere deberet. Credidi, inquit, propter quod locutus sum. Ego autem humiliatus sum nimis. Passus est enim multas tribulationes, propter verbum quod fideliter tenebat, fideliter impendebat; et humiliatus est nimis: quod illi timuerunt qui amaverunt gloriam hominum magis quam Dei. Sed quid est, Ego autem? Diceret potius, Credidi, propter quod et locutus sum, et humiliatus sum nimis: cur addidit, Ego autem, nisi quia homo humiliari potest ab eis qui veritati contradicunt, non ipsa veritas quam credit et loquitur? Unde et Apostolus, cum de catena sua diceret: Sed sermo, inquit, Dei non est alligatus (II Tim. II, 9) . Sic et iste, quia ipsa est una persona sanctorum testium, hoc est, martyrum Dei, Credidi, inquit, propter quod locutus sum. Ego autem, non illud quod credidi, non sermo quem protuli; sed Ego humiliatus sum nimis.