CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(h) Sed tunc est aliud dubium, etc. Movet jam dubium contra hanc sententiam, quam etiam supra movit contra opiniones D. Thomae, D. Bonaventurae, Henrici, num, 5. sig. Praeterea contra omnes opiniones, qua scilicet ratione essentia determinatur ad primam subsistentiam seu proprietatem constitutivam primae personae, quae difficultas currit, sive illa proprietas ponatur consistere in positivo sive in absoluto, quamvis fortassis sit aliqua ratio specialis difficultatis si ponatur consistere in relativo. Eadem autem est haec difficultas hic proposita ac illa quae movetur aliis verbis, unde scilicet habeat essentiadivina paternitatem seu primam proprietatem constitutivam personae, aut unde oriatur ista proprietas, seu quod sit fundamentum aut radix ejus.
Respondet Doctor, quando aliquid est illimita tum in aliquo genere causae, puta efficientis aut formalis in ordine ad plures effectus, sive in ordine ad aliquem unum effectum totalem incedentem plures partes aut quasi partes, si inter illa plura detur aliquis ordo prioris et posterioris ; sive ille ordo sit inter illa absolute secundum se et naturam suam intrinsecam, ita ut nullo modo possint esse absque tali ordine ; sive sit inter illa iste ordo non absolute et secundum se, sed solum quatenus respiciunt illud illimitatum; quando, inquam, aliquod illimitatum et indeterminatum respicit hujusmodi plura, non est idem terminus primus, quem respicit primitate adaequationis et primitate immediationis. Unde si quaeratur quid primo et per se respicit illud illimitatum? distinguendum est de primo, et quaerendum de quo primo interrogans loquatur ; an de primo primitate adaequationis: an vero de primo primitate immediationis.
Exemplificat hoc duobus exemplis, primum est in genere causae efficientis de Sole, qui si sit illimitatus, ut est, ad illiminandum unum integrum spatium includens partes plures, habentes inter se ordinem prioritatis et posterioritatis quantum ad esse illuminatum, habet pro termino primo primitate adaequationis, quem respicit quatenus illuminans est, totum (illud spatium ; pro termino vero primo primitate immediationis, non habet totum illud spatium, sed partem sibi propinquiorem.
Alterum exemplum est in genere causae formalis, de anima intellectiva, quae est illimilata ad informandum totum corpus organicum, quod totum corpus est terminus primus primitate adaequationis, quem respicit anima ut informativa et perfectiva est. Sed quoniam in partibus istius corporis est ordo prioris et posterioris quantum ad informationem, ita quod prius informat anima unam partem, verbi gratia, cor, ut suppono ex Philosopho 16. de Animalibus, hinc quod primo respicit anima ut informativa, primitate immediationis, non est totum corpus, sed cor, quaecumque alia pars quae prius informatur.
Ut hoc autem exemplum magis deserviat proposito, addit quod si per impossibile anima per identitatem realem daret illud esse partibus corporis quod modo ipsis dat, et etiam quod cum hoc illae partes non essent illae partes corporis, sed essent supposita realiter distincta, nihilominus possel anima considerari dare ipsis illa esse, quae ipsis dat modo cum tali ordine, quali modo habent, ita ut licet terminus primus primitate adaequationis, quem anima respiceret ut animans, essent omnes illae partes: terminus tamen primus primitate immediationis non essent omnes illae partes, sed cor, seu illa pars quam de facto immediatius informat.
Sic ergo essentia divina est illimitata ad tres proprietates constitutivas trium personarum. Et licet nulla ex illis proprietatibus sit prima, quam respicit essentia primitate adaequationis, quia inde sequeretur quod non posset conjungi cum aliis, tamen una ex illis est prima, quam respicit primitate immediationis ; et hoc partim ex natura sua intrinseca, sicut anima respicit cor tanquam primum primitate immediationis, licet non tanquam primum primitate adaequationis; et partim propter ordinem quem ex natura sua intrinseca habent illae tres proprietates ; qui ordo si non fuisset inter illas, essentia aeque primo respiceret omnes tres, tam primitate adaequationis quam primitate immediationis.
(i) Cum igitur quaeris, etc. His suppositis, pro majori illustratione hujus, nobis pro hoc statu obscuri satis mysterii, respondet ad dubium principale, essentiam divinam ex se determinari ad hoc ut sit in prima persona, quia scilicet ex se et ex natura sua intrinseca determinatur ad hoc, ut conjungatur cum prima personalitate seu proprietate hypostatica; cujus ratio est, quod nihil impediat, quo minus hoc ipsi ex se conveniat, et quod nihil aliud possit assignari, per quod ad hoc determinaretur, cum nihil aliud sit prius illa ac prima persona, per quod possit primae personae communicari. Dices, determinatur per ipsam proprietatem primam. Respondet Doctor hoc non magis tollere difficultatem, quae jam examinatur, quam si diceretur quod ipsamet essentia ex se determinetur ; tum quia non potest proprietas illa prima determinare ex se essentiam, nisi quatenus conjungeretur cum essentia, non est autem magis difficile dicere quod essentia ex se haberet conjungi cum illa proprietate, quam quod proprietas illa haberet ex se conjungi cum essentia; tum quia adhuc remaneret quaerendum, unde habet illa proprietas pullulare in essentia. Quare concludit, vel qucd necessario sit admittendus processus in infinitum, dicendo scilicet quod proprietas illa habet esse in essentia ratione alicujus alterius, et illud alterum rursus ratione alterius, et ita in infinitum ; vel quod standum sit in hoc quod essentia ex se determinatur ad habendas personalitates divinas, sic ut eas omnes respiciat aeque primo primitate adaequationis, sed non aeque primo primitate immediationis, sed immediatius primam personalitatem,
et mediante illa alias duas propter ordinem istarum personalitatum ad se invicem.
(k) Et si quaeras unde determinatur essentia, etc Rursus proponit dubium ut magis ipsum explicet, et addit rationem aliquam specialem contra responsionem datam, quia scilicet si dicatur quod determinetur ex se ad primam personam, videtur inde sequi quod non possit essentia esse in alia persona contra fidem. Ut solvat hanc objectionem specialem, advertit Doctor dupliciter aliquid determinari posse, sicut et dupliciter potest aliquid esse indeterminatum. Primo enim potest aliquid esse indeterminatum ad opposita contradictorie seu privative, quod perinde est ad propositum, et sic materia est indeterminata ad formam et privationem quantum est ex se, quia potest cum utralibet conjungi; illud autem determinatur determinatione huic indeterminationi opposita, quod ita exigit necessario unum extremum contradictionis, ut non possit habere alterum, et sic homo determinatur ad negationem brutalitatis. Secundo potest aliquid esse indeterminatum ad duo positiva, ita ut possit utrumque producere vel cum utroque conjungi, sic tamen ut ad quodlibet ipsorum sit ita determinatum, sicut si alterum non posset ullo modo producere aut cum illo conjungi ; sic Sol est indeterminatus ad producendum vermem et ranam, quia utrumque potest producere, cum tamen in his circumstantiis sit ita determinatus ad producendum ranam, quando scilicet materia ex qua ranam producit, est disposita ad productionem ranae, non secus ac si esset causa particularis, quae non haberet virtutem productivam alterius effectus quam solius ranae. Illud vero est determinatum determinatione opposita huic indeterminationi, quod non potest plura producere, sed unum solum: aut quod non potest conjungi cum pluribus, sed cum uno solo, sicutcalor ad productionem caloris.
His suppositis, dicit essentiam divinam determinari ad primam personalitatem determinatione opposita primae indeterminationi, quae est ad extrema contradictionis, quia scilicet necessario debet habere primam personalitatem, nec potest conjungi cum negatione aut privatione ejus; sed non determinatur ad primam personam, aut personalitatem determinatione opposita secundae indeterminationi, quia est illimitata et indeterminata ad tres personas.
Unde in forma respondet ad difficultatem ultimam, distinguendo sequelam. Si determinatur ad primam personam determinatione opposita primae indeterminationi, nego sequelam, quia cum illa determinatione potest stare indeterminatio et illimitatio ad plura positiva ; est enim determinatio ad primam primitate immediationis, non primitate adaequationis. Si determinatur determinatione opposita secundae indeterminationi, concedo sequelam, quia illa determinatio est ad primam primitate adaequationis, et consequenter res sic determinata non posset cum aliapersona conjungi, sed sic non determinatur essentia ad unam personam vel personalitatem, sed bene determinatur ad tres, quia plures habere non potest.
Haec tantum de hac difficultate dicit hic Doctor. Pro cujus tamen majori intelligentia quaero: Utrum sit in essentia divina aliqua radix, ad quam per emanationem sequitur in ipsa prima proprietas personalis constitutiva primae personae? Ratio autem dubitandi est, quia ex una parte si admittatur esse talem rationem, videtur quod essentia cum personalitate non faceret unum per se, quae enim faciunt unum per se, non ita se habeant, ut una sequatur aut pullulet ex alia, quamvis una ratio ex illis sit posterior altera, ut patet in homine in quo gradus inferiores, qui sunt posteriores superioribus, non sequuntur nec pullulant ex superioribus; neque enim rationalitas sequitur aut pullulat ex animalitate, et ita est de caeteris gradibus. . Confirmatur primo, quia proprietates Metaphysicae, ut, verbi gratia, risibilitas, (loquor in sententia Scotistarum, non distinguentium risibilitatem, nec similes proprietates realiter a suis subjectis) ideo videntur non facere unum per se cum suis subjectis, quia sequuntur ex natura intrinseca istius subjecti. Et quia inde sequitur quod antecedenter ad istas proprietates sit aliquid, per quod sufficienter constituantur res habentes illas proprietates in esse tali, quo ab omni alia re non habente tales proprietates distinguantur, aut si haec non sit ratio, assignetur alia ; ergo formalitas sequens et pullulans ex alia formalitate non facit unum per se cum illa.
Confirmatur secundo, quemadmodum rationalitas determinat animal ad esse hominis, sine eo quod rationalitas sequatur aut pullulet ex animalitate, aut e contra, cur non posset essentia divina determinari ad primam personam per primam personalitatem sine eo quod illa personalitas sequatur aut pullulet ex ipsamet essentia divina.
Ex alia vero parte affirmativa videtur quod prima personalitas pullulet ex essentia, quia est relatio, relatio autem omnis, quae non producitur per actionem causae efficientis, pullulat ex subjecto aliquo anteriori. Deinde quia personalitas naturae creatae pullulat ex illa natura realiter et physice: ergo personalitas naturae increatae pullulat similiter ex illa. Rursus et praecipue, quia personalitas prima est dictio qua producitur Verbum, dictio autem ex natura sua intrinsecat pullulat ex memoria fecunda.
Mihi circa hanc difficultatem dicendum videtur, quod tenendo primam personalitatem esse dictionem seu productionem Verbi, omnino necessario. admittendum sit quod pullulet ex essentia divina, ut haec essentia est, non tamen immediate, sed mediante intellectu, quia secundum omnes, intellectus est potentia productiva Filii, quod non esset verum, si productio Filii aut nullo modo pullularet ab illo, aut pullularet immediate ab essentia; eatenus enim producitur Filius per intellectum, quatenus ex intellectu pullulat ejus productio; ergo si nullo modo pullularet, aut si non pullularet ex intellectu immediate, non produceretur Verbum per intellectum aut memoriam fecundam.
Sed si teneretur prima personalitas consistere in aliquo absoluto, posset optime dici quod non pullularet ex essentia aut aliquo alio. Sed quod ex se competeret primae personae, sicut rationalitas ex se competit homini, et haec supra dixi n. 16. difficultatem ibi propositam magis forte urgere sententiam tenentem quod personalitates divinae sunt relationes.
Nec refert quod essentia divina dicatur radix omnium, quae continentur formaliter in Trinitate, nam hoc imprimis non est ita intelligendum, quin detur aliqua formalitas in Deo, quae non radicatur in divina essentia, dut quae ab ipsa non pullulat; nam certum est formalitatem entis ut sic, et substantiae ut sic, non pullulare ab essentia divina. Deinde intelligi posset quoad omnia attributa et personalitates personarum productarum. Rursus posset dici, quod eatenus id verum esset, quatenus supponitur quod non detur ulla personalitas absoluta in prima persona. Nec refert etiam quod dicatur personalitas creata sequi et pullulare ex natura creata, nam posset hoc negari optime, quandoquidem posset de potentia absoluta conservari natura singularis sine ulla personalitate creata aut increata, si personalitas illa sit quid absolutum, ut communiter supponitur esse ; quod si esset negatio ut nos tenemus, ex hoc pateret disparitas inter illam et personalitatem divinam, quae est absoluta, ratione cujus disparitatis, quamvis personalitas creata sequeretur et pullularet, divina tamen non pullularet. Sed quidquid sit de hoc, sequendo, ut dixi, communem opinionem tenentem personalitatem primae personae esse paternitatem ac generationem Filii, et consequenter eam pullulare mediate ex essentia divina et immediate ex intellectu. Respondendum est ad rationes quibus probatur quod non pullulet. Quod ut fiat, advertendum est, illas formalitates Metaphysicas et entitates (loquor autem jam de iis quae faciunt unum per se Metaphysico, non de iis quae faciunt unum per se Physice) facere unum per se, quae sunt de essentia rei includentis illas, seu de intrinseco et per se primo conceptu ejus. Illae vero entitates censendae sunt de pssentia et per se primo conceptu rei, quae vel non praesupponunt in re illa aliquam formalitatem priorem ex qua emanarent et fluerent, vel sunt tam requisitae ex parte istius rei, ut sine iis non distingueretur realiter ab aliis rebus a quibus sic distinguitur. Haec doctrina patet, tum quia non potest melius declarari, quaenam entitates faciunt unum per se ; tum a posteriori, quia omnes entitates distinctae formaliter, facientesque unum per se Metaphysicum, habent praedictam rationem, et quae entitates non habent praedictam rationem, non dicuntur communiter facere, seu constituere tale unum per se ; ergo praedicta descriptio entitatem facientium unum per se est bona. Probatur minor, nam animalitas et rationalitas, quae constituunt Metaphysice unum per se hominem, ita se habent, ut neutra ex ipsis pullulet ex altera nec ulla alia formalitate priori.
Rationalitas vero ac risibilitas, et humanitas ac risibilitas non faciunt, unum per se, quia risibilitas emanat ex rationalitate, nec est principium distinctivum realiter rei in qua est ab ulla alia re, quandoquidem si, per impossibile, non esset risibilitas in homine, omnino distingueretur realiter ab omnia alia re a qua de facto sic distinguitur. Similiter essentia divina non facit unum per se cum intellectu divino aut cum aliis attributis divinis, quia illa attributa sequuntur et emanant ab ipsamet essentia divina, et quia non sunt principia distinguendi realiter per se primo essentiam divinam ab ulla re a qua realiter distinguitur propter rationem jam dictam,
quia si per impossibile non darentur et maneret essentia divina, distingueretur realiter ab omnibus a quibus de facto distinguitur.
Ex hac doctrina facile colligitur quomodo essentia divina constituit unum per se cum Paternitate, non obstante quod Paternitas pullulet ab eadem essentia et intellectu ; quia scilicet per paternitatem (ex suppositione sententiae communis non admittentis aliam proprietatem personalem absolutam priorem paternitate) prima persona Trinitatis, quae secundum fidem distinguitur ab aliis duabus personis realiter, habet formalissime ab illis sic distingui, taliter ut ablata paternitate et remanentibus reliquis, quae de facto reperiuntur in prima persona, non haberet quo distingueretur ab aliis duabus personis; ergo quandoquidem illae formalitates metaphysicae faciunt unum per se metaphysicum, quae ita. se habent respectu entitatis constitutae, ut vel non praesupponant priorem aliquam entitatem a qua emanent, vel requiruntur ad distinctionem realem ejus a caeteris a quibus realiter distinguitur paternitas, non obstante emanatione, potest facere unum per se cum essentia. Nec refert quod in reliquis omnibus, quae faciunt unum per se metaphysice, nulla formalitas emanat ex alia, hoc enim ideo accidit, quia in reliquis omnibus talibus formalitas emanans non requiritur ad distinctionem realem rei constitutae ab aliis rebus a quibus distinguitur realiter. Est autem peculiare in hoc mysterio, quod relationes emanantes requirantur ad distinctionem realem, ut consequenter ad constitutionem per se primam personae divinae. His breviter suppositis, alias Deo favente fusius et exactius declarantis ad rationem dubitandi propositam num. 20 probantem quod prima proprietas non habeat radicem a qua emanat. Respondeo in forma negando sequelam, et distinguendo ejus probationem ; quando formalitas pullulans requiritur ad distinctionem realem constituti ab aliis a quibus realiter distinguitur, nego; quando non requiritur, transeat. Exemplum autem de gradibus metaphysicis constituentibus hominem, solum ostendit, quod non semper ita se habeant formalitates facientes unum per se, ut una ex altera sequatur.
Ad confirmationem primam, dico proprietates metaphysicas non facere unum per se cum essentia a qua emanant, non quia emanant praecise, sed quia praesupponunt in re in qua sunt aliquid, per quod distinguatur realiter et essentialiter ab omnibus a quibus sic distinguitur ; quae etiam est ratio, cur attributa divina non sunt de essentia naturae divinae, nec faciuntunum per se cum essentia divina ; nec etiam colligitur proprie ex emanatione proprietatum et attributorum quod praesupponunt talia, nisi quatenus ex ratione particulari sua non emanarent, nisi aliqua talis ratio praesupponeret ; talis autem ratio particularis non reperitur, ex parte relationum constitutivarum, quae secundum sententiam communem emanant, non praesupposita tali ratione, ex ipsa essentia divina mediante intellectu et voluntate. Unde in forma distinguo antecedens, quia emanant ex subjecto suo, et inde sequitur quod praesupponant entitatem constitutivam et distinctivam ; supposita natura sua particulari, concedo antecedens ; praecise et non supposita ista natura particulari nego antecedens et consequentiam.
Ad secundam confirmationem concedo totum, neque ex eo quod id repugnaret quantum ad illam rationem, colligimus quod non determinetur essentia divina ad esse primae personae per proprietatem non emanentem, sed ex eo quod constet per auctoritates et alias rationes, quod personae constituantur per relationes, et quod prima persona constituatur per generationem Filii.
Sed dices ulterius ad probandum quod essentia divina non faciat unum per se cum generatione aut paternitate ; generatio et paternitas non convenit essentiae divinae nisi mediante intellectu, est enim in sententia Scoti dictio intellectus, et secundum omnes Filius producitur per intellectum divinum, ac ab hoc ejus productio habet esse generatio ; ergo cum intellectus divinus non faciat unum per secum essentia divina, nec generatio aut dictio, quae non competit ipsi nisi mediante intellectu, potest facere cum ipsa unum per se. Haec replica sicut et praecedentes rationes, quas jam conati sumus solvere, magnam tribuunt probabilitatem sententiae Joannis de Ripa, et magnam etiam ostendunt difficultatem sententiae communis. Sed breviter respondendum est pro nunc negando consequentiam, quia licet pullulet ex intellectu illa dictio, tamen determinat formaliter essentiam ad esse personae realiter distinctae ab aliis personis, qualiter eam non determinat intellectus, nec partialiter quidem, licet possit dici quod determinet eam non formaliter, sed productive, quatenus scilicet est principium quo generationis et dictionis.
(1) Ad primam argumentum principale etc. Respondet jam ad argumenta principalia proposita in initio quaestionis, quorum primum erat, quod primum suppositum praeintelligitur esse antequam agat. Sed si constitueretur relatione ad secundam personam, tum secunda persona esset etiam antequam ageret prima, quia est simul natura cum suo correlativo ; ergo esset secunda persona antequam produceretur a prima, quod implicat. Confirmatur, quia si prima persona et secunda sunt simul natura ut esse debent, si constituantur per relationes ad se invicem, secunda persona erit prior quocumque, quo prior est prima persona ; sed prima videtur debere esse prior quam sit generatio, ergo et secunda non potest esse terminus generationis, quia quod praecedit generationem, non potest per generationem produci, nec consequenter esse terminus generationis. Respondeo negando majorem objectionis, et minorem confirmationis, quia licet actio sit suppositorum, non tamen semper suppositorum praeexistentium, sed vel praeexistentium vel conslitutorum per ipsam actionem. In proposito autem actio generativa primi suppositi seu personae divinae est, quae constituit ipsam formaliter in esse suppositi seu personae primae, atque adeo non debet ipsam personam primam praesupponere. Quomodo autem non obstante simultate naturae, quam debent habere personae divinae ex eo, quod constituantur per relationes oppositas correlative, stat prioritas sufficiens primae personae respectu secundae, patet ex dictis num. 12.
Addit autem Doctor propter aequivocationem, quae posset esse in minori confirmationis, in qua dicitur quod prima persona praecedat generationem, id non esse verum de generatione activa, quae est paternitas, sed bene esse verum de generatione passiva, quae est filiatio ; nam sicut Pater est prius origine filio, ita est prius origine filiatione qua constituitur filius. Nec tamen sequitur quod filius sit prius origine filiatione, licet sit simul natura cum Patre, quia ad hoc requiretur quod esset simul origine cum Patre, et non sufficeret quod esset simul cum ipso natura, quoniam nec ipse Pater est prius natura filiatione, sed prius origne. Unde infert optime quod illa quae sunt simul natura, non sic se habeant, ut quocumque unum sit prius, et alterum sit prius, nisi intelligatur de prioritate naturae ejusdem rationis cum prioritate illa qua sunt simul. Nam, ut supradictum est, correlaliones disquiparantiae sunt simul natura quantum ad necessitatem essendi et cognoscibilitatis, et tamen non quocumque una ex illis est prior alia prioritate naturae ; altera etiam est prior, quia una ex illis altera est perfectior, et sic prior natura prioritate perfectionis, qua tamen prioritate altera imperfectior non est se ipsa prior.
Secundum argumentum principale est : Quod in omni ordine primum est absolutissimum ; ergo in ordine personarum prima persona erit absoluta formaliter, et consequenter non constituitur per relationem. Respondet Doctor distinguendo antecedens (quam vocat majorem, quia est prima propositio sub qua subsumi posset minor) in omni ordine essentiarum, transeat, in omni omnino ordine, negatur antecedens. Ut certe non potest dubitari quin possit fieri unus ordo ex relationibus, et si ita fieret, certum est, quod in illo ordine primum quod consideraretur, non deberet esse absolutum. Unde in proposito, quia personae divinae habent ordinem, quatenus praecise una alteram producit aut ab alia producitur, si consideremus ordinem personarum, non est necesse ut ulla persona, qua persona, sit absoluta, sed prima debet considerari esse illa, quae primo producit, quatenus primo producit, sic autem formaliter omnino dicit productionem.
Hic autem breviter advertendum, quando Doctor dicit quod personae habent naturam distinctam solummodo per originem, sensum esse, quod personae sint distinctae tantum per originem. Nec intelligit originem prout distinguitur a productionibus aut relationibus, ut alii intelligunt, sed prout coincidunt cum illis, ut idem scilicet sit origo ac productio tam passive quam active loquendo, servata proportione, hoc est, ut idem sit origo activa ac productio activa, et idem sit origo passiva ac productio passiva.