Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum principium uno modo dicatur de principio sumpto personaliter et notionaliter, et sumpto etiam essentialiter ?
Alensis 1. part. quaest. 70. membr. 1. D. Thom. i. part. quaest. 36. art. 4 et hic quaest. 1. art. 2. I). Bonavent. hic quaest. 2. art. I. Richard. quaest. 2. Durand. quaest. 1. Capriol. quaest. 1. Gabr. quaest. 1. art. 2. Suarez 1. part. tract.
3. lib. 10. cap. 6. 7. Vide Scot. in Report. quaest, un.
Circa distinctionem vigesimam nonam, quaero unum, scilicet : Utrum principium uno modo dicatur de principio sumpto personaliter et notionaliter, et sumpto etiam essentialiter? Quod non, quia si principium esset unius rationis, hoc modo tripliciter sumptum, ergo principiata essent unius rationis, hoc est falsum, quia nec Filius nec Spiritus sanctus principiantur uno modo, nec creatura eodem cum eis.
Contra sequitur, creans, igitur principians ; generans, igitur principians. Et non e converso; ergo consequens est commune ad omnia antecedentia.