Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore ?
Circa distinctionem trigesimam quaero duo. Primo quaero: Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore. Quod non, quia quidquid de Deo dicitur, est Deus ; igitur est aeternum, non igitur novum, nec per consequens ex tempore.
Praeterea, nihil aeternum dicitur de temporali ; ergo nec e converso.
Praeterea, factio non videtur esse sine mutatione; ergo Deus, qui est immutabilis, non fit aliquid, sed si aliqua relatio nova diceretur de eo, posset dici fieri secundum istam relationem.
Oppositum patet per Augustinum 5. de Trinit. cap. ultimo, et per rationem, quia relativa sunt simul natura, ergo relationibus in creaturis ex tempore ad Deum correspondent relationes in Deo ex tempore.