In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Impugnata secunda conclusione Magistri, dicentis non valere impositionem poenitentiae, nisi punctualiter correspondeat debito secundum judicium Dei, resolvit non requiri hanc punctualem correspondentiam, sed dari latitudinem, sicut in commutationibus. De quo dist. 15. quaest. 2. n. 15. et intra summum et infimum, poenam juste imponi. Quod sicitra infimum vel ultra summum imponatur, clavis errat, et secundum id in quo errat, non approbatur a Deo.
Dico ergo (m), quod sicut in aliis commutationibus justitia commutativa habet aliquam latitudinem, ita quod non respicit in commutationibus indivisibile, sed medium rectae rationis: ita justitia punitiva, quae est commutativa poenae pro culpa, non respicit necessario gradum indivisibilem poenae correspondentem huic culpae. Sed est ibi aliqua latitudo, infra quam poena minor non sufficit, et ultra quam poena major non est imponenda, et extra totam istam latitudinem clavis citra vel extra ligans, errat, et tunc non immerito quae solvitur in terris, non solvitur in caelis, id est, non ratificatur ; sed intra latitudinem non errat, et ideo arbitrium ratificatur intantum, quod quidquid imponitur intra illam latitudinem, hic oportet implere, et si hic non impletur, residuum in purgatorio exigetur: et si minus imponatur, et expleatur, nihil majus exigetur in purgatorio.
Istud autem medium in ista latitudine possibile est esse homini notum per legem Dei cum adjutorio rationis naturalis, et ideo obligatio ad hoc medium latum est ad possibile homini sine miraculo speciali, et sine casu et fortuna.