CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum Mentitas et similitudo et aequali tas sint relationes reales in Deo ?
Alensis 1. part, quaest ob. membr. 1. art. 1 . 2. D. Thom.1 . part. quaest 42. art. I. D. Bonavent. hic. art. I quaest. 2. 3. Heniic. quodlib 5. quaest. 1. Richard. hic art. 1. quaest 1. et 2. Durand. hic. quaest. 1. Capreol. quaest, 1. art. 1. Gabr. quaest. 1. Suarez 1. part. tract. 3. lib. 4. cap. 15. Scot. supr. dist. 19. quaest. 1. et quodlib. 6. art 2. Mayr. Me. Bacon. hic
q.1.
Circa distinctionem trigesimam primam, quaero unum : Utrum identitas et similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo ? Quod non, Augustinus 5. de Trinit. cap. 6. Cum quaeritur, secundum quid aequalis sit Patri Filius, respondetur, non secundum hoc quod ad Patrem dicitur, Filius est aequalis Patri ; restat igitur, ut secundum illud quod ad se dicitur, dicatur aequalis, et infert, restat igitur ut secundum substantiam sit aequalis ; igitur aequalitas non dicitur ibi secundum relationem.
Praeterea, forma ejusdem speciei non numeratur, nisi per materiam, probo, omnis forma separata a materia habet totam speciem secundum aliquos ; ergo aequalitas in divinis cum sit forma ejusdem rationis et sine materia non plurificatur nec distinguitur ; ergo non est alia aequalitas in Patre et Filio, et per consequens non est realis in Patre, quia tunc requireret relationem distinctam correspondentem in Filio.
Praeterea, si in Patre est alia aequalitas ab ea quae est in Filio, pari ratione et alia ab aequalitate quae est in Spiritu sancto, et tunc aequalitati in Filio et aequalitati in Spiritu sancto correspondebit alia et alia aequalitas in Patre, quia correlativa conmultiplicantur ; igitur in Patre erunt duae aequalitates, quod videtur inconveniens.
Praeterea, si istae sunt relationes reales ; igitur aeque realiter sunt distinctae, sicut relationes originis, et per consequens ita possunt constituere personas divinas, sicut et illae originis ; et si possunt constituere, igitur constituunt, quia non est ibi potentia sine actu.