Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Quod secundam conditionem, scilicet extrema esse realiter distincta, juxta hanc probat ex Hilario et Augustino aequalitatem esse realem inter Patrem et Filium. Secundo, quia aequalitas praeexigit necessario distinctionem extremorum, quam non praeexigit relatio originis, ex d. 26, S Tenendo opin. 3. num. 41.
Secundum principale (f), scilicet, quod ista relatio requirat extrema realiter distincta, patet per Hilarium, ut dictum est opponendo, et per Augustinum 6. de Trin. cap. 9. quod in Filio est prima aequalitas, quod non est verum, si aliqua persona posset dici aequalis, ad se, tunc enim Pater prius esset aequalis. Sed quia aequalitas non potest intelligi sine distinctione, et prima distinctio est inter Patrem et Filium, producto Filio, ideo est in eo prima aequalitas terminativa et quasi subjective, accipiendo illam aequalitatem qua Filius est aequalis Patri.
Hoc etiam probatur per hoc, quia relationes originis ponuntur reales, et tamen non praeexigunt distinctionem extremorum, sed quasi formaliter causant eam. Istae autem relationes illam distinctionem quasi causatam per relationes originis praesupponunt, sicut communiter ponitur quod istae non possunt pullulare in essentia, nisi jam praeexistentibus relationibus originis in ea ; igitur ista videntur magis requirere distincta extrema quam relationes originis, vel saltem non minus. Et si objicias, quod istae non sunt alterius rationis sicut illae originis, hoc non concludit nisi quod non distinguuntur specie. In creaturis autem non tantum relationes suppositionis et superpositionis sunt reales, ubi extrema differunt specie, sed etiam relationes communes sunt reales in extremis, ubi extrema differunt numero ; ergo hic sufficit distinctio realis numeralis in extremis ad realitatem relationum communium, sicut ad distinctionem relationum originis, quae quasi specie differunt.