Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(f) Secundum principale. Haec ratio clara est. Cum dicit quod in Filio est aequalitas, sic debet intelligi, quod cum nihil possit esse realiter sibi aequale, et sic Pater non potest esse sibi aequalis realiter, sequitur quod Filio producto, qui distinguitur realiter a Patre cui communicatur omnis perfectio, statim erit aequalis Patri secundum illam perfectionem, et e contra. Et sic intelligitur quod in Filio est prima aequalitas, scilicet quod producto Filio statim sequitur prima aequalitas.