Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu sancto ?
Al ensis 1. p. q. 67. m. 3. art. 3. D. Thoni. 1. p. q. 37. art. 2. et hic q. 1. a 1. Marsil. 1. q. 14. et 35. D. Bonav. hic a. 1. q. 1. et 2. Richard. art. 1. q. 1. et 2. Capreol. q. 1. art. 1. Henr. quadi. 9. q. 1. Suar. 1. p. tr. 3. lib. 11. cap. 3. Mayr. hic q. 3.
Circa distinctionem trigesimam secundam quaero duo. Primo: Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu sancto. Quod non, quia aut diligere sumitur essentialiter aut notionaliter. Non essentialiter, quia quodlibet essentiale inest formaliter cuilibet personae, non per alteram. Si notionaliter, igitur Pater et Filius spirant Spiritu sancto, quod est falsum.
Probatur idem secundo, quia nullus actus notionalis est conversivus in idem agens, a quo est vel procedit, propter distinctionem quam talis actus requirit inter agens et terminum ; ergo si iste actus est conversivus, non sumitur notionaliter.
Praeterea, si Pater et Filius diligant se Spiritu sancto, ergo Pater diligit se Spiritu sancto, quia eodem videtur Pater diligere se et Filium ; sed conclusio videtur inconveniens, quia Pater diligit se in primo signo originis, in quo Spiritus sanctus non intelligitur spiratus.
Praeterea, eodem diligunt se et creaturam ; sed Spiritus sanctus non videtur esse, quo diligunt creaturam, quia tunc sicut Spiritus sanctus ex necessitate productionis suae est amor, ita ex necessitate esset amor creaturarum, et ita necessario Deus amaret creaturas.
Contra 6. de Trinit. cap. 5. Spiritus sanctus est, quo genitus a generante diligitur genitoremque suum diligit.