CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Pro solutione secundae quaestionis notat in nobis verbum dicere relationem geniti ad memoriam, id est, ad suppositum, cujus est memoria, et relationem declarationis ad objectum, prima est realis, secunda rationis. Notat etiam, verbum formaliter declarare declaratum, et producens illud principiative. Notat tertio dicere varie sumi, et ad quaestionem negat Patrem esse sapientem sapientia genita, quia haec non est principium formale sapiendi Patri, nec principium principiativum Patris, (hac enim ratione dicitur, Filius sapit sapientia ingenita, scilicet principiative) nec est Patri principium subauctoritatum, quomodo conceditur quod Pater creat verbo, quia verbum non producit illud sapere Patris.
Ad istam (c) quaestionem solvendam, (quia illa quae sunt in intellectu sunt manifestiora) primo respondendum est ad secundam quaestionem ; et primo videamus de intellectu nostro. Ibi enim memoria gignit notitiam actualem, quae ad memoriam habet duplicem habitudinem vel relationem, videlicet geniti ad gignens, et haec est de secundo modo relativorum, et mutua ; et alia est declarantis ad declaratum,
et haec tertii modi, et non mutua. Sicut autem notitia genita declarat formaliter objectum latens in memoria, ita illud, quod producit notitiam actualem, et dat illi istam vim declarandi, potest dici declarare ista notitia, quasi effective. Si enim aliquis producat speculum, et in eo imagines relucentes, hoc speculum formaliter declarat illa relucentia, et tamen illud producens speculum effective declarat, et istud magis apparet, si actus animae, qui non sunt vere factiones, significarentur per verba neutra, non activa. Nunc autem significantur per verba activa, propter illam habitudinem quam habent ad objecta, in quae transeunt quasi in terminum, licet nihil causent in illis objectis. Tunc enim si essent neutra, significarent formaliter illam realitatem, a qua imponuntur inesse subjecto, et tunc possent alia verba activa imponi ab eisdem formis, quae significarent productionem talium, et tunc notitia genita formaliter esset declarativa objecti, sed producens diceretur effective causare formam, sicut alias dictum est, quod similitudo potest esse illud in quo fundatur relatio activi et passivi, ita quod sicut assimilans est dans similitudinem, ita tunc declarans active sumptum esset efficiens ipsam declarationem formalem in ipso actu animae, sive in subjecto illius actus.
Ad propositum (d), Verbum divinum a Patre exprimitur, et haec expressio est relatio originis ; huic enim expresso communicatur ex vi productionis suae notitia infinita, quae ex hoc est declarativa omnis declarabilis. Habet igitur relationem realem ad exprimentem a quo gignitur, sed aliam scilicet declarantis habet non tantum ad ipsum, sed quia est infinitum, habet respectum declarativi ad se et ad ipsum et ad omnia alia ; et ista est tantum relatio rationis, quia non tantum est ad creaturam, sed ad seipsum. Et si nulla relatio realis est ipsius ad creaturam, ex dist. 30. multo magis igitur non ejusdem ad se est relatio realis, sed istud declarare competit formaliter verbo ; producent autem competit principiatis, sicut in nobis competebat memoriae effective, et tunc verbum formaliter declarat omne declarabile. Pater autem Verbo declarat non formaliter, sed principiative, inquantum sibi communicat notitiam actualem infinitam, qua Verbum actualiter declarat. Applicando igitur istam realitatem ad illud vocabulum, quod est dicere, dico quod dicere uno modo essentialiter accipitur, ut per Anselmum Monolog. 63. cap. et sic non loquitur Augustinus, quia secundum ipsum, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unum dicens, et quaelibet persona formaliter dicit, et nulla dicit alia ablative. Alio modo accipitur personaliter, et sic denotatur significare illam relationem originis, quae est gignentis ad genitum, et hoc modo solus Pater dicit, non quidem Verbo, sed Verbum ; et hoc modo loquitur Richardus 6. de Trinit. cap. 11. quod solus Pater dicit, et Augustinus dicit Verbum in quo omnia disposuit. Alio modo potest significare istam habitudinem rationis, quae est declarare, et hoc prout declarare convenit alicui formaliter, et sic Verbum dicit omnia declarabilia, et seipsum seipso formaliter, et de hoc loquitur Augustinus 7. de Trinit. cap. 3. Si enim hoc Verbum, quod nos proferimus temporale et transitorium, et seipsum ostendit, et illud de quo loquimur, quanto magis Verbum Dei per quod facta sunt omnia, etc. et sic est essentiale et appropriatur uni personae; nam quaelibet persona declaratur sua intelligentia, quae in ipsa est ; appropriatur tamen Filio, ut patebit ex dubitatione sequente. Quarto, significare potest istam eamdem habitudinem declarantis, prout convenit alicui non formaliter, sed principiative ; et hoc modo dicitur de Patre, quod dicit Verbo, et isto modo loquitur Augustinus 7. de Trinit. cap. I . quod Pater dicit Verbo. Hoc etiam modo loquitur Augustinus 18. de Trinit. cap. 14. quod Pater seipsum dicens, genuit Filium sibi aequalem, per omnia. Ubi accipit dicere pro principiative declarare, licet non addat ibi illud principiativum, quo Pater dicit, et sic principale significatum ejus est essentiale, connotat tamen notionale, ut supra dictum est de dono.
In qua igitur habitudine construitur ? Dico, quod si dicere sic sumptum esset idem quod causare, denotaretur habere rationem principii activi subauctoritativi, sed quia non sunt idem, ideo dico quod denotatur habere rationem formalem principii subauctoritativi, et in habitudine talis principii construitur.
Sed tunc ibi est unum dubium : Utrum declarare formaliter omne declarabile sit proprium Verbi.
Dicunt aliqui quod sic, quia ex vi processionis suae hoc sibi competit, sed de hoc dictum est supra dist. 27. quaest. 3. Et generaliter cum istud Verbum declarare dicat relationem rationis, et nulla talis est propria alicui personae, nec includitur in proprio alicujus personae, sicut probatum est dist. 18. de dono, hoc manifestare non est proprium Verbo, nec includitur in ejus proprio, sed tantum est ei appropriatum pro eo quod Verbum ex vi productionis suae habet notitiam actualem sibi communicatam. Pater autem licet habeat eamdem notitiam, tamen ex ea vi qua producit, est memoria, et non producit inquantum actualis notitia. Notitiae enim actuali unde actualis, convenit declarare, et ideo declarare magis convenit cum proprio Filii quam cum proprio aliarum personarum, et ita magis sibi appropriatur. Vere tamen est in omni alia persona, quia quaelibet babet actualem declarationem, inquantum est actualis notitia et aeque declarativa realiter, sicut est illa notitia actualis, quae est Verbum. Declarat igitur formaliter Pater omnia seipso, sicut Filius formaliter declarat omnia seipso, et Spiritus sanctus formaliter omnia seipso declarat ; declarant etiam Pater et Filius Spiritu sancto principiative, licet isti modi accipiendi declarare formaliter et principiative, non sint ita usitati, sicut illi quibus Verbum dicitur declarare formaliter, et Pater principiative Verbo. Et ratio majoris usilationis istorum verborum est propter appropriationem notitiae actualis ad Verbum.
Ad secundam igitur (e) quaestionem, concedo negativam partem quaestionis propter rationem Augustini 7. de Trinit. cap. 4. cujus declaratio est ista : actus essentialis non potest esse alicujus suppositi mediante aliquo principio ut quo, nisi illud sit tali personae principium essendi formale, ut Pater sapit sapientia ingenita, vel sit principium sibi essendi principiativum, quomodo Magister concedit quod Filius sapit sapientia ingenita, a qua habet quod sapiat, vel sit principium subauctoritativum respectu talis actus, quomodo conceditur quod Pater creat Verbo. Sed Filius sive sapientia genita, non est Patri principium essendi formale nec principiativum, nec principium activum subauctoritativum respectu actus essentialis, quia Verbum non producit istum actum in se, sed communicatur sibi a Patre, et principium subauctoritativum habet rationem producentis actus, respectu cujus dicitur principium tale, quomodo conceditur, quod Pater creat Verbo ; sapere autem est actus essentialis ; ergo Pater non sapit sapientia genita. Concedit autem Magister et bene, quod Pater est 1 sapiens sapientia ingenita, sicut formali principio, Filius autem sapit sapientia ingenita, sicut principio principiativo.
Ad argumentum in oppositum, dico (f) quod Anselmus accipit ibi dicere mere essentialiter, scilicet pro actualiter intelligere, sicut expresse vult, cap. eodem, ubi vult quod sunt unus dicens, sicut sunt unus intelligens, et licet quilibet dicat etiam quemlibet, tamen sunt unus in ratione dicentis et dicti, sicut sunt unus intelligens et unum intellectum. Et iste modus est valde extensivus hujus nominis quod est dicere, quia nec significat illam relationem originis, nec connotat eam, sicut nec intelligere vel sapere, et hoc modo non dicit Augustinus quod Pater dicit Verbo.
Sed quomodo conceditur, quod Spiritus sanctus dicit Verbo ? Respondeo, sicut intelligit Verbo, sed non pro exprimere, nec pro declarare, nec accipiatur formaliter, quia Spiritus sanctus formaliter declarat omne declarabile ; non autem pro declarare principiative, nisi forte respectu creaturae, quia loquendo de manifestatione creaturae illam efficit tota Trinitas. Et quia absolute super manifestationem formalem Verbi non comparando ad creaturam, Spiritus sanctus non habet aliquam rationem principii, quia non dat Verbo illud, quo formaliter Verbum est manifestativum, ideo non videtur aliquo modo concedendum. Nec Anselmus dicit quod Spiritus sanctus dicit Verbo, licet videat omnia in Verbo, ita etiam quilibet beatus videt omnia in Verbo, et quaelibet persona videt in qualibet, secundum Augustinum 15. de Trinit. cap. 14. Sed dicere Verbo videtur importare aliquam auctoritatem dicentis Verbo respectu Verbi, inquantum est declarativum formaliter.