CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(c) Ad istam quaestionem solvendam, etc. Nota, cum dicit quod memoria gignit, non debet accipi simpliciter pro ipsamemoria,sed pro supposito habente memoriam, quia suppositum tali mediante memoria, ut principio formali gignendi, gignit. Et similiter, cum dicit quod notitia genita dicit relationem secundi modi ad memoriam, debet intelligi ad suppositum habens memoriam, aliter in divinis relatio realis notitiae genitae terminaretur ad memoriam, ut memoria est; et sic realiter distingueretur notitia genita a memoria, etiam in creaturis, quamvis notitia genita realiter distinguatur a memoria, non tamen relatio notitiae genitae terminatur ad memoriam, quia tunc de virtute sermonis ipsa memoria gigneret, sed tantum terminatur ad suppositum gignens. De relatione declarantis in divinis, talis potest terminari ad memoriam vel ad objectum relucens in memoria, id est, ut est praesens intellectui, quia ut sic, tunc est pars memoriae, quia talis declaratio (ut supra patuit dist. 27.) est tantum relatio rationis. Et quod dicit declarare formaliter et effective, patet in littera,. et per exemplum ibi positum.
(d) Ad propositum, Verbum divinum a Patre exprimitur sive producitur, et haec expressio est relatio originis, quia est idem quod originatio activa sive productio activa. Huic enim expresso, scilicet Verbo divino, communicatur ex vi productionis suae notitia infinita, quae ex hoc est declarativa omnis declarabitis, scilicet omnis objecti per ipsam intelligibilis. Intellectio enim semper est declarativa formaliter objecti ad quod terminatur. Sequitur: Habet igitur relationem realem (scilicet ipsum Verbum, sive notitia genita) ad exprimentem a quo gignitur, et accipitur hic notitia genita, quae in re est ipse Filius Dei, et non pro notitia essentiali formaliter infinita, quae Filio communicatur, quia illa est communis tribus, nec est genita, sed tantum communicata per generationem Filii, et ideo non dicit relationem aliquam realem. Sequitur: Sed aliam relationem, scilicet declarantis habet, scilicet notitia genita, non tantum ad ipsum, scilicet exprimentem, sed quia est infinitum, scilicet ipsum Verbum, habet respectum declarativi ad se et ad ipsum, et ad omnia alia, etc. Sequentia sunt clara usque ad secundam quaestionem.
(e) Ad secundam igitur quaestionem. , Doctor concedit partem negativam, scilicet quod Pater non est sapiens sapientia genita,cujus declaratio est ista: Actus essentialis non potest esse alicujus, etc. Actus essentialis non accipitur pro actu, qui sit de essentia alicujus, sed dicitur essentialis, quia communis tribus suppositis sicut sapere vel intelligere. Similiter quando dicit principium essendi formale, non semper accipitur pro principio dante esse essentiale, sed eo modo quo est principium alicui formaliter, eo modo dat esse illi. Dicit ergo Doctor quod hic actus essentialis, scilicet sapere, non potest inesse formaliter alicui supposito mediante aliquo principio ut quo, nisi tale principium sit formaliter in tali supposito, sicut dicimus, ignis calet formaliter calore ut quo, sibi formaliter inexistente. Et hoc modo non est sapiens sapientia genita, quia tunc sapientia genita esset formaliter in Patre ut principium quo, etc. Sequitur: Vel si principium sibi essendi principiatum, sicut dicimus quod Filius est sapiens sapientia ingenita a qua Filius habet quod sit sapiens, scilicet ab ipso Patre, qui est sapientia ingenita. Nec hoc modo Pater dicitur sapiens sapientia genita, quia tunc hoc haberet a Filio originative, etc. Sequitur : Vel sit principium subauctoritativum respectu talis actus, . quomodo conceditur, quod Pater creat Verbo, scilicet ut principio subauctoritativo, et hoc modo Pater non dicitur sapiens sapientia genita, quia Verbum non producit istum actum in se, sed communicatur sibi a Patre. Et sic patet ad secundam quaestionem.
(f) Ad argumentum in oppositum dico. Ad argumenta principalia hujus quaestionis, patent omnia illa cum suis responsionibus ex declaratis in littera.
Nota tamen quod quidam novus expositor S. Thomae imponit Doctori quod hic in praesenti dist, quaest. 1. tenet quod Verbum sic procedit de scientia solius essentiae, quod non procedit ut Verbum personae nisi concomitanter, ita quod imaginatur Patrem ex hoc, quod intelligit divinam essentiam, Verbum producere, quod quidem ex vi productionis suae exprimit essentiam ; personas autem divinas concomitanter tan--quam res necessario junctas essentiae creaturas vero habet, quod repraesentet completa jam productione ipsius Verbi. Est autem fundamentum positionis suae, quia ponit in 35. dist. primi, creaturas produci a Deo in esse cognito, et propterea imaginatur quod essentia divina primo quasi movet intellectum paternum ad productionem termini infiniti, id est, Verbi, et deinde ad terminum finitum, id est, creaturam in esse cognito ; et sic Verbum non potest produci de scientia creaturarum, quae est in secundo instanti naturae. Arguit quoque ad hoc in secundo dist. prima, quaest. 1.
Primo, si Verbum procederet ut Verbum divinae essentiae et omnis intelligibilis, pari ratione Spiritus sanctus spiraretur ut amor divinae essentiae et omnis amabilis intellecti, et tunc sequeretur quod vel necessario amaret creaturas, vel quod Spiritus sanctus non necessario produceretur, quae sunt impossibilia.
Secundo, si Verbum procederet ex omnibus, etc. ergo procederet ex seipso Verbo ut noto Patri, quod est inconveniens. Tertio, nulla relatio realis alicujus personae divinae est ad creaturas, sed geniti ad id de quo gignitur (si est distinctum realiter) est relatio realis ; ergo Verbum non est genitum de lapide, ut noto Patri. Si vero Thomas tenet, quod Verbum est genitum ex omnibus, quae sunt in scientia Patris, scilicet essentia, personis, et omni alio intelligibili simplici, quod dico propter scita a Deo scientia visionis.
Ad imaginationes autem Scoticas facile est respondere. Primarium enim fundamentum nihil valere, ex eo patet quod productio illa creaturarum ohimaerica est, et periculosam ingerens doctrinam. Sequitur enim Deum gloriosum non posse esse absque hoc quod sint creaturae in esse diminuto, quod in Philosophia ridiculum, in fide autem scandalum videtur. Nos enim essentiam divinam, et formaliter et objective omne intelligibile comprehendere tenemus, et sic Verbum procedit ex notitia omnium quae sciuntur.
Ad primam objectionem Scoti dicitur quod uniformiter loquendo, scilicet de creatura intellecta in Deo, et similiter amata in Deo, par ratio est de Verbo et Spiritu sancto, nec aliud sequitur inconveniens. Posset tamen simpliciter negari sequela et paritas rationis, quia amor respicit res amabiles in seipsis, Verbum autem in intellectu.
Ad secundam dicitur, quod nullum inconveniens est Verbum procedere ex seipso et Spiritu sancto ut notis Patri, id est, ex notitia quam habet Pater de eis. Imo hoc est necessarium propter illam rationem, quin potius et ipse Scotus in primo dist. 6. expresse teneat, quod Pater prius intelligit Filium, quam producat ipsum voluntarie, reputatur hoc inconveniens.
Tertia autem objectio responsione non est digna, quoniam Verbum non distinguitur realiter ab his a quibus procedit, ut cognitis, sed a quo procedit, ut dicente, ut de se patet. Haec ille.
Ad istum expositorem. Dico quod male intelligit Scotum, cum imponat sibi quod ideo Pater non producit Filium de creaturis cognitis, quia in secundo instanti, et post productionem Filii producit eas in esse cognito. Haec enim non est ratio fundamentalis Scoti, ut patet ab ipso in secundo dist. 1. q. 1. ubi sic ait: Non igitur Verbum prima productione producitur de lapide, ut est in memoria Patris, quia vel lapis non est in memoria Patris, ut memoria est principium productivum verbi ;vel si habet esse in memoria, non tamen prius naturaliter quam ipsa intelligatur in tribus. Haec ille. Et magis fundamentum Scoti est, quod lapis nullo modo est in memoria Patris, ut memoria est principium producendi, quia tunc oportet lapidem esse rationem formalem producendi Filium. Posito ergo quod ante productionem Filii, lapis esset vere intellectus a Patre, adhuc Pater non produceret Filium de lapide ut de memoria, vel parte memoriae ut proprie memoria est. Nam ideo ponitur, ut memoria inquantum est principium productivum, ut patet a Doctore in isto primo dist 2. parte 2. quaest. 3. dist. 5. quaest. dist. 6. quaest, unica dist. 7. quaest. 2. unica dist. 13. 27. et in secundo dist. 1. quaest. 1. in quodlib. Si enim lapis posset pertinere ad memoriam ex natura rei ut memoria est, ipse lapis posset movere intellectum divinum, quod est impossibile. Quod autem posset sic movere, patet ex multis dictis Scoti in primo dist. 2. dist. 3. quaest. 7. quaest 8. quaest 9. et alibi. Et ultra posset esse principium formale producendi Filium, et communicandi ei essentiam divinam, quae omnia sunt absurda. Et ideo patet quomodo Pater non produceret Filium de lapide, ut pertinente ad memoriam Patris ut memoria est. Et sic haec est principalis ratio fundamentalis, et non illa quam ponit ille expositor, non percipiens nec mentem nec verba Scoti.
Ad responsiones ipsius. Ad primam, cum primo dicit, quod par est ratio de Spiritu sancto et de Verbo, dicit verum, et ideo utrumque inconveniens est de Spiritu sancto, quia tunc certe Pater vellet necessario ipsa creaturas. Sicut enim sequitur, Pater producit Filium de essentia sua, ergo necessario intelligit illam, cum intellectio necessario praesupponatur generationi Filii, ut supra patuit dist. 2. parte 2. quaest. 3. et dist. 6. et 7. sic si produceret Spiritum sanctum de lapide cognito, ipse lapis necessario esset prius dilectus a Patre et Filio, cum talis dilectio necessario praesupponatur productioni Spiritus sancti, ut patet a Doctore dist. ubi supra.
Ad secundam ejus responsionem, patet quod non intelligit Scotum, loquitur enim (ut dixi) de productione Filii simpliciter. Si ergo posset ipsum producere de Filio et Spiritu sancto, ut pertinentibus ad memoriam Patris, ut memoria est principium producendi, sequeretur necessario alterum duorum, vel quod Filius et Spiritus sanctus intelligerentur prius habere esse in memoria Patris quam producerentur, et sic idem esset ratio producendi seipsum, vel saltem Filius bis produceretur, et similiter Spiritus sanctus, quae omnia sunt absurda. Et quod dicit iste, quod etiam Scotus concedit dist. 6. primi, quod Pater prius intelligit Filium quam producat eum, hoc concedo ; et similiter quod prius Pater et Filius intelligit Spiritum sanctum, ut patet a Scoto in primo dist. 10. non tamen ex hoc sequitur quod producat de ipso Filio ut pertinente ad memoriam, quia filiatio nullo modo pertinet ad memoriam, cum quidquid pertinet ad memoriam Patris ut memoria est, sit perfectio simpliciter, ut patet a Scoto ; filiatio enim nullam perfectionem dicit, ut supra patuit, ideo non ponitur pertinere ad memoriam Patris ut memoria est. Bene enim concedit Doctor in secundo dist. quaest. 1. quod Filius producit seipsum de seipso, loquendo tantum de productione secundum quid, vide ibi et expositionem quam feci sed quod possit producere de seipso secundum esse simpliciter, est omnino impossibile. Bene etiam Pater prius intelligit paternitatem quam producat Filium, et tamen non conceditur quod producat Filium in esse simpliciter, licet forte secundum quid, ut puta in esse cognito. Doleo tamen quod iste novus expositor tantum laboret in vacuum, et circa ea quae non percipit.
Ad tertiam cum dicit quod ratio Scoti non est digna responsione, verum dicit, quia non potest solvi ; tum etiam, quia non est digna responsione talis novi expositoris, et male interpretantis. Recurrere enim ad injurias est declinare argumenta et non solvere ea, quod proprium est pravorum, nec sane intelligentium; stat enim ratio Doctoris solida et firmata supra durissimam veritatis petram. Sicut enim in nobis dicimus quod verbum nostrum realiter distinguitur ab eo cujus est verbum, et per consequens habet relationem realem ad illud objectum (quis enim dubitat quod intellectio distincta lapidis et intuitiva, necessario includat relationem realem ad ipsum lapidem ut partem memoriae? et hoc ideo, quia talis intellectio distinguitur realiter a lapide.) Sic, si Filius realiter distingueretur ab essentia, haberet necessario relationem realem ad ipsam, cum ipsa essentia sit principium formale productivum. Cum ergo Verbum in divinis sit omnino aliud a creaturis, sequitur quod necessario diceret relationem realem ad ipsas, quod est impossibile, ut probatum est supra dist. 30. Et cum dicit, quod non distinguitur realiter, etc. posito quod non distinguatur realiter, quia res, ut ibi, non habent esse realis existentiae, si tamen haberent tale esse, sequeretur intentum. Et ultra certum est quod verbum est simpliciter aliud ab illis, cum in quocumque esse creaturarum sit semper aliud ab illis.
Et quando dicitde esse cognito creaturarum, quod si in tali esse essent productae ab intellectu divino, tunc Deus non esset gloriosus absque illis. O
mirabilis ratio! Nec etiam Pater est beatus in paternitate nec in filiatione, nec in aequalitate et hujusmodi, quae tamen necessario cognoscuntur. Est enim beatus in objecto fruibili sive in objecto vere beatificativo, quod est sola essentia divina, et perfectiones simpliciter ; principaliter tamen essentia divina est origo et fundamentum omnis perfectionis, ut patet a Scoto, in primo, dist. prima in quarto, dist. 49. oportet ergo invenire alias rationes meliores. Et cum dicit ponere hujusmodi in esse cognito ridiculum est Philosophis, verum est non intelligentibus Philosophum, ut supra patuit dist. secunda, quaest. prima, et dist. 36. et 35. Et quod est scandalum in fide, verum est deviantibus a vera fide Catholica, et parum intelligentibus ea, quae sunt fidei. Fides enim non docet sic calumniose loqui contra verum Doctorem ab omnibus sanae mentis commendatum, cujus nec minimum ejus dictum constat ab universali studio Parisiensi esse reprobatum. Nec mirum quod iste novus expositor talia dicat, quia in hoc ostendit se vere esse novum expositorem, quia recedit a vestigiis Patrum antiquorum. Ex his patet improbatio hujus expositoris.