In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(d) Teneo igitur primam conclusionem, etc. Hic probat optime primam conclusionem praemissam, probando hoc secretum esse juris naturalis quatuor rationibus, quas sequuntur communiter reliqui posteriores. Prima est ex lege charitatis, Matth. 7. Omnia quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, hoc facite illis, etc. quilibet autem rationabiliter vult famam, per quam habet vitam civilem, qua privatus redditur inhabilis ad vitam illam; ergo, etc. Secunda ratio est ex lege fidelitatis servanda proximo, Proverb. 11. Tertia ratio ex obligatione promissi, vel expliciti vel impliciti, Zachar. 8. quod intervenit in proposito. Quarta ratio est ex unitate corporis mystici ad Roman. 7. et 12. et 1. ad Corinth. 6. in quo debet esse recursus inferioris ad Superiorem, quem impedit revelatio secreti, et proinde tollit unitatem inter inferiorem et Superiorem in corpore mystico, ut bene probat in littera.