Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. Quaerunt itaque Deum et impii et iniqui, ut eo invento non sint impii, nec iniqui. Quomodo ergo jam beati, cum adhuc testimonia ejus scrutantur et 1504 exquirunt eum, cum hoc facere possint et impii, possint et iniqui? Beatos autem esse impios et iniquos, quis vel impius dixerit aut iniquus? Ergo spe beati, sicut beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: non propter quod adest, quamdiu mala patiuntur; sed propter quod aderit, quoniam ipsorum est regnum coelorum: et beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; non quia esuriunt et sitiunt, sed propter quod sequitur, quoniam ipsi saturabuntur: et beati qui plorant; non quia plorant, sed propter quod sequitur, quia ridebunt (Matth. V, 10, 6, 5) . Proinde, Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum; non quia scrutantur et exquirunt, sed quia inventuri sunt quod exquirunt: in toto enim corde, non negligenter exquirunt. Si ergo spe beati, fortassis etiam spe immaculati. Nam profecto in hac vita, licet in lege Domini ambulemus, licet scrutemur testimonia ejus, et in toto corde exquiramus eum, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) . Sed hoc diligentius inquirendum est. Sequitur quippe, Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Ex quo videri potest, qui ambulant in via Domini, id est in lege Domini, scrutando testimonia ejus, et in toto corde exquirendo eum, jam esse posse immaculatos, hoc est sine peccato, propter verba sequentia: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Qui autem peccatum facit, et iniquitatem facit, ait beatus Joannes; et addidit, Peccatum iniquitas est (Id. III, 4) . Sed jam sermo iste claudendus est, nec in angustum tanta quaestio coarctanda.