Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
1. (( vers. 3.)) Scriptum est, et legitur, et verum est, in hoc psalmo, Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Sed elaborandum est, opitulante Deo, in cujus manu sunt et nos et sermones nostri (Sap. VII, 16) , ne recte dictum, non recte intellectum, lectorem auditoremve perturbet . Cavendum est enim, ne omnes sancti, quorum illa vox est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est; aut non putentur ambulare in viis Domini, quoniam peccatum iniquitas est (I Joan. III, 4) , et qui operantur iniquitatem, non utique in viis ejus ambulaverunt; aut quia dubium non est eos ambulare in viis Domini, non credantur habere peccatum, quod procul dubio falsum est. Neque enim propter arrogantiam superbiamque vitandam scriptum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Alioquin non adderetur, Et veritas in nobis non est; sed diceretur, Humilitas in nobis non est: praesertim quia sequitur unde iste sensus clarius illustretur, omnesque auferat dubitatione ambages. Cum enim hoc beatus Joannes dixisset, ad junxit: «Si autem confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate» (Id. I, 8 et 9) . Quid 1505 hic dicit, quid contradicit damnabilis impietatis elatio? Si enim propter arrogantiam devitandam, non propter veritatem fatendam, non dicunt sancti se non habere peccatum; quid est quod confitentur, ut remissionem mundationemque mereantur? An et hoc fit, ut arrogantia devitetur? Quomodo ergo impetrabitur peccatorum vera mundatio, quorum est falsa confessio? Conticescat igitur et arescat elatio fenea superborum, se ipsa seducens, quae in auribus hominum simulata humilitate dicit se habere peccatum, in corde autem suo impia elatione dicit se non habere peccatum. Qui enim hoc dicunt, seipsos seducunt, et veritas in eis non est. Sed quando in auribus hominum hoc dicunt, non tantum seipsos, sed alios quoque doctrinae insanae perversitate seducunt: cum vero id in corde suo dicunt, illic seipsos seducunt, illic veritas in eis non est; ac per hoc seipsos in corde suo seducunt, et in suo corde veritatis lumen amittunt. Exclamet autem sancta familia Christi, fructificans et crescens in universo mundo, humiliter verax et veraciter humilis; exclamet, inquam: «Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus, ut dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate.» Haec ut dicuntur, ita sentiantur. Tunc enim erit humilitas vera, si non sola ostentetur in lingua; ut simus secundum Apostolum, non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16) : non ait, colloquentes, sed, consentientes; quod non fit ore, sed corde. Hypocrita, si dicis te habere, cum credas te non habere peccatum; foris fingis humilitatem, intus amplecteris vanitatem. Ergo et in ore et in corde non habes veritatem. Quid tibi prodest videri hominibus humile esse quod dicis, si Deus videt altum esse quod sapis? Certe, si auribus divinum insonaret oraculum, Noli altum dicere; nec sic immerito damnareris, si humile in ore coram hominibus, et altum in corde coram Domino loquereris. Cum vero audias, Noli altum sapere, sed time (Id. XI, 20) (non enim ait, dicere, sed, sapere); cur non etiam intus es humilis ubi sapis? An ideo mens altitudine inflatur, ut humilitatem lingua mentiatur? Legis, vel audis, Noli altum sapere, sed time: et tu in tantum sapis altum, ut te peccatum existimes non habere; ac per hoc, quia non vis timere, nihil tibi aliud remanet quam tumere .