Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. Et unde, inquis, scriptum est, Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt? An vero sancti Domini non ambulant in viis Domini? Quod si ambulant, inquit, non operantur iniquitatem: si non operantur iniquitatem, non habent peccatum; quoniam peccatum iniquitas est. Exsurge in adjutorium mihi, Domine Jesu, et contra haereticum superbientem opitulare mihi per Apostolum confitentem. Ecce, ubi est homo tuus exinaniens se, ut impleatur te? Ipsum audiamus, fratres mei; ipsum de hac quaestione, si placet, imo quia placet, interrogemus. Dic nobis, Paule beatissime, utrum ambulaveris in viis 1506 Domini, cum in carne adhuc viveres? Respondet: Et unde dicebam, Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 16) ? Unde dicebam, Numquid circumvenit vos Titus? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis (II Cor. XII, 18) ? Unde dicebam, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem (Id. V, 6, 7) ? Quae certior via Domini, quam fides ex qua justus vivit (Rom. I, 17) ? In cujus alterius viae itinere ad superna tendebam, quando dicebam, «Unum autem quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu» (Philipp. III, 13, 14) ? Postremo in qua alia via cucurreram, quando dicebam, Bonum certamen certavi, cursum consummavi (II Tim. IV, 7) ? Satis sint ista responsa, quibus apostolum Paulum in viis Domini ambulasse didicimus: sed ab illo et aliud inquiramus. Dic obsecro, o Apostole, quando adhuc in carne vivens in viis Domini ambulabas; habebas peccatum, an sine peccato eras? Audiamus utrum se ipse seducat, an vero quod beatus Joannes ejus coapostolus sapiat: quoniam veritas erat in eis. Et hic ergo respondet: Nonne legistis ubi confiteor, dicens, Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago? Et hoc audivimus: jam itaque illud interrogamus, Quomodo in viis Domini ambulabas, si malum quod nolebas hoc agebas; cum Psalmus sanctus insonet dicens, Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt? Audi continuo respondentem per sententiam consequentem: Si quod nolo, inquit, ego hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 15-17) . Ecce quemadmodum qui ambulant in viis Domini, non operantur peccatum, et tamen non sunt sine peccato; quia jam non ipsi operantur illud, sed quod habitat in eis peccatum.