Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 3.)) Propter id quod in psalmo isto scriptum est, Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt, quoniam peccatum iniquitas est (I Joan. III, 4) , sicut Joannes apostolus dicit, exorta difficilis quaestio, Quomodo possint sancti in hac vita et non esse sine peccato, quia et illud verum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (Id. I, 8) ; et tamen ambulare 1507 vias Domini, quas non ambulant qui operantur iniquitatem: soluta est, dicente apostolo Paulo, Jam non ergo operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Quomodo enim est sine peccato, in quo habitat peccatum? Ambulat tamen vias Domini, quas non ambulant qui operantur; quia jam non ipse operatur illud, sed quod in eo habitat peccatum. Verumtamen ita soluta est quaestio ista, ut difficilior altera nasceretur, Quomodo agat homo quod ipse non agit. Utrumque enim dixit; et, Non quod volo, ago; et, Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 17 et 20, 16) . Unde intelligere debemus, quando peccatum quod habitat in nobis, operatur in nobis, tunc nos id non operari; quando nequaquam ei voluntas nostra consentit, et tenet etiam corporis membra, ne obediant desideriis ejus. Quid enim operatur peccatum nolentibus nobis, nisi sola illicita desideria? Quibus si voluntatis non adhibeatur assensus; movetur quidem nonnullus affectus, sed nullus ei relaxatur effectus. Hoc praecepit idem apostolus, ubi dicit: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Id. VI, 12, 13) . Sunt itaque desideria peccati, quibus nos prohibuit obedire. Operantur ergo peccatum haec desideria; quibus si obedimus, et nos operamur: si autem obtemperantes Apostolo non obedimus eis, non illud nos operamur, sed quod in nobis habitat peccatum. Si autem desideria nulla haberemus illicita, nec nos, nec peccatum mali aliquid operaretur in nobis. Motum porro illiciti desiderii, cui non obediendo non eum nos operamur, ideo et nos agere dicimur, quoniam non est naturae vigor alienae, sed languor est nostrae: a quo languore omnimodo salvi erimus, cum et animo et corpore immortales facti fuerimus. Quapropter et quia in viis Domini ambulamus, non obedimus desideriis peccati; et quia non sumus sine peccato, habemus desideria peccati. Ac per hoc jam nos ea non operamur, non eis obediendo; sed quod in nobis habitat peccatum, eadem commovendo. Non enim qui operantur iniquitatem, id est, obediunt desideriis peccati, in viis Domini ambulaverunt.