Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. Itaque in viis Domini, quas omnes fides una complectitur, qua in eum creditur qui justificat impium (Rom. IV, 5) , qui etiam dixit, Ego sum via (Joan. XIV, 6) ; nemo peccatum operatur, sed confitetur. Deviat ergo, cum peccat; et ideo peccatum viae non tribuitur, quod a deviante committitur: sed in via fidei pro non peccantibus habentur, quibus peccata non imputantur. De quibus apostolus Paulus justitiam fidei commendans, in psalmo scriptum esse monstravit, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Rom. IV, 7; et Psal. XXXI, 1 et 2) . Hoc praestant viae Domini; ac per hoc, quoniam justus ex fide vivit (Rom. I, 17) , ab ista via Domini illa alienat iniquitas, quae est infidelitas. In hac autem via, id est, in fide pia, quisquis ambulat, aut peccatum non operatur, aut si quid a deviante committitur, propter viam non imputatur, et tanquam non fuerit operatus accipitur. Et ideo bene etiam sic intelligitur, Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt; ut hanc iniquitatem significaverit, quae recedit a fide, aut non accedit ad fidem. Quemadmodum enim ait Dominus de Judaeis, Si non venissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22) ; nec utique sine ullo peccato erant, antequam Christus veniret in carne, et ex quo venit, coeperunt habere peccatum; sed peccatum quoddam certum, id est, infidelitatis, intelligi voluit, quoniam non crediderunt in eum: ita qui operantur iniquitatem, non quamlibet, sed hanc ipsam infidelitatis, non in viis ejus ambulaverunt, quia universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10) ; utrumque autem in Christo est, et praeter Christum nusquam est. Dico enim Christum, ait Apostolus, ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum; Gentes autem super misericordiam glorificare Deum (Rom. XV, 8 et 9) . In hoc igitur misericordia, quia nos redemit; in hoc veritas, quia id quod promisit implevit, et impleturus est quod promittit. Qui ergo operantur iniquitatem, id est infidelitatem, non in viis ejus ambulaverunt; quia in Christum non crediderunt. Ergo convertantur, et in eum qui justificat impium, pie credant, atque in illo misericordiam peccatis dimissis, et veritatem completis promissis, hoc est, universas vias Domini 1509 inveniant: in quibus ambulantes non operabuntur iniquitatem; quia non tenebunt infidelitatem, sed fidem, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6) , et cui peccatum non imputatur.