CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(h) Contra opinionem primam. Hic Doctor reducit Thomam ad hocincon-: veniens, quod si in essentia divina requiritur relatio rationis respectu lapidis et alia respectu hominis, erunt ibi reales, quod probat, quia relatio rationis est fabricata per intellectionem negotintivam ; ista relatio rationis non erit causata per intellectionem lapidis, ut lapidis. Patet, quia ratio cognoscendi lapidem praecedit cognitionem lapidis ut lapis est, nec erit causata per intellectionem terminatam ad Deum. Et hoc ipsi concedunt ; ergo si ponuntur hujusmodi relationes, erunt ibi reales, quod falsum est. Et quod dicit ibi,quod conceditur ab eis ubi minus videtur. Nam ipsi concedunt quod personae divinae, sive proprietates relativae, non sunt ibi causatae per intellectionem Dei, nec principia producendi illas proprietates sunt ibi per hujusmodi cognitionem. Si illae non sunt ibi per cognitionem Dei, multo minus, nec istae relationes rationis.
(i) Praeterea, secundum aliquos istorum. Haec est opinio Henrici, quae patet. Si ergo relatio rationis lapidis et relatio rationis albedinis inquiruntur de necessitate, cum sint illae tantum distinctae ratione et dicuntur, ideo erunt sufficientes ad distinctionem realem ipsius, puta A et B, nam ideata producuntur ad extra secundum rationes ideales, et hoc videtur inconveniens.
(k) Praeterea res extra. Hic supponitur unum, quod quidquid Deus intelligit est intra se, id est quod talis intellectio terminatur ad objectum, ut relucet in Deo et non in se. Cum ergo isti, maxime Henricus velit, quod omnis distinctio, quae ponitur infra, praecedat intellectionem ; ergo nihil intra terminat intellectionem quam objectum secundarium.
(1) Contra secundam positionem. Hic Doctor reducit Henricum ad hoc inconveniens, quod essentia divina sub tali relatione si necessario requiritur, ita esset ratio cognoscendi lapidem, si in se non existeret, supple essentia, sicut si in se existeret, quod est valde inconveniens. Et haec ratio est satis clara, hic et supra d. 8. quaest, penulam.
(m) Praeterea, Deus prius naturaliter. Aliae duae rationes sequentes sunt clarae. Quarum prima stat in hoc, quia essentia est prius imitabilis a creatura quam comparetur ad creaturam ut imitabilis, aliter non posset vere comparari sub tali ratione; ergo ante istam comparationem est in essentia imitabilitas. Sed secundum aliquos istius viae, relatio aptitudinalis est eadem cum actuali, propter quam identitatem in Deo dicunt non esse aliam relationem novam et antiquam, nec etiam aliam creati vi et creantis ; ergo istae relationes in essentia, ut in objecto comparato non erunt primae ad extra, sed erunt aliae priores et reales, ut videtur. Secunda stat in hoc: Posito quod essentia ut cognita sit ratio deveniendi in notitiam lapidis, tamen videtur postea, quod intellectus divinus possit cognoscere lapidem in se, et non praecise per hoc quod comparat essentiam suam ad lapidem, quia sic sine tali comparatione alterius ad ipsum possumus nos intelligere lapidem. In ista intellectione lapidis, quaero in quo est relatio ad lapidem? non in essentia ut in objecto comparato, quia in isto objecto ut sic, non est intelligere ut objectum comparatum ; ergo oportet quaerere eam in intellectione vel in ratione intelligendi, et redibit ad aliquam illarum opinionum.
Sed in hoc, quod dicit Doctor quod intellectus divinus poterit postea cognoscere lapidem in se, videtur sibi contradicere, quia in quadi. q. 15. a. ult. sicut ad litteram: Illud quod cognoscitur per aliud, bene potest immediate cognosci, sed non sic illud quod praecise cognoscitur in illo, sicut intellectus divinus praecise cognoscit creaturam in essentia divina, et non per illam creaturam ut objectum immediatum, quia tunc intellectio ejus vilesceret. Haec ibi.
Respondeo. Primo, posito quod intellectus divinus non cognoscat lapidem, nisi praecise in essentiasua,adhuc non contradicit sibi, quia hic accipit lapidem posse in se cognosci, ut praecise distinguitur contra hoc quod est cognosci praecise per essentiam, ut actu comparatam ad ipsum lapidem, quasi talis comparatio sit ratio cognoscendi ipsum lapidem. In Quolibetis vero accipit prout ipse lapis cognoscitur absolute in essentia cognita, et non praecise in essentia, inquantum comparatur ad ipsum lapidem.
Dico secundo, quod lapidem cognosci in se potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut in se praesens intellectui divino. Alio modo, ut tantum praesens in essentia divina. Primo modo, non potest in se cognosci, quia tunc intellectus divinus vilesceret, quia tunc ex natura sua non haberet unde posset habere praesentiam cujuscumque objecti, et per consequens non haberet a se unde posset quodcumque intelligibile intelligere. Secundo modo potest intelligere lapidem in se, ut supra patuit dist. 2. quaest. 1. modo in Quodlibetis, vult quod creatura non cognoscatur in se primo modo, licet bene secundo modo. Forte etiam potest intelligi, quod non cognoscit lapidem in se, id est, per motionem ipsius lapidis, etc.