Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
4. (( vers. 7.)) Confitebor, inquit, tibi, Domine, in directione cordis, in eo quod didicerim judicia justitiae tuae. Non est peccatorum confessio ista, sed laudis: sicut ait etiam ipse in quo peccatum nullum erat, Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25) ; et sicut scriptum est in libro Ecclesiastico, Haec dicetis in confessione, Opera Domini universa quoniam bona valde (Eccli XXXIX, 20 et 21) . Confitebor, inquit, tibi in directione cordis. Utique si dirigantur viae meae, confitebor tibi, quoniam tu fecisti, et tua laus est ista, non mea. Tunc enim confitebor in eo quod didicerim judicia justitiae tuae, si directum cor habebo, directis videlicet viis meis ad custodiendas justificationes tuas. Nam quid mihi proderit quod ea didicerim, si corde perverso vias abibo pravas? non enim laetabor in eis, sed accusabor ab eis.
1511 5. (( vers. 8.)) Deinde adjungit: Justificationes tuas custodiam. Quae omnia ex illo utique connectuntur, quod ait: «Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas: tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua;» et «confitebor tibi in directione cordis,» et «justificationes tuas custodiam.» Sed quid est quod sequitur? Ne derelinquas me usque valde; vel, sicut nonnulli codices habent, usque nimis, pro eo quod est valde: nam hoc verbum graecum est et hic id est, σφόδρα: quasi relinqui se a Domino velit, sed non usque valde. Absit. Sed quia reliquerat Deus mundum merito peccatorum; usque valde illum reliquisset, si ei nec tanta medicina profuisset, hoc est gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: nunc vero secundum istam orationem corporis Christi, non eum reliquit usque valde; quia Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) . Potest hoc etiam sic intelligi, ut ejus ista sit vox, qui cum dixisset in abundantia sua, Non movebor in aeternum, velut sua virtute confidens; ut ostenderet ei Deus quod non merito ejus, sed in voluntate sua praestiterat decori ejus virtutem, avertit ab eo faciem suam, et factus est conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8) . Inveniens ergo se, nec jam praesumens de se, clamat, Ne derelinquas me usque valde. Si enim dereliquisti, ut sine adjutorio tuo infirmus appaream, noli usque valde, ne peream. Tu ergo praecepisti mandata tua custodiri nimis: jam de ignorantia me excusare non possum; sed quoniam infirmus sum, «utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua;» tunc «confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didicerim judicia justitiae tuae;» tunc «justificationes tuas custodiam:» et si dereliquisti me, ne gloriarer in me, noli usque valde, et justificatus abs te gloriabor in te.