CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum creatura (a) inquantum est fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem, habeat vere esse essentiae, ex hoc quod est sub tali respectu ?
Alensis 1. part1. quaest. 23. tnembr. 4. art. 1. 8 6. D. Bonavent. A te art. 1. quaest. 1. Richard. quaest. 4. Henric. sum. art. 2. quaest. 23. et 25. etquodlib. 8. quaest. 9. et quodlib. 9. quaest. 1. et 2. Waldens. 1. tom. lib. 1. art. 1. cap. 1. et 2. Gabr. 1. dist. 55. quaest. 1. maxime art. 3. Vasq. 1. part. dist. 7(5. et 71. Cajet. et Thomislae 1. part. quaest. 15. art. 1. 2. Suar. 1. part. tract. 1. lib. 3. cap. 5.
Circa distinctionem trigesimam sextam quaero unum : Utrum creatura, etc. Quod sic. Homo non est ex se ens ratum, quia tunc esset Deus ; ergo per aliquid aliud est ratum formaliter, non nisi per respectum ad ipsum primum ratum ex se, non autem per respectum ad aliud, ut ad efficiens, quia cum. definitio sit entis rati, et efficiens in, quantum efficiens producat existens in actu, si homo haberet esse ratum ab efficiente inquantum efficiens, definitio non esset ejus nisi ut exisitens, et ita definitio terminaret quaestionem an est, quod est inconveniens ; ergo est ens ratum inquantum participat primum, ut exemplar, hoc est inquantum habet relationem aeternam ad Deum ut scientem et exemplantem ; ergo, etc.
Praeterea, correlativa sunt simul natura ; ergo simul natura Deus est intelligens lapidem, et lapis intellectus ab eo ; ergo cum ab aeterno est lapis intellectus ab intellectu divino, et hoc inquantum fuit aliud ab essentia divina, et ista intellectio erit realis et Metaphysica, non Logica ; ergo illud, quod terminavit istam intellectionem, erat vera res.
Oppositum, Magister in littera, c. I. hujus dist, exponens auctoritatem. Augustini 3. super Gen. ad litteram, istam scilicet: Erant in Dei scientiae non existentia in sui natura, dicitl sic: illos, (scilicet electos) habuit ab. aeterno Deus apud se, non in natural sui, id est, ipsorum, qui nondum erant, sed in sua praesentia, quia illos ita novit ac si essent.
Hic quidam dicunt (b) quod sic, quia ens communissime acceptum, vel res potest dici a reor, reris, et sic est communis figmentis et aliis multis. Alio modo procedendo ultra, res dicitur a ralijicaiione, ut est res rata et distincta a re ficta ; et ista est duplex, vel tanquam res cui potest competere esse vel cui competit esse ; prius tamen est res cui potest competere esse.
Pro hac opinione arguitur potissime per illud, quod dictum est in secundo argumento principali de scientia Dei aeterna, et objecto reali aeterno.
Additur ad hoc quod proportio est passio entis, objecti autem cogniti in aeternitate proportio est aliqua ad cognoscentem, et haec talis est, quod impossibile est non esse sic proportionatum.
Praeterea, sicut ens ad non ens, ita possibile ad impossibile ; ergo permutatim, sicut ens ad possibile, ita non ens ad impossibile ; sed omne ens est possibile, ergo omne quod est purum non ens, est impossibile.
Confirmatur ratio, quia si aliquod purum non ens, sive nihil esset possibile, et aliquod purum non ens esset purum impossibile, unum nihil esset magis nihil alio, quod videtur absurdum ; ergo possibile non est omnino nihil, sed aliquod ens.
Praeterea, Augustinus de natura boni cap. 8. Si bonitas est forma aliqua, nonnullum bonum est capacitas formae ; ergo nonnullum bonum est possibilitas ad bonitatem actualem.
Item super Joannem homil. 18. Easdem litteras format cor et manus, sed aliter et aliter ;ergo prius factae sunt a corde quam a manu. Et Avicenna 8. Metaph. cap. ultimo, vult idem de duplici fluxu rerum a Deo.
Additur autem ab istis, quod distinctio ista essentiae ab esse existentiae sufficit ad compositionem, pro eo quod ipsa essentia intellecta ut habens esse essentiae, adhuc est in potentia ad esse existentiae, quod recipit ab efficiente inquantum efficiens est, et tunc est compositio ex potentia et actu.