CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quidam titulum quaestionis sic exponunt, quia creatura ut cognita, habet relationem ad Deum ut cognoscentem ; illa relatio dicitur cognosci, et illa similitudo creaturae cognitae dicitur fundamentum illius relationis, et non ipsa creatura, quia nulla creatura fuit ab aeterno. Mens ergo quaestionis est, utrum illa similitudo cujuslibet rei, quam Deus apud se habet, sit vera essentia illius cujus est similitudo?
Sed, judicio meo, titulus hujus quaestionis non debet sic intelligi, ut patet ex dictis, infra a Doctore. Unde praemitto aliqua pro notitia hujus tituli. Primo praemitto, quod dicit Doctor supra dist. 35. quod in primo instanti intellectus est in actu per essentiam sub ratione mere absoluta, et hoc in actu primo sufficienti ad producendum quodlibet in actu intelligibili. In secundo instanti producit lapidem in esse intellecto, ita quod terminus iste habet respectum ad divinam intellectionem, nullus autem est respectus e converso in intellectu divino. Ex hoc apparet, quod lapis habeat prius esse cognitum, quam fundet relationem ad Deum ut cognoscentem, ut etiam patet ex littera superiore dist. 35. Secundo praemitto, quod dicit Doctor in praesenti dist. de Caesare si esset annihilatus, etc. vide exemplum. Titulus ergo quaestionis potest intelligi, quod fundamentum talis relationis est tantum me, vel cognitum vel possibile, sic intelligendo, quod lapis habet prius esse cognitum quam fundet relationem ad Deum ut cognoscentem, et tale esse cognitum non dicitur proprie similitudo creaturae, puta lapis, ut habens esse cognitum ab intellectu divino, non dicitur similitudo lapidis ut existentis. Et tunc quaeritur an tale esse cognitum, quod lapis habuit ab aeterno, fuerit verum esse essentiae reale ipsius lapidis? Vel si exponatur de fundamento talis relationis, quod esse possibile ipsius lapidis, quod esse possibile fundatur in esse cognito, an tale esse possibile fuerit verum esse essentiae? Et sic (ut credo) debet, sive potest intelligi titulus quaestionis, licet Scotus magis videatur declinare ad primum modum, scilicet quod fundamentum talis relationis, ut ad Deum cognoscentem,sit ipsumesse cognitum, ut satis patet in littera ejus.
(b) Hic quidam dicunt, quod sic. Hic Doctor recitat opinionem Henrici, qui vult quod creatura fuerit ab aeterno secundum esse essentiae, ita quod fundamentum ipsius relationis ut ad Deum cognoscentem, fuit verum esse essentiae. Et hanc opinionem probat multis mediis, quae post adducentur solvendo illa media. Prius ergo Doctor improbat subtiliter hanc opinionem, deinde solvet.