CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententiam Henrici, scilicet creaturam fuisse ab aeterno secundum esse essentiae, refutat. Primo, quia juxta hoc creatio non esset de nihilo, et haue viam de creatione urget sex rationibus. Secundo, quae sequerentur absurda, si daretur aliquid praeter Deum necessarium in esse existentiae, sequerentur ex hoc, de quo supra dist. 8. quaest. 5. num. 18. Tertio, Deus esset mutabilis secundum aliquid in ipso existens, per actum intellectus sui. Quarto, cum intellectus Dei sit causa naturalis, sequitur quod ideae, quas prius causat, sint perfectiores ideatis, et sic ista non erunt realia, et impugnat alia dicta Henrici duobus ultimis argumentis.
Contra ista (c) arguitur primo, quia creatio est productio de nihilo. Sed si lapis praehabuit esse verum reale ; igitur quando producitur ab efficiente non producitur de nihilo.
Similiter secundo (d), si non producitur nisi secundum respectum tantum novum ad efficiens, non videtur esse productio ad esse simpliciter, sed tantum ad esse secundum quid; et minus erit creatio, productio simpliciter, quam sit alteratio, ubi est productio saltem alicujus, quantum ad esse absolutum.
Tertio (e) secundum eamdem viam arguitur, quia eamdem relationem ponit actualem et aptitudina lem ex parte Dei, et propter hoc non posse esse aliquam novam actualem in Deo praeter aptiludinalem antiquam ; ergo similiter ex parte ejus quod refertur ad Deum, eadem est relatio actualis et aptitudinalis, et non erit actualis nova praeter aptitudinalem relationem antiquam ; ergo cum relatio aptitudinalis ad esse existentiae, fuerit semper in ente habente esse essentiae, nulla est in ea relatio actualis nova inquantum existens est.
Et quarto (f), secundum eamdem viam, quia in fundamento eodem et termino immutabili, non potest esse respectus novus. Sed hoc fundamentum idem est, scilicet esse essentiae, et terminus est immutabilis, scilicet Deus ; ergo nullus respectus novus potest esse ad talem terminum, qualis respectus ponitur esse ad esse existentiae.
Et quinto (g) secundum idem medium de creatione, quia productio rei secundum illud esse essentiae, verissime est creatio. Ipsa enim est mere de nihilo ut de termino a quo, et ad verum ens et ad terminum ad quem ; et productio ista secundum eos est aeterna, ergo et creatio est aeterna, cujus oppositum nititur ostendere, et dicit se habere demonstrationes.
Sexto, secundum eamdem viam (h) per oppositum de annihilatione, sequitur quod non possit aliquid annihilari ; sicut enim producitur de ente secundum essentiam, ita videtur redire in ens secundum essentiam, et non in nihil.
Praeterea secundo principaliter (i) illae rationes, quae tactae sunt dist. 8. contra Avicennam, quod nihil aliud a Deo sit formaliter necessarium, possunt fieri contra istam opinionem, quia ita concludunt de esse quidditativo, si sit verum esse, sicut de esse existentiae. Non enim voluntas magis necessario vult aliud a se esse in esse quidditativo, quam velit aliud a se esse in esse existentiae, quia eadem est ratio utrobique, et ita de aliis mediis.
(j) Praeterea tertio, res secundum esse essentiae, aut est terminus relationis ideae quam ipsi ponunt in Deo, aut non, sed tantum aliud esse cognitum. Si secundo modo, ergo frustra ponuntur res in isto esse essentiae ; non enim videntur propter aliud poni, nisi ut sint termini relationum idealium, quae aeternaliter sunt in Deo. Si primo modo, ergo aliquid est in Deo per actum intellectus divini, secundum quod Deus potest aliter se habere sive mutari, cujus oppositum probatum est dist. 30. Probatio ultimae consequentiae, quia, per te, omne aliud esse a Deo non est formaliter necessarium ex se. Ponatur igitur, licet, per impossibile, istud ens quidditative aliter se habere, sequitur quod illa entitas in Deo sive rei sive rationis, quae habet istud esse pro termino, aliter se habebit, et sic ex positione alicujus circa aliud a Deo mutari poterit aliquid, quod est in Deo per actum intellectus sui, quod est impossibile.
Praeterea (k) quarto, quando causa est perfecta et independens naturaliter in causando, et agit naturaliter, videtur posse producere immedialiora sibi perfectiora, quia producit secundum ultimum potentiae suae. Intellectus divinus, ut intellectus praecise secundum istam viam, producit in Deo rationes ideales et ipsas essentias in ratione essentiae, et quasi per prius in se rationes ideales, quam rationes illas in isto esse ; (sunt enim per hoc, quod exemplatae sunt) ergo illae ideae habent verius esse, cum sit naturaliter agens quam ipsa ideata. Non causat autem ideas nisi in esse rationis, et non in aliquo esse reali ; ergo nec dat aliquod esse reale ipsis ideatis, quae sunt causata quasi remotiora.
Praeterea quinto, istas essentias producit in esse, aut ut cognoscens, aut non. Si sic, ergo sunt cognita antequam sint in isto esse, et ita frustra ponuntur istae entitates propter cognitionem Dei aeternam. Si non, igitur producit eas mere naturaliter, sicut ignis calefacit. Quod videtur valde absurdum de quocumque producto alio a se in natura, imo etiam Filium producit, ut intellectus, licet non ut intelligens formaliter, sicut alias expositum est.
(m) Praeterea, sexto quod attribuat alium effectum causae exemplari, et alium causae efficienti, non videtur probabile, quia causa exemplaris non est, nisi quoddam efficiens ; efficiens enim dividitur in efficiens per intellectum sive propositum, et efficiens per naturam, seeundum Philosophum 5. Physic. 5 Sicut igitur naturaliter producens non est alia causa ab efficiente, ita nec exemplaris nec exemplariter 4, producens, et ita idem est effectum, et exemplariter productum alicujus intelligentis inquantum est intelligens, et inquantum exemplans.
Quod etiam addit (n) compositionem esse in creaturis per istam potentialitatem ad actum, non videtur rationabile, quia nihil videtur esse ibi, quod cum alio componatur. Si enim tota albedo praeexistat in potentia ut terminus potentiae, et postea ipsamet sit in actu, non est propter hoc aliqua compositio rei et rei ; igitur si praeexistat res secundum esse essentiae, et ipsa producatur secundum esse existentiae, quod non est aliud secundum istos ab esse essentiae, sicut nec generaliter relatio est aliud a fundamento (propter quod non ponunt relationem, et fundamentum facere compositionem)
non erit res composita propter ista duo.
Et istud posset esse septimum secundum primam viam, ad improbandum creationem propter identitatem relationis cum fundamento, et essentiae cum esse, quia eadem res non potest esse realiter nova et non nova ; ergo si esse dicat relationem, quae est eadem cum essentia, nulla creatura erit simpliciter nova.