CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(c) Contra ista arguit Doctor. Primo sic : Si lapis habuit verum esse reale ; ergo non creatur. Hic Doctor supponit, quod illud dicitur vere creari, cujus nihil reale pertinens ad esse praecessit, quia creari est de nihilo sui aliquid fieri, ita quod non esse aliquod ipsius praecedat. Licet enim praecedat esse cognitum ipsius, illud tamen non dicitur ens reale, et realiter dans esse; ergo si lapis fuit ab aeterno secundum aliquod esse reale, lapis non dicitur creari de uovo, quia ejus esse vere praecessit.
(d) Similiter secundo arguit ex dictis Henrici, qui dicit quod aliquid ex hoc videtur vere de novo creari, non quod accipiat esse post non esse, quia suum esse reale praecessit, sed quia accipit novum respectum ad efficiens, ita quod creatio lapidis non dicitur terminari ad esse absolutum in lapide, sed tantum ad ipsum lapidem, ut sub novo respectu ad primum efficiens terminato. Ex hoc arguit Doctor, creatio est productio ad esse simpliciter, praesertim quando est creatio substantiae ; sed lapis ut sub tali respectu, non habet esse simpliciter, sicut nec homo ut sub albedine dicitur habere esse
simpliciter secundum quod consideratur sub illa ; albedo enim, et si sit esse simpliciter in se, non tamen erit esse simpliciter hominis.
(e) Tertio arguit ex dictis Henrici, probando quod si lapis diceretur creari secundum respectum actualem ad Deum, tunc lapis diceretur creari, et tamen nihil de novo acciperet, quod est impossibile, quia omnis productio est de non esse ad esse. Quod autem in lapide secundum talem respectum de novo nihil acquireretur, patet secundum ipsum Henricum, qui vult quod relatio aptitudinalis in Deo, qua est aptus creare, vel qua dicitur creativus, nullo modo differat a relatione actuali, qua dicitur actu creans ; ergo simpliciter hoc erit increabile, quia relatio qua lapis dicitur creabilis, et relatio qua dicitur actu creari, nullo modo differunt ; ergo si lapis dicitur creari secundum hanc relationem actualem, tunc lapis nihil accipit de novo, quod non habuerit ab aeterno, et sic nullo modo creatur.
(f) Et quarto, ex eodem fundamento arguit et probat quod est impossibile ipsum lapidem creari secundum novum respectum, ita quod talis respectus est impossibile quod sit novus.
Hoc patet, quia non potest esse relatio nova, nisipropler novitatem, vel fundamenti vel termini, quia aliter in Adaliquid posset esse motus et mutatio, quod est contra Aristotelem 5. Physic. t. c. 10. et patet ibi per Commentatorem, et subtiliter est expositum in tertio d. 1 . q. 1. Et sic sequitur quod nulla facta mutatione, nec intermino nec in fundamento, nulla relatio poterit esse de novo. Cum ergo esse essentiae per Henricum sit fundamentum talis relationis, et illud fuit ab aeterno, et nullo modo mutatur nec variatur, et talis relatio terminetur ad Deum, ut ad primum efficiens, qui omnino est immutabilis ; ergo talis respectus non poterit esse novus, et sic lapis non poterit esse novus, et sic lapis non poteterit creari.
(g) Et quinto, ex eodem fundamento arguitur. Hic Doctor intendit deducere ad hoc inconveniens, scilicet quod lapis dicatur creari ab aeterno, et per consequens non erit creatus, quia in creatione nonesse semper praecedit duratione ipsum esse, ut supra patuit d.2. q.1. et d. 8. q. ult. et in 2. d. 1. q. 2. Tunc arguit sic : Productio de nonesse absolute ad esse dicitur creatio, ut patet, sed per te esse lapidis fuit productum ab aeterno ; ergo lapis fuit creatus ab aeterno, quod est implicatio contradictionis, scilicet quod sit creatus ab aeterno, cum creatio necessario importet novitatem, et tamen ipse Henricus nititur ostendere, quod creatio fuerit ab aeterno.
Nec valet haec responsio Francisci de Mayronis in suo Conftatu, ubi nititur sustentare quod esse essentiae fuit ab aeterno, sed tale esse non fuit productum, nec non productum, sed abstrahit. Nec enim est manifesta implicatio contradictionis, scilicet quod tale esse sit verum esse reale, etiam distinctum ab existentia. Quamvis hoc sit impossibile, ultra est impossibile quod non sit productum,cum omne aliud a Deo, eo modo quod est aliud, est etiam productum, ita quod si habet esse secundum quid, est productum secundum quid. Imo si habet esse tantum possibile, secundum illud esse est productum, ut infra patebit a Doctore d. 43. a fortiori, quando habet esse essentiae, quod est esse simpliciter, erit productum, et sic non oportet fingere, quod tale esse non erit productum nec improductum.
(h) Sexto, secundum eamdem viam per oppositum de annihilatione, statim sequitur quod nihil potest annihilari. Tum quia annihilatio est ab esse in non esse simpliciter, sed per tale esse fuit ab aeterno ; ergo annihilatio potest fuisse ab aeterno, quod est impossibile. Tum etiam quia tale esse,per te, est necessarium. Tum etiam, si ponatur creari secundum illum respectum, et per consequens annihilari secundum talem respectum. Contra hoc possunt fieri argumenta prius facta, et praecipue illud, videlicet quod talis relatio non poterit non esse, quia sicut in Ad aliquid non est generatio, ita nec corruptio, ut patet ubi supra. Modo fundamento manente immutabili, et similiter termino, relatio inter illa non poterit destrui.
(i) Praeterea secundo principaliter contra hanc opinionem possunt fieri rationes factae contra Avicennam, quod nihil aliud a Deo sit formaliter necessarium, vide d. 8. q. ult.
(j) Praeterea tertio principaliter arguit ex dictis Henrici, et intendit reducere ad hoc inconveniens, quod aliquid in Deo per actum intellectus divini existens poterit mutari, cujus oppositum probatum est d. 30. Adducendo hic argumentum, expono illud. Cum dixit: Res secundum esse essentiae, aut est terminus relationis ideae, quam ipsi ponunt in Deo, aut non ? (supra dist. 35. patuit quomodo Henricus ponit ideam esse quamdam relationem in mente divina, quae est ratio cognoscendi rem, sed secundum aliud esse cognitum, id est, quod ipsa res non est terminus talis relationis secundum suum esse essentiae, sed tantum secundum esse cognitum). Si secundo, tunc sequitur quod ipsae res secundum esse essentiae frustra ponuntur, quia secundum eos non videntur aliter poni, nisi inquantum sunt termini relationum idealium, quae aeternaliter sunt in Deo. Si primo modo, scilicet quod terminant secundum esse essentiae, ergo aliquid est in Deo per actum intellectus divini, secundum quod Deus potest aliter se habere, patet, quia per Henricum omne aliud a Deo non est formaliter necessarium ex se. Ponatur igitur (licet per impossibile) istud ensquidditative aliter se habere, sequitur quod illa entitas in Deo, sive rei sive rationis, id est, illa relatio, quae vocatur idea, quae habet istud esse pro termino, aliter se habebit, et sic ex positione alicujus circa aliud a Deo mutari poterit aliquid, quod est in Deo per actum intellectus sui, quod est impossibile. Ponunt enim isti, quod istae relationes, quae dicuntur ideae, sunt in ipso Deo per actum intellectus divini, et sic illud tale poterit non esse per non esse talium rerum in esse quidditativo.
Hic tamen oritur difficultas contra Doctorem, quia ipse ponit quod intellectus divinus per actum suum potest causare relationem rationis, comparando se ut intelligentem, ad rem ut intellectam, ut patuit supra dist. 30. et 35. Sed talis relatio rationis necessario est ad aliquem terminum, puta ad esse cognitum creaturae ; ergo ex quo tale esse cognitum non sit ex se necessarium, si ponatur (licet per impossibile) ipsum non esse, sequitur quod aliquid quod est in Deo per actum intellectus divini poterit non esse, et sic aliter se habere. Si ergo contra
Henricum est impossibile de illis ideis, non minus hoc erit impossibile apud Doctorem.
Item ipse expresse ponit quod intellectus divinus ab aeterno non tantum potest comparare voluntatem divinam, ut potentem creare, sed etiam potest comparare, ut actum volentem creare ad ipsam creaturam ut sic volitam. Et ex tali comparatione causat in voluntate divina,ut sic comparata, aliquam relationem rationis, quae necessario terminatur ad creaturam ad quam comparatur voluntas divina ut volens creare ; ergo posito (licet per impossibile) quod talis in creatura in tali esse non sit, sequitur quod talis relatio causata per actum intellectus divini poterit non esse, quod est impossibile. Si ergo argumentum Scoti concludit contra Henricum, non minus ista videntur concludere contra Scotum.
Respondeo primo, quod non est simile, quia Henricus posuit illud esse, non esse ex se necesse esse formaliter ; posuit enim illud posse non esse, et per consequens sequitur quod Scotus arguit contra ipsum. Sed esse cognitum, quod Doctor posuit, licet non dicatur necessarium simpliciter, quia tantum habet esse diminutum, est tamen sic necessarium, quod est simpliciter impossibile ipsum non esse, cum producatur ab actu intellectus divini ante omnem actum voluntatis ad extra comparatum. Per idem dico, quod intellectus divinus necessario cognoscit voluntatem divinam ab aeterno ut volentem creare pro A, et similiter cognoscit creaturam ad quam ut cognitam fit comparatio, et sic stat talis relatio rationis, licet voluntas divina contingenter determinet creare pro
A, tamen facta determinatione ab aeterno intellectus divinus cognoscit illam, et sic potest comparare.
Si dicatur, quod istae rationes factae possent esse contra aliqua prius determinata a Doctore d. 8. q. ult. ubi probavit quod si Deus causaret creaturam de necessitate, tunc haberet relationem realem ad illam. Et talis relatio esset idem quod Deus, ut probatum est dist. 8. quia nihil est ibi formaliter quin sit idem realiter ipsi Deo, et per consequens cum relatio necessario dependeat a termino, ergo termino non existente, talis relatio non existet; ergo nec Deus, et sic magis necesse esse poterit non esse per aliquid minusnecesse esse. Sic arguo in proposito : talis relatio causata in tertio instanti, aut est idem quod Deus aut aliud. Si aliud, contra, quia intellectus divinus causat illam de necessitate in essentia sua ; ergo ibi habet esse necessarium, et omne tale in Deo est idem quod ipse Deus. Si ponitur idem, ergo ipso destructo destruitur Deus, patet, quia quae sunt idem, destructo uno destruitur et reliquum. Sed talis relatio necessario terminatur ad aliquid aliud a Deo, et sic per possibile vel impossibile, destructo tali termino alio ab ipso Deo, destruitur et relatio, et per consequens ipse Deus ; et sic magis impossibile poterit sequi ex minus impossibile poterit sequi ex minus impossibili, et magis necessarium poterit non esse ex non esse minus necessarii.
Respondeo, praemittendo unum quod dicit Doctor in 2. dist. 1. quod aliquid non posse esse sine alio, nec e contra, potest dupliciter intelligi. Primo, ex rationibus suis entitativis, ita quod simpliciter repugnet A esse sine B, et e contra, ratione entitatis A et B, quia enim A est talis entitas, ideo A non potest esse sine B; similiter quia B est talis entitas, ideo repugnat sibi posse esse sine A, ita quod talis repugnantia non essendi unum sine altero, est ab intrinseca entitate eorum. Secundo, quod talis inseparabilitas sit tantum a causa extrinseca necessario causante aliquid in alio, sicut ponitur quod caelum non potest esse sine motu ; et hoc non est ratione entitatis caeli, sed tantum ab agente extrinseco, necessario movente caelum, et causante motum in caelo. Sic dico in proposito quod talis relatio rationis dicitur inseparabile ab essentia divina, et haec tantum est ab intellectu divino necessario causante talem relationem rationis, et per consequens non est idem realiter cum essentia divina, et sic non sequitur quod ipsa destructa destruatur essentia, sicut nec corrupto motu corrumpitur caelum.
Dico ultra, quod esse cognitum lapidis non est minus necesse esse quam talis relatio, imo magis erit necesse esse. Tum quia prius necessario causatur ab intellectu divino. Tum quia tale esse praesupponitur relationi illi, ut terminus, et sic talis relatio dependet ab illo, etc.
(k) Praeterea quarto principaliter arguit, ducens ad hoc inconveniens, scilicet quod ideae habeant perfectius esse ipsis rebus ideatis, quod est inconveniens. Et arguit sic : Ex quo sunt prius productae ab intellectu divino per modum naturae et secundum totam virtutem ipsius intellectus, videntur ex hoc habere perfectius esse, quia causa perfecta, et independens naturaliter in causando, et agens per modum naturae, videtur producere immediatiora sibi perfectiora, hoc etiam patuit supra d. 3. q. 2.
(1) Praeterea quinto arguit sic : Istas essentias producit in esse, et hoc expresse patet supra d. 6. q. unica, et in simili d. 10. de productione Spiritus sancti, vide quae ibi notavi. Pater enim producit Filium, ut Filius est prius intellectus, licet intellectio qua ipsum intelligit, non sit ratio formalis producendi Filium, ut patuit supra d. 26 et 13. et alibi; ergo multum erit absurdum dicere, quod intellectus divinus producat aliquid non intelligens illud, sed quod producat eo modo quo ignis producit.
Hic tamen occurrit difficulta sex dictis Scoti. Videtur enim in hoc sibi contradicere. Tum quia quando producit rem in esse cognito, aut prius intelligit illam aut non, sive aut producit intelligens aut non. Si sic, ergo prius praeintelliguntur quam producuntur; non ergo producit mere naturaliter, sicut ignis producit lignum calidum. Tum quia per Doctorem intellectus divinus in tertio instanti producit relationem rationis, ut supra patuit dist. 30. et 35. aut producit intelligens aut non. Si sic, ergo talis relatio fuit praecognita, et tunc certum erit quod non actu reflexo, sicut ipse ponit ipsam cognosci ; aut non intelligens, et tunc producit mere naturaliter. Tum quia ipse concedit, quod intellectio divina est quasi producta. Tunc sic, aut producit eam, ut intelligens, aut non. Si primo, ergo prius praeintelligebatur, et tunc alia intellectione, et sic processus in infinitum. Si secundo, ergo mere naturaliter producit, sicut ignis producit ignem. Tum quia voluntas divina vult Joannem esse album, aut hoc, quod est Joannem esse album est praeintellectum aut non. Si sic, contra ipsum, qui vult quod contingens inquantum hujusmodi, non sit praecognitum antequam voluntas determinet, imo ipsa prius determinat, et post intelligitur, ut patuit supra d. 39. etin prolog. q. ult. In materia an Theologia sit scientia practica, vide ibi.
Respondeo, quod nulla est contradictio. Et praemitto aliqua, quod aliud est producere aliquid tantum secundum esse secundum quid, et aliud est producere secundum esse simpliciter. Esset enim inconveniens intellectum divinum omnino independentem, et in essendo et in causando producere aliquid secundum verum esse simpliciter et reale, et non praeintelligere illud. Et posuit Doctor independens in agendo, quia hoc non est inconveniens de agente omnino dependente, ut de Sole, quod producat non intelligendo, ut supra patuit dist. 2. parte 1quaest. 1. in illis praeambulis, tunc enim dirigeretur ad finem ab alio cognoscente et amante finem, utibi patuit. Esset ergo inconveniens in intellectu divino producere aliquid in esse simpliciter non cognoscendo illud. Loquendo vero de esse secundum quid, nullum est inconveniens. Modo Henricus posuit res ab aeterno habere verum esse essentiae, quod est esse simpliciter. Et sic patuit ad argumenta.
Potest etiam aliter responderi ad om- nia argumenta singillatim. Ad primum dico, quod producit intelligendo, sic tamen quod actu illo quo producit etiam intelligit, ita quod ante illam intellectionem, nihil creaturae fuit in quocumque esse, et sufficit quod producat in esse intellecto sive in esse cognito. Et sic producere aliquid ut intelligens, potest dupliciter intelligi.
Primo, quod intellectio prius terminetur ad ipsum producibile, quam producatur in esse. Secundo, quod ipsa intellectio tantum terminetur ad esse cognitum in eodem instanti, quo producit illud in tali .esse, et sic intellectus divinus isto seeundo modo producit intelligens.
Ad aliud de relatione rationis, dico quod non est producta, sed tantum derelinquitur ex tali comparatione, et quod entia rationis non dicantur proprie produci, supra exposui ad mentem Doctoris d. 3. q. 7. Posito etiam quod sit producta, non est inconveniens producere ipsam non intelligens, non enim est aliquod producibile, ut in ultimum finem ordinabile. Et forte nullum etiam esset inconveniens intellectum divinum producere illam ut intelligens, sic intelligendo, quod producit illam ut prius terminum et fundamentum intelligens, et hoc modo ipse concedit, ut supra patuit dist. 35.
Ad aliud de divina intellectione, patet responsio, quia non est producta, cum sit idem realiter et essentialiter. Et ultra intellectus non comparatur ad ipsam operationem qua intelligit, ipsa enim praesupponitur omni productioni, aliter oporteret procedere in infinitum in intellectionibus.
Ad ultimum de voluntate, dico, ut infra patebit d. 39. quod voluntas de necessitate fertur in praecognitum. Et hoc debet intelligi de terminis, nunquam enim posset velle Joannem fore album, nisi intellectus divinus praeintelligeret Joannem et albedinem, et non oportet ipsum praeintelligere ut album. Et sic patet quomodo Doctor Subtilis sibi non contradicit, et quomodo argumentum concludit contra Henricum et non contra seipsum.
(m) Praeterea sexto arguit Doctor, dicens quod non videtur probabile quod dicit Henricus, scilicet quod respectu causae exemplaris sit unus effectus alius ab effectu causae efficientis. Dicit enim, quod res in esse cognito, causantur a Deo ut a causa exemplari, quia Deus ut habens illas relationes ideales, producit diversas res in esse cognito, et producuntur ab ipso Deo in esse existentiae ut a causa efficiente. Contra hoc arguit, quia causa efficiens et exemplaris non videntur distingui, causa enim exemplaris videtur efficiens; efficiens enim dividitur in efficiens per intellectum sive a proposito et efficiens per naturam, ut patet 2. Physic. t. c. 49. Sed de ista distinctione supra patuit d. 2. parte 2. q. 3. et de hoc vide prolixius in quodlib q. 16. Sicut igitur naturaliter produceris non est alia causa ab efficiente, ita nec exemplaris nec exemplariter producens, et ita idem est effectum, et exemplariter productum alicujus intelligentis inquantum est intelligens et inquantum exemplans. Et proprie loquendo causa exemplaris est causa libera, quae ideo dicitur exemplaris, quia in mente semper habet similitudinem rei causabilis, ut exemplar dirigens in opere. Nam ut in prolog. q. de praxi exposui, omnis actus elicitus vel imperatus a voluntate non potest dici rectus, nisi pro quanto elicitur vel imperatur conformiter rationi rectae ; praecedit enim in intellectu ratio recta sive cognitio practica, qua puta artifex cognoscit tale opus sic debere fieri, et talis cognitio dicitur exemplar, et pro tanto voluntas dicitur causa efficiens exemplaris, pro quanto vult illud opus fieri conformiter tali cognitioni. Utrum modo tale exemplar concurrat effective ad actum voluntatis, patuit supra quid dicendum in q. de. praxi, et magis patet in 2. d. 25.
(n) Quod etiam addit compositionem. Henricus posuit quod ex ipso esse essentiae et esse existentiae ipsius creaturae componitur ipsa creatura. Doctor contra hoc arguit, quia secundum istos esse essentiae et esse existentiae sunt simpliciter idem ; ergo non faciunt compositionem rei et rei ; patet per eos qui volunt quod relatio non facit compositionem cum fundamento, quia ipsa non est aliud a fundamento, ergo. Et in hoc Doctor non sibi contradicit, qui supra d. 8. q. de simplicitate, an scilicet creatura sit simplex, vult quod omnis creatura sit composita ex actu et potentia objectiva, quia hic loquitur,: quod ex actu et potentia objectiva non componitur tanquam ex duabus rebus, quia ens tantum in potentia objectiva non potest dici res realis, cum tantum habeat esse secundum quid. Et sic patet quantum ad improbationem opinionis.