Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
4. (( vers. 11, 12.)) Inde est quod et corrigit viam suam in custodiendo verba Dei, illo regente, illo faciente: neque enim per se ipse posset, cum Jeremias propheta fateatur et dicat, Scio, Domine, quoniam non est hominis via ejus, neque vir ibit et corriget viam suam (Jerem. X, 23) . A Domino quippe hoc etiam iste superius optavit, ubi ait, Utinam dirigantur viae meae: et hic ubi addidit, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi; continuo divinum quaesivit auxilium, ne in corde ejus Dei eloquia sine fructu absconderentur, nisi opera justitiae sequerentur. Cum enim hoc dixisset, adjunxit, Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. Doce dixit, quomodo eas discunt qui faciunt; non quomodo hi qui ut habeant quod loquantur, tantummodo meminerunt. Nam utique jam dixerat, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi: Quid ergo adhuc ea quaerit discere, quae abscondita jam custodit in corde? quod utique non fecisset, nisi ea didicisset. Utquid ergo addit et dicit, Doce me justificationes tuas, nisi quia eas vult faciendo discere, non loquendo vel memoria retinendo? Quoniam ergo, sicut in alio psalmo legitur, Benedictionem dabit qui legem dedit (Psal. LXXXIII, 8) ; ideo, Benedictus es, Domine; doce me, inquit, justificationes tuas. Quia enim in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, legem dedisti; da etiam benedictionem gratiae, ut faciendo discam quod intimando jussisti. Haec satis sint, ut vestrae mentes sine fastidio nutriantur: alium sermonem desiderant quae sequuntur.