CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Concludit Scotus ex rationibus allatis, nullum esse reale dandum ab aeterno, et probat specialiter contra Henrici fundamentum, quias non tantum esse essentiae fundat ad Deum relationem, sed etiam existentiae. Nam secundum Augustinum, non aliter novit facta quam fienda, atque adeo sequitur esse existentiae creaturae fuisse ab aeterno. Secundo, nos intelligimus aliqua, quae nullum esse reale essentiae vel existentiae habent ; ergo magis Deus. Adducit et solvit instantias. Ad primam dat bonam doctrinam Logicam, de distractione et diminutione. Ad secundam tenet esse diminutum creaturae, non esse respectivum tantum, sed etiam absolutum. Vide Scotum de hoc supra d. 3. q. 4. sig. Ad quaestionem, num. 18. et infr. d. 39. et 2. d. 1. q. 1. et d. 3. q. 1.
Concedo (a) conclusionem istarum rationum, scilicet partem negativam quaestionis. Ad quod videtur specialiter esse hoc, quod non tantum esse essentiae fundat ad Deum relationem talem, sed etiam esse existentiae, quia secundum Augustinum 5. super Genes. 7. Non aliter novit Deus facta quam fienda. Praecognovit igitur esse existentiae, sicut esse essentiae, et tamen propter istam relationem fundatam, non concedit aliquis esse existentiae fuisse verum reale esse ab aeterno ; ergo pari ratione non est concedendum de esse essentiae. Omnia etiam motiva (b), quae adducuntur de intellectu divino, videntur etiam posse adduci de intellectu nostro, quia si aliquid non sit, potest tamen a nobis intelligi, et hoc sive essentia ejus sive existentia ejus, et tamen non propter intellectionem nostram ponitur, quod illud habeat verum esse existentiae Nec etiam est differentia aliqua quoad hoc, ut videtur inter intellectum divinum et nostrum, nisi quod intellectus divinus producit illa intelligibilia in esse intelligibili primo, noster non producit primo. Sed si istud esse non est ex se tale, quod requirit esse simpliciter, producere illud in tali esse non est producere illud in aliquo esse simpliciter, et ideo videtur si istud esse intelligibile, (comparando ad intellectum nostrum) non requirit esse simpliciter, (comparando etiam ad divinum intellectum producentem in isto esse) non erit esse simpliciter, quia si esse album, non est nisi esse qualitativum, producere in esse albo non est producere in esse substantiae vel simpliciter, sed tantum in isto esse qualitativo. Similiter intellectus noster agens producit rem in esse intelligibili, licet sit producta prius, et tamen propter illud producere, intellectus nostri agentis non ponitur res sic producta habere esse simpliciter.
Contra istud objicitur (c), quia omne fundamentum relationis quando fundat relationem, est secundum illud esse secundum quod fundat, aliter secundum illud esse non fundaret. Sed lapis secundum verum esse essentiae fundat istam relationem aeternam ad Deum ut scientem, et hoc in aeternitate ; ergo lapis est in aeternitate secundum illud esse. Probatio minoris, secundum illud esse fundat relationem ad Deum ut scientem, secundum quod esse ejus ut objectum cognoscitur a Deo ; cognoscitur autem a Deo vere sub ratione essentiae, et non sub ratione essentiae diminutae, quia prima intellectio lapidis a Deo non est reflexiva.
Praeterea, prima productio non est tantum alicujus relationis, quia relatio non est nisi in absoluto ; ergo cum concessum sit in praecedenti quaestione Deum producere res in esse intelligibili, secundum quod res cognita dicitur esse idea, sequitur quod in illo instanti secundo oportet ponere aliquam entitatem absolutam rei productae, ita quod in ente absoluto habente talem entitatem fundetur relatio ad producens.
Ad primum dico (d), quod distractum respectu distrahentis non est distractum, sed respectu tertii ad quod comparatur sub ratione distrahentis, quia secundum Philosophum 2. Perihermen. praedicando de aliquo, hoc quod est homo mortuus, est oppositum in adjecto ad quod sequitur contradictio ; ergo comparando praecise determinabile ad determinationem, determinabile non est distractum respectu determinationis, sed nec includit contradictionem ad ipsum, sed respectu tertii, de quo dicitur, mortuum est determinatio distrahens, et illud quod determinatur per ipsum distrahitur, ita quod illud aliud non dicitur nisi secundum quid de isto. Ita dico, quod diminutum respectu diminuentis non est diminutum, sed respectu tertii, ad quod comparatur ipsum sub determinatione diminuente, sicut cum dico : iste est albus secundum dentes, non diminuitur album, sed accipitur pro albo simpliciter respectu hujus determinationis, alioquin esset nugatio. Ut autem accipitur sub ista determinatione, dicitur de tertio, scilicet de Aethiope, tanquam diminutum.
Ad propositum, haec determinatio esse in opinione est determinatio diminuens, secundum Philosophum, ubi prius, et sicut esse in opinione, ita et esse in intellectione, sive esse exemplatum sive esse cognitum, quae omnia aequivalent. Licet igitur istud quod comparatur ad aliquid istorum (ut comparatur ad ipsum) non sit diminutum, tamen ut sub aliquo istorum comparatur ad tertium, est diminutum. Esse enim Homeri simpliciter et non diminutum, est objectum opinionis, sed istum esse simpliciter ut in opinione est esse secundum quid, et ideo non sequitur : Homerus est in opinione ; ergo Homerus est, nec etiam Homerus est existens in opinione, ergo est existens, sed est fallacia secundum quid ad simpliciter.
Ita hic comparando ad intellectionem divinam lapidem in aeternitate, lapis quidem simpliciter comparatur ad intellectionem illam, et hoc non tantum secundum esse essentiae lapidis, sed secundum esse existentiae, et quodcumque comparabile, tamen illud ut acceptum sub istai comparatione ad scientiam Dei diminuitur. Non quidem distrahitur, quasi non possit stare ens simplicii ter cum tali respectu, sed diminuitur, ita quod talis respectus non ponit necessario suum determinabile esse ens simpliciter.
Tunc ad formam argumenti (e), fundamentum relationis est secundum illud esse quod fundat relationem. Verum est quando relatio illa fundata non est simpliciter diminuens esse fundamenti, et ratio realis istius secundum quid, et simpliciter videtur esse ista, quia prima distinctio entis videtur esse in ens extra animam, et ens in anima. Et illud extra animam potest distingui in actum et potentiam essentiae et existentiae, et quodcumque istorum esse extra animam potest habere esse in anima, et illud esse in anima aliud est ab omni esse extra animam, et ideo de nullo ente nec de aliquo esse sequitur, si habet esse diminutum in anima, quod propter hoc habeat esse simpliciter, quia illud esse est secundum quid absolute, quod tamen accipitur simpliciter inquantum comparatur ad animam, ut fundamentum illius esse in anima.
Contra hoc arguitur : Lapis non est ex se necesse esse in quocumque osse ;
igitur in esse cognito est causatus non nisi ab efficiente, cujus non est terminus nisi ens simpliciter.
Item, quod tantum est in aliquo virtualiter, nunquam est formaliter tale, nisi secundum causationem actualem, lapis secundum quod cognitus, tantum est in essentia divina virtualiter ;igitur non fit actu cognitus sine creatione, et tunc ut prius.
Ad ista potest dici aliter quam respondetur hic supra, videlicet quod intellectio Dei licet non sit absolute causata, tamen ut est hujus lapidis ut objecti secundarii est quasi principiata, et hoc ab essentia quasi ratione formali objectiva aequivoca, et ita magis principiata quam ut objecti primi, quia sic est principiata quasi ratione formali objectiva univoca, et intellectionem ut hujus esse, quasi principiatam aequivoce est hoc principi ori in esse diminuto, sicut speciem intelligibilem principiari in intellectu, est objectum secundum quid principiari ut actu intelligibile. Aliud exemplum ad propo situm, sicut per speciem subjecti, principiari intellectionem passionis, est passionem ut actu intellectam principiari, ideo hoc exemplum congruit, quia lapis non prius principiatur aequivoce ab essentia, ut intelligibilis est quam ut intellectus, quia nullum esse habet formale in memoria ante esse in intelligentia, sed tantum virtuale. Nec videtur inconveniens concedere actum divinum quasi principiari non in se, sed ut hujus objecti, quia hoc oportet ponere de volitione, ut videtur, cum volitio sit contingenter hujus objecti, et nihil contingens est omnino incarnatum, sicque ordo erit inter omnino imprincipiatum ut essentiam, et quasi principiatum univoce, ut intellectionem essentiae, et quasi principiatum aequivoce, sed necessario, ut intellectionem lapidis, et quasi principiatum aequivoce, et contingenter ut oolitionem lapidis. Haec via bene dicit in hoc, quod essentia ut ratio movens, est omnino indistincta univoce, ut quasi movens ad se ut ad primum terminum actus, et quasi aequivoce movens ad objectum secundarium ut ad secundum terminum actus, ita quod nec in intellectu, ut patet, nec in ratione motiva, nec in intelligere, nec in primo termino oportet ponere distinctionem. Sed cum dicitur actum quasi aequivoce principiari, ut est objecti secundi, non est aliud nisi ipsum, qua ultra objectum primum protendi ad secundum, virtute principii elicitivi aequivoci ad terminum secundum.
Sed quid est actum sic vel sic protendi ? non relationem esse in actu, nec in objecto primo ad secundum, per te ; igitur est objectum secundum referri ad actum vel objectum primum. Hoc autem non est nisi habentem aliquod esse, et tunc sequitur illud quod supra habetur ; igitur falsa est imaginatio intelligere distingui ad hoc, ut sit multorum, quasi in multa intelligere. Imo in ipso non oportet aliam differentiam esse, ut quasi est medium inter rationem et primum terminum, quem consequitur secunda ; igitur falsum est quod secundo objecta immediate terminant intelligere, sicut nec movent. Nam neutro modo necessario requiruntur adactum, sed si requiruntur in ratione termini ad actum ut hujus, hoc non dicit nisi relationem in objecto secundo.
Ad secundum dico (I), quod productio ista est in esse alterius rationis ab omni esse simpliciter, et non est relationis tantum, sed etiam fundamenti absoluti. Non quidem secundum esse essentiae vel existentiae, quod est verum esse, sed secundum esse diminutum, quod esse est esse secundum quid, etiam entis absoluti, quod tamen ens absolutum, secundum istud esse diminutum, concomitatur relatio rationis. Exemplum hujus : Si Caesar esset annihilatus, et tamen esset statua Caesaris, Caesar esset repraesentans per statuam ; illud esse repraesentatum est alterius rationis ab omni esse simpliciter, sive essentiae sive existentiae, nec est esse diminutum Caesaris, quasi aliquid Caesaris habeat hoc esse, et aliquid non, sicut Aethiops est diminute albus, quia aliquid ejus est vere album, et aliquid non. Sed totius Caesaris et esse ejus a causa sua, est verum esse existentiae et essentiae, cujus totius secundum totale esse suum, est istud esse secundum quid, et in ipso secundum istud esse secundum quid potest esse aliqua relatio ad statuam ; et licet posset poni calumnia in exemplo, non tamen ita in proposito de intelleclione et objecto, quin objectum totum secundum etiam totale esse suum diminutum, esse habeat in intellectu.
Et si velis (g) quaerere aliquod esse verum hujus objecti ut sic, nullum est quaerere nisi secundum quid, nisi dicatur quod istud esse secundum quid reducitur ad aliquod esse simpliciter quod est esse ipsius intellectionis, sed istud esse simpliciter non est esse formaliter ejus quod dicitur esse secundum quid, sed est ejus terminative vel principiative, ita quod ad istud verum esse, illud esse secundum quid reducitur, ita quod sine isto vero esse istius, non esset illius esse.
secundum quid. Ex hoc autem apparet quoddam dictum superius dist. 3. de cognitione in regulis aeternia videlicet quod motio intellectus nostri a quidditatibus intelligibilibus reducitur ad ipsum intellectum divinum, per cujus esse simpliciter ista objecta habent esse secundum quid, scilicet esse objeclivum secundum quod esse movent intellectum nostrum ad cognoscendum veritates sinceras, et propter motionem earum dicitur intellectual ille movere, sicut ista habent suum. esse secundum quid propter simpliciter esse illius.
Ad primum principale dico (h),. quod ens ratum, aut appellatur illud quod habet esse firmum et verum esse, sive essentiae, sive existentiae, quia unum non est sine alteros qualitercumque distinguantur; aut ens ratum dicitur illud quod primo distinguitur a figmentis, cui scilicet non repugnat esse verum essentiae vel existentiae. Si primo modo accipiatur ens ratum, dico quod homo non est ex se ens ratum, sed ab efficiente, a quo habet. esse verum et essentiae et existentiae. Et cum dicis, igitur nunquam esto ens ratum nisi effectum, concedo hoc modo ; et quando est effectum est existens, ergo nunquam est ens. ratum, nisi sit existens, concedo. Et cum dicis ultra, ergo non est ejus definitio nisi sit existens, nego istam consequentiam, quia definitio est distincta cognitio definiti secundum omnes ejus partes essentiales ;disa tincta autem cognitio potest esse alicujus, licet ipsum non sit ens ratum, non enim oportet nisi quod ens ratum terminet cognitionem de-
Unitivam, et non sequitur, ens ratum definitive intelligitur ; ergo ens ratum est.
Si secundo modo intelligatur ens ratum, dico quod homo est ex se ens ratum, quia formaliter ex se non repugnat sibi esse. Sic enim cuicumque repugnat aliquid primo, ei repugnat formaliter ex ratione ejus, ita cui non repugnat formaliter, non ei repugnat per rationem ipsius, et ideo si homini de se repugnaret esse, per nullum respectum advenientem, posset non repugnare sibi esse. Et si tunc ex hoc inferas, homo est ex se ens ratum hoc modo ; ergo est Deus, consequentia non valet, quia Deus non est tantum cui non repugnat esse, sed est ex se ipsum esse.
Quod autem dicitur hoc, quod homo est ens formaliter ratum aliqua relatione, quae est ratitudo ejus, hoc improbatum est distinct. 3. q. de vestigio, et videtur valde absurdum, quia secundum Augustinum 7. de Trin. c. I. Si est nihil ad se, nihil est ad aliud, et hoc ipsi concedunt, quod relatio non potest fundari in relatione, sed in absoluto. Quaero igitur de fundamento talis relationis, quae dicitur ratitudo, dicatur A, si est ad se; ergo non includit essentialiter in suo intellectu per se respectum, quia nihil essentialiter includens respectum est ad se formaliter. Istud A, inquantum est ad se, aut est ratum, et habeo propositum; aut non est ratum, et tunc ille respectus fundabitur in ente non rato, et respectus per eos est idem fundamento: ergo respectus est idem enti non rato, et maxime est consequens inconveniens, si accipiatur non ratum pro illo cui repugnat esse, quia tunc sequitur quod ratitudo illa fundabitur in non rato, quod est nihil, et ita ille respectus esset nihil, et tunc ens ratum erit ex duobus nihilis.
Ad secundum argumentum (i), concedo quod Deus ab aeterno intellexit lapidem, et non idem sibi, et illa intellectio fuit Metaphysica et realis, non autem Logica. Nec tamen plus sequitur ex hoc de lapide quod sit essentia quam existentia, nec magis comparando ad intellectum divinum quam meum, sequitur quidem, igitur res semper fuit intellecta ; sed arguendo, ergo res fuit in aliquo esse reali, dico quod est fallacia secundum quid ad simpliciter.
(j) Per idem ad illud quod adducitur pro opiuione de proportione ad intellectum, dico quod ista proportio est relatio cogniti ad cognoscentem, et haec est diminuens ens in quo fundatur, sicut declaratum est ; relatio autem diminuens ens, non oportet quod requirat secum entitatem simpliciter illius entis, quod determinat.
Et cum dicis, non est talis proportio impossibilis ad intellectum divinum, dico quod bene potest esse, quod omnino niger non sit albus: nec tamen propter hoc albus secundum dentes est simpliciter albus, ita potest esse, quod omnimoda improportio sit impossibilis ad intellectum divinum, et aliqualis proportio sit possibilis ad intellectum ejus, non tamen ad esse simpliciter.
Ad illud de permutata proportione (k), dico quod ille modus arguendi ortum habet ab Euclide propositione 10. Si, inquit, quatuor quantitates proportionales fuerint permutatim, proportionales erunt, quae probatur per decimam quintam praecedentem, eadem est proportio multiplicium et submultiplicium. Et ista permutatione certa et nola in quantitatibus, utuntur aliqui in argumentis. Philosophus autem usus est ea in duabus regulis 2. Priorum. Si A et B convertuntur, et C et D convertantur, et A et C, contradicant, B et D contradicunt, et e converso. Consequentia est necessaria, quia alterum contradictoriorum dicitur de quolibet, et quia convertibile cum uno contradictoriorum non recipit praedicationem alterius, nec e converso, ideo convertetur cum reliquo contradictorio, et generaliter ubicumque potest haberi aliqua proportio correspondens illi decimae quintae Euclidis, per quam tenet ista permutatio correspondens decimae sextae, tunc permutatio est bona, et quando non, non.
Ad propositum igitur dico, quod generaliter nunquam tenet talis permutatio, comparando extrema ad inferius et superius, imo est fallacia consequentis, quia extrema duarum contradictionum ad invicem comparata habent proportionem conversam in inferendo, et non eamdem. Oppositum enim consequentis infert oppositum antecedentis, et non e converso, et ideo arguere ita inferendo : sicut primum ad tertium, ita secundum ad quartum, faciunt fallaciam consequentis. Sed e conversa deberet argui, sicut primum ad tertium, inferendo, ita quartum ad secundum. Ita in proposito, si omne ens est possibile, ergo impossibile est non ens ; sed non e converso, ergo omne non ens, est impossibile.
(I) Et quod additur ibi, quod tunc unum nihil magis est nihil quam aliud nihil :
Respondeo quod tripliciter inest negatio alicui. Quandoque non propter repugnantiam alicujus positivi ad affirmationem illius negationis, sed propter solam negationem causae non ponentis illum effectum ; sicut si aliqua superficies esset neutra, esset quidem non alba, non propter repugnantiam superficiei ad affirmationem oppositam huic negationi, sed propter negationem causae non ponentis albedinem inesse superficiei. Quandoque autem inest negatio positivi propter repugnantiam ejus ad affirmationem oppositam illi negationi et hoc dupliciter : quandoque enim praecise est talis repugnantia propter aliquid unum de intellectu utriusque, sicut in speciebus ultimis ejusdem generis proximi negationes earum mutuae dicuntur de se propter repugnantiam earum, quae est propter solum unum inclusum in intellectu utriusque, scilicet propter differentiam ultimam completivam. Quandoque autem propter plura inclusa in intellectu utriusque vel alterius, sicut si accipiantur species specialissimae duorum generum generalissimorum, repugnant quidem sibi invicem affirmationes propter multa inclusa in eis, tot scilicet quot sunt praedicata dicta in quid de utroque in suo genere. Nihil enim dicitur in quid de albedine, quod non sit medium ostendendi hanc: homo non est albedo. Nihil etiam dicitur de homine in quid, quod non est medium ostendendi eamdem, et ideo ista : homo non est albedo, vera est propter repugnantiam extremorum simpliciter, sive propter multa inclusa in intellectu repugnantium, quorum quodlibet ex utraque parte esset sufficiens ratio talis repugnantiae; et tamen in omnibus istis inhaerentiis negationum (licet ex diversis causis insint) non dicitur aliquid magis vel minus negatum, sed quodlibet simpliciter non tale. Ita enim est simpliciter sapor nihil albedinis, sicut homo, et similiter superficies nihil habet albedinis, posito isto casu, et ratio est, quare non magis est haec negatio quam ista, quia quaelibet negatio negat totam affirmationem sibi oppositam ex quacumque ratione sit talis, sive propter unam rationem sive propter plures.
Ita in proposito, homini in aeternitate inest non esse aliquid, et chimaerae non esse aliquid: sed homini non repugnat affirmatio, quae est esse aliquid, sed tantum inest negatio propter negationem actus vel causae non ponentis in esse ; chimaerae autem repugnat, quia nulla causa potest in ea causare esse aliquid, sed quare homini non repugnat, et chimaerae repugnat. Ratio est, quia hoc est hoc, et illud est illud, et hoc in quocumque intellectu concipiente, quia sicut dictum est, quidquid repugnat alicui formaliter, ex se repugnat ei ; et quod non repugnat formaliter,
ex se non repugnat, nec est hoc fingendum quod homini non repugnat, quia est in potentia, et chimaerae repugnat, quia non est ens in potentia, imo magis e converso, quia homini non repugnat, ideo possibile est potentia logica: et quia chimaerae repugnat, ideo est impossibile impossibilitate opposita. Et istam possibilitatem consequitur possibilitas objectiva, et hoc supposita omnipotentia Dei, quae respicit omne possibile, dummodo sit aliud a se, tamen illa possibilitas logica absolute, ratione sui posset stare, licet per impossibile nulla potentia eam respiceret.
Prima igitur omnino ratio et non reducibilis ad aliam, quare homini non repugnat esse, est, quia homo formaliter est homo, et hoc sive in re realiter sive in intellectu conceptibiliter. Et prima ratio, quare chimaerae repugnat esse, est chimaera inquantum chimaera. Aliter igitur inest ista negatio nihileitas homini in aeternitate, et chimaerae, et tamen non propter hoc est unum magis nihil altero.
Vel etiam posset dici, quod ab homine removetur tantum illud esse, et non aliquid consequens ad esse, quod est possibile esse ; a chimaera autem removetur esse, et suum consequens, ideo propter plura negatur esse a chimaera quam ab homine, non tamen magis est ista negatio in uno quam in alio. Sed prior responsio videtur esse realior.
Ad Augustinum, capacitas formae secundum eum est materia, quae habet aliquam entitatem veram, et non tantum qualem habet anima
Antichristi antequam creetur ; de hoc in lib. 2. dist. 12. q. 1. et 2.
(m) Ad ipsum super Joannem concedo, quod quando sunt duae causae subordinatae, ambae causant effectum, sed aliter et aliter, quia superior plus causat ; et ita si cor sit causa superior, et manus inferior respectu litterarum, utrumque causat, tam cor quam manus: nec tamen prius cor quam manus producit litteras in aliquo vero esse, et postea manus addit eis quemdam respectum.
Ad ultimum de Avicenna loquitur de fluxu formarum a Deo, inquantum intellectae sunt, et de fluxu omnis entis, quod est, hoc est rei in vero esse, et concedo quod sicut aliud esse est intellecti inquantum intellectum, ab esse vero, quod est essentiarum extra animam, ita est fluxus iste et ille, alius et alius. Utroque fluxu fluit res a Deo; non sic in nobis, quia res praeexistunt extra animam vel in se vel in causa, ad hoc ut moveant intellectum nostrum adactum intelligendi; non autem dicit Avicenna istum fluxum in esse intellecto, esse fluxum in esse quidditativo, quia esse intellectum est esse distinctum contra totum esse reale, tam quidditativum quam existentiae.