Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. Quid ergo hic intelligamus, attendite. Numquid judicia Dei nescit Ecclesia? Scit plane. Nam scit utique qualibus dicturus sit judex vivorum et mortuorum, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; et qualibus dicturus sit, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 34, 41) . Scit, inquam, neque fornicatores, neque idolis servientes, neque illos atque illos, quos ibi apostolus Paulus enumerat, regnum Dei possessuros (I Cor. VI, 9, 10) : scit iram et indignationem, tribulationem et angustias in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci; gloriam vero, et honorem, et pacem omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco (Rom. II, 9 et 10) . Haec atque hujusmodi judicia Dei evidenter expressa novit Ecclesia: sed non ipsa sunt omnia; cum sint quaedam inscrutabilia, et sicut abyssus multa, profunda et occulta. An et ipsa nota sunt quibusdam excellentioribus membris hominis hujus, qui cum suo capite Salvatore totus est Christus? Inscrutabilia enim fortasse dicta sunt homini, quia viribus suis ea non potest perscrutari. Sed cur non possit dono Spiritus sancti, cuicumque hoc Dominus conferre dignatur? Sic enim illud dictum est, Deus habitat lucem inaccessibilem (I Tim. VI, 16) ; et audimus tamen, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 5) . Quae utique ita solvitur 1515 quaestio, ut inaccessibilis sit viribus nostris, accedatur autem ad eum muneribus suis. Quanquam etsi nemini omnino sanctorum, quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15) , omnia judicia Dei scire conceditur, quia revera multum est ad hominem, cum profecto (ut aliquid exempli gratia dicam, unde judiciorum Dei conjiciatur immensitas) nemo sine judicio Dei sit tardus in animo, vel claudus in corpore: habet tamen unde dicat Ecclesia, hoc est populus acquisitionis, et veraciter dicat, In labiis meis enuntiavi omnia judicia oris tui; id est, nihil judiciorum tuorum tacui, quae mihi per eloquia tua innotescere voluisti, sed omnia prorsus in labiis meis enuntiavi. Hoc enim mihi videtur significare voluisse, quod non ait, omnia judicia tua; sed, omnia judicia oris tui, id est, quae mihi dixisti: ut per os ejus eloquium ejus intelligamus, quod fecit ad nos in revelationibus sanctorum pluribus, et Testamentis duobus; quae omnia judicia usquequaque in labiis suis enuntiare non cessat Ecclesia.