CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit Deum esse ubique, id tamen non sequi ex ejus operatione, ut vult D. Thomas. Primo, quia imperfectionis est in causa creata non agere, nisi sit simul cum passo. Secundo, potentia Dei est ejus voluntas, quae potest velle distans, si per impossibile esset in certo situ sicut indistans. Tertio, creavit Deus mundum in quo ante non fuit, quia omnes fere antiqui, tenent ipsum modo non esse extra caelum. Scotum sequuntur Occham, Gabriel, Bassol. et omnes Scotistae. Nec locus ille Act. 17. Non longe abest ab unoquoque nostrum, in ipso enim vivimus, movemur et sumus, obstat, quia non agit de immensitate, sed de facilitate habendi notitiam veri Dei, quia arguebat Paulus titulum illum arae Atheniensium, ignoto Deo. Utinam qui ex hoc loco censurant Scotum, Scoti addiscerent modestiam ?
Respondeo (b), agens creatum potest agere ubi non est, tamen communiter oportet quod sit immediatum cuilibet sibi proximo passo in quod agat, licet quandoque non agat in illud passum actione ejusdem rationis actioni qua agit in remotum, ut piscis mortificans manum piscatoris non mortificat rete. Quandoque autem agens in proximum passum, non agit eadem potentia activa qua agit in remotum, licet agat alia potentia activa, sicut corpus caeleste generans mineram in visceribus terrae, vel aliquod mixtum animatum vel inanimatum ; hic inferius agit sua forma substantiali, quia non substantia non potest generare substantiam, nec accidens aliquod in medio potest esse ratio generandi substantiam. Est igitur forma corporis caelestis potentia activa in remotum absque hoc, quod corpus illud agat in proximum secundum eamdem potentiam activam, secundum quam agit in remotum, licet agat in propinquum secundum aliam potentiam activam. Sed hoc accidit, vel propter conjunctionem istarum potentiarum duarum activarum in eodem, quaruhi utraque est activa, et una habet proximum pro passo proportionato, et alia potentia activa habet reliquum passum remotum proportionatum. Vel accidit propter imperfectionem ipsius agentis, in quo est defectus virtutis activae, propter quem defectum prius agit secundum formam imperfectiorem quam secundum perfectiorem, sicut generans corruptibile prius alterat quam generat, propter illius agentis imperfectionem, a quo prius origine est imperfectius.
Si igitur primo tollamus talem duarum potentiarum concursum ab agente creato, et secundo tollamus ab eo istam imperfectionem, quod non oporteat eum prius producere imperfectius, non videtur aliqua ratio quare non erit praesens remoto secundum potentiam, secundum quod est modo praesens sibi in ratione potentiae activae ; et tamen non aget in propinquum, nec illa potentia, sicut nec modo, nec alia, et hoc maxime si illa potentia secundum quam agit in remotum, sit simpliciter potentia activa perfecta ; quanto enim perfectior forma est in creaturis, tanto videtur esse ratio agendi in remotius. Ex his ad propositum, videtur quod cum omnipotentia, quae est simpliciter perfecta potentia activa, non requirat actionem in unum passum prius quam in aliud, nec propter diversas potentias concurrentes in agente, nec propter priorem generationem imperfectioris ; quod talis omnipotentia sit ratio agendi in quodcumque, et producendi quodcumque possibile, licet per impossibile ipsum, cujus est omnipotentia, non esset ubique.
Et secundum hoc videtur tenenda negativa pars quaestionis, et confirmatur. Si enim omnipotentia est voluntas ad cujus velle sequitur rem esse, cum voluntas possit aeque velle distans sicut propinquum, videtur quod si omnipotens esset, per impossibile, in aliquo loco determinato et non ubique, posset velle aliquid esse in alio loco, cui non repugnaret esse, et per consequens suo velle illud haberet esse in illo loco, et per consequens illud fieret ab omnipotente, absque hoc quod omnipotens esset praesens ibi secundum essentiam.
Confirmatur etiam, quia ante mundi creationem non est imaginandum vacuum infinitum, quasi ibi fuerit prius praesens Deus secundum essentiam antequam produceret mundum, imo non ut alicubi praesens Deus secundum essentiam fuit potens facere mundum. Sicut igitur ibi praesentia immensitatis, non praeexigebatur praesentiae potentiae suae, ut potentia est, imo potentia prius habuit terminum suum quam esset praesentia secundum essentiam, ita videtur modo, quod non oporteat praeintelligere Deum in aliqua parte universi, ut ibi aliquid causet, sed magis quasi e converso prius sit ibi secundum potentiam, ut ibi. aliquid causet ; et tunc, licet per impossibile non esset ibi prius secundum essentiam, posset tamen ibi causare.
Ad argumentum in oppositum dici potest, quod illud dictum Philosophi verum est de agentibus naturalibus, quae agunt per qualitates naturales, vel formas naturales, vel formas naturales activas, quae non sunt principia agendi in remotum, nisi sint aliae formae concurrentes, quae sunt principia agendi in propinquum, ita autem non est de voluntate, qua omnipotens agit.