Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(b) Respondeo, agens creatum potest agere ubi non est, etc. Exemplum, Sol in visceribus terrae aliquid agit ut metalla, et calefacit superficiem terrae et aerem, et illuminat caelum sibi contiguum, et ideo non agit actione ejusdem rationis in passa omnia, ut patet in exemplo. Addit Doctor quod non semper agit eadem potentia in remotum, et propinquum, patet, quia corpus caeleste generans mineram in vis. ceribus terrae vel aliquod mixtum in his inferioribus, generat mediante sua forma substantiali, quia non substantia non potest generare substantiam, ut probat Doctor in 4. dist. 12. et tamen calefacit propinquum mediante lumine, et similiter mediante Ilice sua illuminat caelum. Et dicit quod hoc accidit, scilicet quod secundum unam potentiam agat in remotum,et secundum aliam in propinquum,vel scilicet propter conjunctionem istarum potentlaritm, quarum una habet pro passo proportionato propinquum, et alia remotum. Reliqua patent. Concluditur ergo Deum esse ubique ratione suae immensitatis, ut alibi patebit. Sed quidam novus expositor S. Thomae respondet in prima parte, quaest. 8. art. 2. Primo dicens, quod haec est falsa, quod Sol agat immediate indistans, et similiter quod forma substantialis sit principium elicitivum minerae, est falsum, quoniam substantia nullius Operationis est proximum elicitivum. Nec inconvenit accidens esse principium instrumentale generationis substantiae; instrumentum enim non est causa, sed causae organum. Deinde dicit quod propter neutram illarum causarum, convenit agentibus naturalibus non posse agere in distans, nisi in propinquum praeagat, sed est propter imperfectionem negative pertinentem ad virtutem activam inquantum limitata est, et ideo reservatur hoc soli Deo. Hanc rationem a sensibus accepimus. Illas vero Scotus finxit. Unde Aristoteles septimo Physicorum inductive ex sensibilibus probat movens etiam intentionale et motum oportere esse Simul, ut patet ibi de objectis sensuum. Et si quaeratur, quae universalis ratio sit, quod agens et immediatum patiens oportet esse simul seu conjungi, respondetur quod cum esse simul seu conjungi, et immediate attingere, non uniformiter se habeant, non potest eis uniformis ratio assignari ; praesentia enim substantiae, et praesentia potentiae immediate in quibusdam sunt diversae omnino, in quibusdam vero coincidunt. Et propterea dicendum est, quod ubi hae praesentiae sunt omnino diversae, praesentia operationis infert praesentiam potentiae ex limitatione agentis. Ubi autem sunt quasiiem, illatio tenet ex identitate illarum, et propterea propositio illa, omne agens, etc. est universaliter vera in omnibus agentibus.
Sed istae responsiones non infringunt rationes Scoti. Nec pro nunc intendo instare contra, cum non sit praesentis speculationis. Et quod dicit quod Scotus has rationes finxit, loquitur more eorum qui palpitando sunt super terram reptantes, et vere loquitur, ut novus expositor, etc. Et quod Sol possit immediate agere in remotum, patet de mineralibus, quae virtute Solis generantur in visceribus terrae, et certum est ut dicit Scotus et veritas, quod hujusmodi mineralia non generantur ab aliquo accidente, quia generans est nobilius genito, si est aequivocum. Omnis autem substantia est prior omni accidente perfectione, ut patet 7. Metaph. text. com. 4. Nec valet dicere quod accidentia generant in virtute substantiae, ut patebit a Doctore in 4. in materia de Eucharistia dist. 12. ubi subtiliter probat quod est simpliciter impossibile aliquod accidens attingere aliquam substantiam ut productam, nec in virtute propria, nec in virtute alterius, ut diffuse ibi patet. Et de hoc etiam vide Doctorem in 2. dist. 18. de rationibus seminalibus, quae si ponuntur qualitates quaedam, non possunt immediate attingere aliquam substantiam, sed tantum aliquam dispositionem ad substantiam. Probatis ergo quod sola substantia producit substantiam, et quod nullum accidens potest producere substantiam, statim patebit quomodo Sol potest immediate attingere effectum, producens formam substantialem in passum et remotum ; et lumen si requiritur, sive calor non requiritur ut attingens substantiam mineralium, sed tantum, ut dispositive. Et sic patet quomodo Scotus non finxit, etc.